p.15
I. LIBER PRIMUS.
PLERIQUE scriptorum, qui vel in Geographia, vel in Annalium confectione elaborarunt, atque Hiberniam attigerunt, una consensione affirmant, eam insulam cum dimidiata tantùm Britanniæ parte æquari. Hiberniæ cum Britannia comparatio. Quæ sanè asseveratio ad veritatem videtur accedere, modò homines litigiosi nullam, in nominis ambiguitate, contentionem ponant. Britanniæ significatio duplex. Nam si in significationem Britanniæ pervagatissimam considerationem intendas, quatenus Angliam, Scotiam, & Cambriam (quæ vulgò Wallia dicitur) comprehendit, apertam cuivis veritatem continet. Verùm si diffusam verbi vim ad certam aliquam Britanniæ partem coarctes, ut ad Angliam solam, à Scotia & Cambria sevocatam, aut ad Scotiam & Cambriam, ab Anglia disclusam, perspicuè falsum est, quod scribunt. Hibernia enim si non Angliam longitudine superat, ab Anglia tamen non superatur. Lib.1. Topograph. Hiber. dist.1. vide infra appe(n)d. cap.3. Siquidem Giraldus Cambrensis, vir tam Britannicæ, quàm Hibernicæ antiquitatis scientissimus, ab hac sententia nihil dissentit, imò verò prorsus confirmat. Magnitudo & dimensio Hiberniæ. Asserit, Britanniam in longitudine 800. in latitudine 200. milliaria complecti: Hiberniam verò ab extrema Rendanicorum montium ora ad Columbæ promo(n)torium usque, quod Thorach dicitur, trecentos mille passus supra viginti, si longitudinis mentionem respicias, habere; atqui ab urbe Dublinio ad D(ivi) Patricij colles, & mare Connacticum 160. mille passus, modò insulæ latitudo metienda sit, continere. Iam verò cùm Hibernica milliaria Britannicis maiora exsista(n)t (quod ipsum omnes, qui utramque insulam peragrarunt, præclarè intelligunt) si totam p.16 hanc mensuram ad calculos revocemus, satis persuasum esse debet, Hiberniam Angliæ magnitudinem adæquare. Ceterùm unde Hibernia suum habet nomen ductum, difficilis apud nonnullos est quæstio. Quidam suspicati sunt, Hiberniæ notionem inde fuisse derivatam, quòd aquæ ibi, hibernis temporibus, vehementissima frigorum magnitudine, conglacient. Quod certò scio, aliter esse. Habet ea insula aërem mirificè temperatum, usque eò, ut multos annos liceat in Hibernia hibernare, & in plerisque partibus vix aliquam glaciem, per totam hiemem, conspicias. Aqua quidem pluvia ibi frequentius abundat, non ea tamen, ex qua multum detrimenti incolæ capiant. Atq(ue) hic falsus rumor Claudianum, optimum auctorem, in fraudem, ut verisimile est, impulit. inquit,
Scotorum cumulos flevit glacialis Hiberna.
Iuvenalis hanc insulam Iuvernam appellat:
——— arma quid ultra
Litora Iuvernæ promovimus, & modò captas
Orcadas, ac minima contentos nocte Britannos.
Hæc autem appellatio Humfrido Lhuido multùm arridet. verùm licet tantum huic vetustatis helvoni tribuam, quantum docto & erudito viro tribue(n)dum censeam, in hoc tamen ab illius sententia non queo non discrepare. vetus igitur, & vera opinio nostrorum Annalium est, Hiberniæ nomen, vel ab Hibero seu Ebero, Hispaniensi flumine, vel ab Ibero, rege Hispanorum secundo (quorum satu, sine controversia, Hiberni sunt orti) fuisse iam olim traductum. Etsi enim hîc discordant Hispanici scriptores, tame(n) mihi Francisci Taraphæ sententia ad veritatem videtur propensior. Quòd verò
p.17
Claudianus hanc insulam Hibernam & no(n) Hiberniam nominet; danda est licentia poëtis. Talibus concessum est, quoniam numeris sunt astrictiores, unam quandoque litteram delumbare, interdum quidem appingere. Hoc etiam nomen Hiberni, in hunc usque diem, vernacula lingua, retinent. vocant Hiberniam Erinn ab Ebero, vel Ibero. Ab Anglis Irlandia appellatur, quasi Erinterra. Cùm igitur priscis temporibus Erinlandia diceretur, temporis progressu Irlandiæ nominationem, ab Anglorum posteritate, accepit. Quandoquidem multæ voces solent diuturnitate variari. Antiquitatum scriptores huic insulæ Scotiæ nomen imposuerunt. Duplicem fuisse Scotiam constat: Maiorem & Minorem. Hibernia Maioris, ea verò Britanniæ pars, quæ à nonnullis Albania, iam Scotia communiter appellatur, Minoris nomine signata est. De his plura lege in append. cap.17 et 19. Scoti ab Hibernis oriundi. cotiæ nomen unde. Siquidem Scoti Albanenses in eam, quam iam nunc incolunt terram, ab Hibernia tamquam rivuli à fonte deducti, influxerunt. verùm à quo primùm initio Scotiæ nomen sit tractum, nondum planè perspectum video. Subinsulsa est eorum opinio, qui verbi vim ad Græcas litteras revocantes, à vocula, skótos [this word is in Greek letters], quòd obscuritatis tenebris fuerit opacata, insulam nominari confirmant. Quasi verò nulla alia orbis terrarum particula ab hominum cognitione, simili ignoratione, fuerit remota. Vide append.cap.17. Gaidelus Græculus (ut scriptum apud Hectorem Boëthium est) conflatam militum manum adeptus, ad Pharaonem, regem Ægyptium, adventavit, & quia is, cum sua cohorte, eorum & impetum fregit, & amentiam obruit, qui Pharaoni bellum fecerunt: rex, quo victori meritam gratiam, debitamque referret, filiam suam adolescentem,
p.18
Scota, dictam, Gaidelo, libentissimo animo, despondit. Quare ut tanti connubij dignitas, ad posteritatis memoriam prodita, effloresceret, omnes isti Græci se Scotos, Hiberniam, in qua, pòst consederunt, Scotiæ nomine nuncuparunt. Buch. lib. 2 rer. Scot. Humf. Lhuid. in Brevi. Brita(n). Hector Boëthiius infidus scriptor.verùm hoc totum, tamquam vanam poetriæ fabellam Georgius Buchananus, & ante illum Humfridus Lhuidus, cuius modò mentione(m) feci, reijcit & respuit. Et si vero Hector Boëthius huius seu rei factæ, seu fabulæ non est architectus, tamen totam narrationem mendaciunculis, more suo, perspergit. Magna quidem ambitione scriptor ille de gentis suæ gloria laboravit. In quo sanè conatu, & patriæ dignitati, & suæ existimationi parum consuluit. Hoc enim iam apud Doctos est adsecutus, ut cum veritatis gratia, omnia scripsisse, videri se velit, nihil ferè verum arbitrentur, quod scripsit. Quippe quorsum spectat, maiorum suorum gesta ad hominum memoriam tanta verborum maiestate, commendare? Illos nimirum Hispanos quatefecisse; Hibernos, solo severitatis vultu, expugnasse; de finitimis Britannis, quoties voluerunt, triumphum egisse; ubicumque pedem figerent, omnes his victoribus, ferocitate exsultantibus, ea summissione obtemperasse, ut Scotos non tam in alienas terras irrupisse, quàm in proprias immigrasse iudicares. Hæc quidem somnia fabularum aniculæ fortassis admirationem, Abderæ alicui applausum, intelligentibus verò risum movent. Habuerint Scoti, sicut & plurimæ quondam nationes, quæ iam nunc celebritate famæ, in magno nomine sunt, sua quasi cunabula, aliqua barbarie infuscata. Et hoc prudentius esset confiteri, quàm, commentitia hac rerum gestarum gloria, seipsos apud imperitos
p.19
venditare. Nec verò hæc ita accipi velim, quasi Scotorum famam, honoremque depeculari cupiam; quos sanè animi magnitudine, bellica virtute, insigni prudentia sempiternæ laudis famam confecisse agnosco. Neque enim hoc est, veram illis laudem adimere, falsam eis non adfingere. Adhæc tantum abest, ut debitæ gloriæ commendationem evertam, ut quidquid ab illis fortiter animoseq(ue) gestum sit, in eo ipso Hibernos, qui Scotorum erant procreatores, rivales habendos statuam. Hoc tantum significandum putavi, ad summam Scotorum existimationem in primis pertinere, alicui inter ipsos acerrimo critico, & integerrima religione prædito, negotium imponere, Boëthij librum, qui ut verum fatear, politè eleganterque scriptus est, & ut levissimè dicam, mendosior est, limatula severitatis norma corrigere, & singulas narrationes, non inanis gloriolæ trutina, sed veritatis statera ponderare. Mentiri enim dedita opera, cùm in omni re foedum sit, tum in historia foedissimum est. Nam quî tale monumentum vetustatis tabellarium, scientiæ thesaurus, inscitiæ deletrix, lumen veritatis nominetur, quod est vanitatis caligine obtectum & contaminatum? Sed iam ad institutum revertar meum.Divisio Hiberniæ.Hibernia in quinque partes, seu provincias dividitur: in Lageniam, in oriente; Connatiam, vel Connactiam in occidente; Ultoniam in aquilonari parte; & Momoniam, in australi plaga sitam. Quinta pars Media appellatur, sive quod ex his quattuor aliquam particulam sibi adsciscat, sive quod in meditullio, & quasi insulæ umbilico posita sit: quod ipsum non Geometrica decempeda, sed vulgari popularique coniectura accipiendum est. Huius aute(m) divisionis hæc caussa datur.
p.20
Vide appendi. cap. 14. Anno, ex quo totius universitatis fabricator machinam mundi fuit architectatus, 2535. quinque germani fratres, amplissimi (sic enim est traditum) & clarissimi viri, vastissimum mare prætervecti, armata ac instructa classula ad Hiberniam navigarunt. Primi reguli Hibernoru(m). Horum nomina sunt Gandius, Genandius, Sagandus, Rutheragus, & Slanius. Hi cùm terram incultam, & miram incolarum paucitatem reperissent (qui etiam in re militari inexerciti fuerunt) statuerant, totam insulam in quattuor provincias, peræqua proportione, distribuere; ut singuli fratres in singulis provinciis perpetuum imperium firmarent. Quod satis concinnè factum fuit. At verò ne Slanium, ætate minorem, prorsus indotatum relinquerent, una voce consentiebant, aliquas, è quattuor partibus, glebas decerpere, iisdemque Slanium munerare. Ille quidem munus hoc à distributoribus, prompta animi voluntate, accepit: & exinde Mediæ appellationem emanasse, probabile nonnullis, & pænè verum videtur. Et si autem isti quinque fratres, in novi dominatus cunis, concordissimè vixerunt, tamen postea coeperunt, vi eorum corroborata, inter se digladiari (nam Venus, & imperium solent difficiliter rivalitatem tolerare) atq(ue) in hac dimicatione, ceteris partim fugatis, partim extinctis, Slanius natu minimus, victoria maximus evasit. Hunc ferunt humatum propter Mediæ montem, qui hodierno etiam die, Slanij mons vocatur. Magis distincta provinciarum partitio. In hisce quinque provinciis alia quædam notabilia territoria ponuntur. ut in Lagenia includuntur Fingallia, Offalia, Leisia, Ossiria, & Ormundia. In Media reponuntur, Slania, Fouria, & Delvinia. In Connatia comprehenditur Claria. In Ultonia continentur Urilia, Antrimmia, Lecalia, ac
p.21
Treconelia. In Momonia concluduntur Tripperaria, Keria, Cosmaia, Desmondia, Tomondia, nonnullaque alia, quæ nihil attinet nominare. Hiberniæ partes exposui, restat nunc, de urbibus & opidis pauca explicare. Dublinium metropolis, eiusque descriptio. Dublinium est totius Hiberniæ, non Lageniæ solùm princeps civitas: celebris quidem urbs & copiosa, multitudine civium, descriptione ædificiorum & pulchritudine, sumptuosa architecturæ magnificentia, nitida illa, civicaque vitæ & cultus munditia, reliquis omnibus longè plurimùm antestare cognoscitur. Hîc dicæ, hîc iudicia, cùm unus alteri litem intendit, constituuntur. Hîc publica regni comitia (quæ vulgò parliamento dicuntur) frequentiùs celebrantur. In hac urbe insulæ procuratores, ut plurimùm consident. Liffeus amnis illic præterlabitur, rarò autem rapidè fertur, nisi post ingentem pluviæ vim: ceteroquin admodum sedatus fluit. Mare item propè est. verùm omnes ibi crepidines, & præsertim portus ostium tam immensis arenæ aggeribus obturatur, ut non, absque magno naufragij periculo, maiores naves ad ista loca possis applicare. Atque ex hac obstructione multum inco(m)modorum cùm omnes cives, tum præcipuè mercatores consequuntur. verùm non longo intervallo distat à civitate (nam septem solùm milliaria Britannica numerantur) Hothia pænè incincta mari, ubi nobilissimæ Sanct-Laurentinorum familiæ primus (qui dominus Baro Hothiæ appellatur) habitat; & non procul inde sita est Malahidia, in qua, illustrissima Talbotorum stirps, quadraginta ferè annos, ut in legitimo patrimonio, hæsit: in utroque, inquam, territorio receptacula reperiuntur utcunq(ue) portuosa, in quibus navigia, anchoraru(m) aduncitate fixa, securè satis fluctuare
p.22
possunt. Quod ipsum de Polbegia, in parte altera adversæ ripæ posita, & de Sono Dalkiæ est sentiendum. Præcipuum, in hac civitate, delubrum divinitati, S. Patricij nomine, est consecratum, præclarum ac augustum templum, & amplissimis sacerdotiis locupletatu(m). Circa an.Salut.1197. fundator huius structuræ fuit Iohannes Ciminus, præsul ad omnem virtutis laudem natus. Hoc etiam templum Anglorum rex, Iohannes, annuis congiariis amplificavit. Item exstat, in hac urbe, peramplum castellum, pulcherrimo prospectu, ac firmissimo lapidum sepimento obvallatu(m). Anno 1220. Ædificavit illud Henricus Loundreus, Dublinij quondam, ut Ioha(n)nes Ciminus, Archiepiscopus, omni pietatis genere excellens. Circa an. Salut.1570. Nostro autem tempore, dum Henricus Sidneius, satrapas dignitatis plenissimus, vicarium principis munus in insula sustinebat, ampla & præclara ædificia in castello extructa erant. In hanc commemorabilem ædificationem nos iam olim hoc epigramma fecimus.
Gesta libri referunt multorum clara virorum,
udis & in Chartis stigmata fixa manent.
rùm Sidnæi laudes hæc saxa loquuntur,
Nec iacet in solis gloria tanta libris.
Si libri pereant, homines remanere valebunt,
Si pereant homines, ligna manere queunt.
Lignaq(ue) si pereant, non ergo saxa peribunt,
Saxaq(ue) si pereant tempore, tempus erit.
pereat tempus, minimè consumitur ævum,
Quod cum principio, sed sine fine manet.
Dum libri florent; homines dum vivere possunt;
Dum quoque, cum lignis, saxa manere valent;
m remanet tempus, dum denique permanet ævum,
us tua, Sidnæi, digna perire nequit.
Waterfordia urbs. Secundas, inter Hiberniæ urbes, fert Waterfordia, in
p.23
primis honesta, & officiis fidelis civitas; propter angustiores vicos non admodum luminosa, prudentibus & bene moratis civibus referta. Habet tutum, & tranquillum portum, atq(ue) exterarum naviu(m) sæpenumero plenu(m). Frequentes etia(m) Waterfordiæ cives sunt, qui mercaturas faciunt: in quo sanè negotio, usq(ue) eò prudenter re(m) familiarem administrant, adeò cautè rationes subducunt, ut, brevi negotiatione, magnas sibi opes solea(n)t comparare. In Hispania(e) præcipuè naviculariam faciunt. Nihil plerumq(ue) æris alieni habent, in suis nummis plurimis sunt. Nullus ibi vivit mensarius, qui fraudulento collybo aut intolerabili foeneratione (omniu(m) rerumpub(licarum) busto) in civium bonis, ac direptionibus versatur. Cives sunt faciles, benigni, frugi, perhospitales, privatis & publicis rationibus utilissimi. Appellavit hanc urbem antiquitas Manapiam, sicut & Dubliniu(m), Eblanam. Circa Annu(m) Salut. 900. Amellana rectius nuncuparetur, ab Amellano, qui eam urbem condidit, quemadmodum & Sitaracus Waterfordiam, & Ivorus Limmirîcum fundasse fertur. Vide append. cap.28. Erant isti Germani fratres, Ostomanni à nostris dicu(n)tur, qui, in Hibernia, magnam olim dignitatem obtinebant. Limmiticum urbs. Limmirîcum autem (de qua urbe modo dictum est) in tertiis consistit. verumtamen loci situ, fluminis dignitate huic urbi palma est danda. Alluitur Sannonio fluvio, omnium Hibernorum fluminum, absque controversia, principe. Ab alto sexaginta milliariorum intervallo distat. Tamen onerarias naves ad civitatis muros nauarchi appellunt: nec est, quòd scopulosas cotes, in toto illo cursu, offendere, multùm pertimescas. Incredibile est, quantam piscium ubertatem, & copiam ibi reperias. Huius urbis amoenitate captus Iohannes, Angliæ rex, quo de antè scriptum
p.24
est, egregium castellum, & pontem illic construendum curavit. Corcagia urbs. Quarta Hiberniæ urbs Corcagia dicitur, ceteris minor, portu tamen excellenti, & tuto est ornata. Hîc etiam cives, copiis satis locupletes, operam mercaturæ navant, res suas domi forisque frugaliter obeunt. Atqui hæ tantùm quattuor sunt, in Hibernia, urbes, seu civitates (neque enim horum verborum vim, curiosa distinctione, hîc respicio) quarum tres ultimæ in Momonia, Dublinium in Lagenia consistit. Plura alia opida ac munic[i]pia. permulta tamen sunt ibi opida, ac municipia sat magna, moenibusque cincta: ut in Momonia, Kinsalia, Cassilia, Yoghelia, Rossia, Lismoria, Clonmella, Kilmalochia. In Conatia est Galveia, opidum ab exteris negotiatoribus valdè frequentatum, & opulentis mercatoribus, suique negotij bene gerentibus cumulatum. Ferunt, mercatorem transmarinum, qui habuit multum cum his opidanis commercium, olim percunctatum ex Hiberno quodam, in qua Galveiæ parte Hibernia consisteret? Opidum pro regione, contraque insulam pro municipio aliquo accepit. Galveiæ annumerantur Anneria, Claria, Sligagia, Arctlonia, & Alonia, opidulum non contemnendum. In Media numeratur Pontana, quæ vulgariter Droghedaia nominatur, opidum lautissimum, portum habet navali stationi perappositum. Sunt tamen qui mediam huius opidi partem, nimirum transflumen, in Ultonia ponant. Insunt item in Media, Molingaria, Fouria, Delvinia, Trimmia, Kellesia, Navania, Aboia, Dulekia, & Scrinia. Kilkenia municipium.In Lagenia sunt Nacia, Kildaria, Catherlagia, Guesfordia, Arctlonia, Wiklonia, Thomæ opidum, Kallania, & Kilkenia municipium perelegans, atque mediterraneum, non procul ab his locis sedem
p.25
habet, quæ Lageniæ extremitatem attingunt: loci situ cum primis excellens, nulla aëris crassitudine infuscata. Ex una plaga camporum am nitate, ex altera silvis abundat. Habet nobilem amnem, quo nihil æstate frigidius, Norum appellant. Huius putissimis liquoribus per reconditas terræ venas diffluentibus, horti ad ripam locati continuò irrigantur. Multis egregiis monumentis, & quod caput est, honestissimis opidanis illustratur. In eo Schola. Exstat in hoc opido schola, exstructa opibus clarissimi viri, Petri Butleri, Ormondiæ, & Ossiriæ comitis, & uxoris eius, quæ Margareta Giralda vocabatur: femina fuit spectatissima; non modò summa generis nobilitate, quippe comitis Kildariæ filia, sed rerum etiam prudentia, supra muliebrem captum, prædita. Petri Withi formatoris iuventutis laus. Hîc ludum aperuit, nostra ætate, Petrus Whitus, cuius in totam Rempub(licam) summa constant merita. Ex illius enim schola, tamquam ex equo Troico, homines literatissimi in reipub(licae) lucem prodierunt. Quos ego hîc Whiteos, quos Quemerfordos, quos Walsheos, quos Wadingos, quos Dormeros, quos Shetos, quos Garveos, quos Butleros, quos Archeros, quos Strongos, quos Lumbardos, excellentes ingenio, & doctrina viros, commemorare potuissem, qui primis temporibus ætatis in eius disciplinam se tradiderunt. Huic ego doctori operam, in eadem schola, puerulus dedi. Cui quidem homini tanto officio ac potius pietate sum devinctus, ut haud sciam, quî remunerando esse possim, cùm infinita eius in me merita ne numerando quidem percensere valeam. Sed hæc hactenus, nunc ad propositum. Ultonia provincia. Iam verò Ultonia, quæ Septemtrionalem insulæ partem occupat, & Scotiæ citima est, (nam perangusto freto ab ea dividitur)
p.26
nullam, nostra ætate, civitatem habet. Agrestis est ista provincia (Uriliæ territorium, aliosque perpaucos campos excipio) & ab hominum cultura ferè deserta. Nam non multos agros ibi obsitos videbis, & idcirco Ultonienses non sunt multi panis homines. Siquidem inter eos pecuarij plurimi, sed aratores rarissimi vivunt: qui glebam, natura bene fertilem, aratri vomere perstringunt. Stetit inibi quondam urbs Dunensis, sed eam confecit ac consumsit vetustas. Hæc, priscis temporibus, magno in honore fuit: nunc tantùm villula, cum veteris structuræ parietinis apparet, in qua corpora D. Patricij, Columbæ, & Brigidæ fuerunt sepulta. Quo tempore, illum locum habuisse multum religionis, Annales referunt. De quorum sepultura pervetusti hi versus percelebrantur.
Hi tres in Duno tumulo tumulantur in uno Brigida,
Patricius, atque Columba pius.
In Catal. regum Scot. Exstat item in hac provincia, Karregfergus, cui opidulo ideo hoc nomen erat impositum, quia Fergusius Hibernus, primus, ut Hectori Boëthio placet, Scotorum Albanensium rex, ibi erat submersus. Nam Karreg Fergus, Hibernica lingua, scopulum Fergusij significat. De quo fatali exitu nos olim ità diximus.
Icarus Icareis ut nomina fecerat undis,
ergusius Petræ sic dedit apta suæ.
Armachia Archiepiscopi sedes.In hac etiam parte sedem habet Armachia, quæ, multis abhinc annis, non mediocrem in Hibernia locum obtinebat. Neque profectò iniuria.Episcoporu(m) Hiberniæ ordo. Vide append. cap.10.Archiepiscopo enim Armachano omnes quidem primas tribuunt, cùm sit totius Hiberniæ primâs: secundas Dubliniensi, tertias Cassiliensi, ultimas Tuemiensi. Nam quattuor
p.27
Archiepiscopi in Hibernia numerantur. verùm de huius Insulæ urbibus, & opidis satis dictum est: deinceps ad aliam eiusdem partitionem transeamus; quæ magna cum cura, & diligentia consideranda est, si quis huius terræ statum cognitum, ac perspectum habere aveat. Alia Hiberniæ divisio. Quare observare diligenter oportebit, Hiberniam in duas partes distributam esse; in Anglicam, & Hibernicam: hanc germani, & genuini Hiberni, illam Anglorum progenies incolit: Anglica provincia. eaque portio, plebeio sermone, Anglica provincia nominatur, quòd sit Anglorum territoriis, quasi palis & septis circumsessa. Etenim posteaquam homines Britannici Dermicium, exactum regem, Hibernis hostibus armis castrisque oppressis, in patriam, atque adeò in regnum restituerunt (quibus de rebus agemus tum cùm ad secundum librum pervenerimus) Britannici victores sedem stabilem & domicilia certa, in lectis Hiberniæ locis habuerunt. Deinde cùm inter se & domitos Hibernos quædam quasi insulæ divortia fecissent; tum illam partem in qua coloniam collocarunt, Anglicam provinciam appellaverunt. Etsi verò primis annis longè lateque patuit: tamen temporis longinquitate, coepit in exiguos quosdam fines constipari; partim posterorum socordia, qui dum in bonis, velut firmi possessores, hærere non contenderunt, Hibernicos longiùs serpere ignaviter passi sunt: partim verò, quòd Britannici accolæ, quibuscum vicinitas Hibernis erat, eorum moribus obliti à pristina maiorum urbanitate tamquam Circæo poculo pedetentim degenerarint. Eius termini & circumscriptio. Maior Lageniæ pars & Mediæ pars, ac ea Ultoniæ portio, quæ Urilia dicitur, in Anglica provincia continetur: sed præcipua Lageniæ particula, quæ Fingallia vocatur,
p.28
Dublinio, ad Aquilonarem plagam, finitima, primas tenet, secundas Media. Fingalliæ enim & Mediæ agricolæ rem rusticam laboriossimè colunt. Eaque agrorum cultio & satio ad multorum fructum redundat. Utraque colonia Hiberniæ horreum merito nominatur. Nam ceteris insulæ oris frumentum quotannis suppeditat. Tametsi Momoniæ, & reliquarum provinciarum agri, in quibus aratores solum stercorant, & sementem faciunt, frugibus affatim obserantur. Glebam sanè habet Hibernia cùm natura frugiferam, tum industria culturaq(ue) feraciorem. Mores Hiberno-Anglorum. Qui in Anglica provincia habitant, ab Hibernis, victu, cultu, & sermone differunt. Nam à pristinis Anglorum moribus, ne transversum quidem ungue(m), discedunt. Anglicè item naturaliter loquuntur. Nullo alio cottidiano sermone animi sensa exprimunt. Quamvis verò à nova hac, & nimis peregrina magniloquentia, ex gentium exterarum linguis furacissimè collecta, longiùs absunt: tame(n) incorruptam Anglicæ linguæ vetustatem servant. Chaunceri Poëtæ laus. illam nimirum, quam Chauncerus vetus ac nobilis Poëta, & Anglorum sine dubio Homerus, in suis scriptis usurpavit: qui ita Anglicè dixit, ut non ipsam Angliam magis crederes esse Anglicam. Nihil in illius libris lectori occurret, quod sputatilicam (hoc enim verbum iam olim, nec sine caussa, ille Romanus risit) novitatem redoleat: ex alienis linguis verba non mutuatur, quemadmodum solent ætate nostra, illi verborum opifices, qui Anglicè vel tum maximè colloqui se putant, cùm etiam minimè Anglicè dicant. Sed ut ad nostros provinciales Anglos revertamur, illi sanè simplici quadam voce, non curioso oris pressu verba faciunt. Feminæ non admodum
p.29
delicatè loquuntur. Rustici satis vastè, ac hiulcè (quod ipsum in aliis regionibus fit) sermocinantur. Hibernicum idioma ab Anglica provincia ferè exsulat. Cùm itaque ultima hæc Hiberniæ partitio à transmarinis hominibus minus sit percepta, & cognita: magno quidem opere mirari solent, quoties cum Hiberno aliquo in sermonem se dant, qui se Hibernicè nescire confitetur. verùm si in ipsa insula essent, complures edentulos senes, in Anglica provincia, conspicerent, qui vix unum, aut alterum verbum Hibernicè loqui, ne dum intelligere possunt. Atq(ue) ego quidem (subringantur alij licet, quantum lubet) eorum in ea lingua inscientiam valdè probo. Cur enim patriam locutionem, quam à natura hauserunt, respuerent, & ad aliam, illis hactenus minimè assuefactam, derepente transvolarent? Idque rectè factu(m) videri. Idem ipse locus à me olim erat tractatus, in Hiberniæ descriptione, quam dictione vernacula edidi: meaq(ue) ibi disputatio dedit sermonem invidis, me laudes Hibernici sermonis minuisse. Sed in falsa hac criminatione suam produnt malevolentiam, non redarguunt meam. Nec enim ego tum oratione mea suscepi, linguam, cuius essem ignarus & insolens, minus consideratè vituperando, adfligere: imò contrà gravissimorum hominum auctoritas fidem mihi iamdudum fecit, eam, verborum granditate, dictionum conicinnitate atq(ue) dicacitate quadam acutula redundare; denique cum Hebraica linqua, communi conglutinationis vinculo contineri. Sed hoc, id temporis, docere argumentis institui, nostræ reipub(licae) minimè conducere, Hibernicum sermonem nimis tritum & pervagatum habere, quem maiores nostri, tamquam scopulos, declinarunt. Nec in re minimè obscura, rationes proferre maximè apertas opus erit. Hoc
p.30
unum libenter scitarer, & aveo audire, quid isti boni viri ad hoc reperiant: quam ob caussam Anglica locutio, in Hibernicis territoriis, despicatui ducatur? Proceres Hiberni & vulgus ab Anglico sermone aversi. Quos Hibernicos dynastas proferre poteris, Anglicæ collocutionis societate nobiscum coniunctos? imò nolunt mentum, Anglicè loquendo, ut ipsi iocantur, intorquere. Oreli dictu(m) ridiculum.Atqui, hoc loco, festivum illud Oreli responsum (est autem is, inter Hibernicos, clarus, & nobilis) præterire nolo. Hic, cùm haberet infantem filium quattuor annos natum, qui balbus seu potius mutus erat, cumque alumni altrix parentem huius hæsitantiæ admoneret, dixisse fertur: A nobis igitur ad Anglicam provinciam amandetur, & ibi discat Anglicè loqui. Existimavit nimirum homo ridiculus, nihil aliud esse Anglicè dicere, nisi vel prorsus obmutescere, vel mutila & hiantia verba rusticè atque inconditè balbutire. Anglo-Hiberni connubia non miscent cum germanis Hibernis. Sed ut inceptum opus persequamur, hi, quos iam in manibus habemus, Anglo-Hiberni, adeò sunt ab antiquis istis Hibernicis dissociati, ut colonorum omnium ultimus, qui in Anglica provincia habitat, filiam suam vel nobilissimo Hibernicorum principi in matrimonium non daret. Hæc autem domestica connubia inter se, ea diuturnitate, coniunxerunt; ut unus alterum iam nunc sanguinis communione, vel affinitate plerumque tangat. Atque hoc idem in omnibus illis urbibus & opidis (de quibus antè scripsi) observatur. Cives & municipales, more institutoque Anglorum, vivunt: auctoritate nutuque Britannicarum legum rempub(licam) administra(n)t; Anglicè etiam ac Hibernicè loquuntur, propter cottidiana commercia, quæ cum vicinis Hibernis habent: suos tantùm cives mutua affinitate devinciunt, & Hibernicos
p.31
procos, vehementissima animi contentione, repudiant. Hibernicæ provinciæ mores & ritus.At de Anglicæ provinciæ habitatoribus satis explicatu(m) arbitror; reliquum est, ut de Hibernicorum moribus, atque consuetudine nonnihil exponam. Vehemens quædam, & pervagata opinio per animos multorum pervadere solet, Hibernicos istos, ad quos iam orationem convertimus, omnem humilitatem abiicere, fusos per de(n)sissimas silvas ac dispersos vagari, deniq(ue) ferina quadam immanitate effrænatos vitam horridam incultamque vivere. Qui no(n) tam agrestes & feri, quàm putantur. Sed qui illos his conviciis infamant, à mendacio contra vèrum perspicuè stant. Quamquam enim ab Anglicæ provinciæ urbanitate, & lautitia utcumque abhorrent; non tamen omni ab humanitate, sicut fertur exuti, vitam traducunt. Sed ut homines, qui veri cognoscendi cupiditate ardent, inveterato hoc errore levem; decrevi quidem, fretus lectoris facilitate, præcipua quædam capita, tam moderato temperatoque calamo, quoad eius fieri potest, explicare, ut neque calumniatoris acerbi, neq(ue) adulatoris bla(n)di partes suscepisse, cuivis æquo rerum æstimatori ullo modo videar. Nam mei stomachi non est, contumeliarum aculeis in aliquem declamare: neque item dignitatis meæ, quantunculacunq(ue) tandem ea sit, agnosco esse, assentatoriis verborum lenociniis in hominum aures serviliter influere. Hîc igitur considerandum est, inter hos Hibernicos, esse primarios tyrannos, quorum imperio plures tenentur. Reguli Hibernorum eorumque nomenclatura. Horum nomina à quarta ferè vocali exordium sumunt, ut, verbi caussa, O Nelus, O Carolius, O Rorcius, O Morus, O Connorus. Imperium eorum. Item isti tyranni inferioris ordinis præfectos domitos & subiectos habent, qui cum magno evocatorum numero parati sunt, quoties
p.32
eorum princeps signum sustollit, ad bellum exire; eique, quibus possunt, viribus & lacertis opitulari. Quod si officium, vel indiligentia, vel perfidia præteritum sit (nam ad tale militare obsequium in illius fundis, seu ditione vivunt, quandoquidem nullum aliud stipendarium vectigal illis imponitur) solet princeps, illos ad arma compellere; vel si eos perpugnaces aut refractariolos inneniat, manum sibi & copias comparat, signa adversantibus intendit, eos à propriis sedibus exterminat, bonis omnibus evertit. Aegrè & cu(m) fraude pare(n)t Anglis. Talem itaque sibi principatum fingunt, neque Anglico sub iure, & imperio esse volunt, nisi quamdiu Angli milites eorum territoria depopulantur. Solent enim, in huiusmodi asperis temporibus, aut metu permoti, in lacus lucósve se abdere; aut se totos dissimulanter (nam præclarè norunt, tempori inservire) ad victorum nutum & voluntatem convertere. ut primùm rursus Angli arma deponunt, isti metu relevati, vetus imperium arripiunt. Hi igitur principes (semper excipio O Nelum, qui in Ultonia dominatur. O Nelus perpetuus Anglorum hostis. nam is, quoniam est gravis adversarius Britannici imperij, in fæniculariis campis stativa plerumque habet) castella possident, munitione ac mole lapidum fortiter exstructa, cum quibus aulæ satis magnæ & amplæ, ex argilla & luto fictæ factæque, vicina adhæsione copulantur. Aedificia Hibernica. Non sunt sartæ tectæ aut saxorum laminis è lapidicina erutis, aut cæmentis, aut tegulis, sed agrariis culmis utplurimùm conteguntur. In istis aulis epulari solent: rarò tamen somnium, nisi in castellis capiunt: quoniam aularum integumentis hostes possunt ardentes faces, aëris flabello ventilatas, facillimè admovere. quandoquidem ista materies ignem
p.33
perceleriter concipit. In primis autem castellano præsidio se tuentur, ne illis quiescentibus nocturna vis inferatur. Excubiæ in castellis, cum clamore. Quare ut tale quiddam incommodi de nocte non accidat, habent in castelli vertice, tamquam in specula, excubias, quæ sæpissimè vociferant, & in frequentibus clamoribus maiorem partem noctis vigilant. Atque has vociferationes idcirco iterant, ut nocturnis furibus & viatoribus significent, patremfamiliâs non ita arctè & graviter dormitare, quin promtus & paratus sit (nam expergefaciunt eum vigiles, quoties inimicorum adventum suspicantur) hostes à suis laribus viriliter reiicere, atque, si peropus sit, etiam in campo cominus ferro decertare. Areæ septæ fossis aut dumis.Habent item areas magnis aggeribus & fossis circumdatas, dumetis ac virgultis circumseptas. In has, quoties angustiis urgentur, armenta detrudunt; uti melius à grassatorum incursionibus & à tagacium furtis, obvallata inclusione, vindicentur. Non igitur, ut multi aversi à vero opinantur, isti, nescio per quos silvestres anfractus, & paludes vagantur; sed prædia & domicilia certa habent, quæ maxima cottidie hospitum frequentia celebrantur.Hospitalitas Hibernorum. Sunt sanè homines hospitalissimi, neque illis ulla in re magis gratificari potes, quàm vel sponte ac voluntate eorum domos frequentare, vel illis invitatum condicere. Prandia matutina. Prandere solent, hieme, antelucanis horis; æstate, circa horam septimam. Pòst, si ulla militiæ vacatio illis, ab hostibus detur, cum satellitibus in campis, otiandi caussa, spatiantur; aut ad montana conventicula iter arripiunt.Iudicia eorum. Nam stato die frequens hominum concursus fit ex tota vicinitate ad certum locum, qui, cùm editus & præcelsus sit, unus eminet inter ceteros. Ibi unusquisque de iniuriis sibi
p.34
illatis, queribunda voce, conqueritur. Tales autem iniuriæ, clandestinis furtis, frequentissimè inferuntur. Etsi ipsi dynastæ tam abiecto ac imbecillo animo esse nolunt, nocturna incursione latrocinari: Occulta furta.tamen infimæ conditionis furunculi, subcessivis noctibus, in omni genere furandi versantur, & dominorum ædes furtorum receptrices habent. Aperta procerum furta & rapinæ.Quòd si ipsi proceres à quoquam, capitali odio, dissideant, noctem ad prædas non adiungunt, sed exercitum ex sicariis, excursoribus, & servitio conficiunt, atqui de inimici ac eius provinciæ bonis, omni totius territorij pecore compulso, luce palàm prædantur; nisi alter, ad arma vocatus, paratus sit, suas rapinarum ministris vires opponere, atque prædonum impetum pugnacissimè propulsare. Nam in huiusmodi excursionibus, agri multorum sanguine sæpius natant, & rapta præda de manibus direptorum crebrò amittitur. Verùm si congregata pecuda in territoria sua adducere possint, alacres exsultant in victoria, & præclarum illud facinus in album rerum acriter & animosè gestarum ovantes referunt. Quæ dedecus non habent.Etenim malunt Tyranni isti inter prædatores apertos, quàm latrones occultos numerari. Alterum in magna fortitudinis laude ponunt, alterum in homunculum tantùm semissem cadere, adfirmant. Ceterùm victi, amissis omnibus fortunis, nulla ferè via compensantur; quàm vel tempori cedendo, si viribus inferiores sint; vel parem victoribus gratiam referendo, ut primùm ulciscendi occasio datur. Interim præsentem infelicitatis quasi rutam, futuræ prosperitatis pulegio, mitigant. Inimicitiæ inter eos implacabiles. Minas non iactant. Latrare nolunt, mordere volunt. perrarò quidem dies illorum odium placat, præsertim si aliquis ex eorum curialibus ferro, in
p.35
pugnis, sit interfectus. Et si enim simulatæ amicitiæ mitella exulceratas simultatis reliquias, foedere obstricti, contegere videbuntur; tamen multos post annos (ulciscendi occasione data) facilè intelliges, eos, in reconciliata gratia, animum semper retinuisse armatum: quandoquidem sanguinem nullo modo, nisi sanguine, expiari credunt. Ultio in agnatos et co(n)iunctos.Atque non solùm in homicidij auctorem implacabiles exsistunt; sed etiam in omnes, qui eius cognatione tenentur, odium, immoderata intemperantia, convertunt. Illis sanè prudentissimum videtur, quod nonnulli stultissimum rentur, cum vivis, pro mortuis belligerare. Atque ita, in hoc hominum genere, de die, & in diem viventium, volubilis fortunæ commutatio perspicuè cernitur. Qui enim, hodierno die, omni re pecuaria amplissimè abundat, postera fortassis luce, omnibus bonis expellitur. Et qui hodie ne libellam quidem habet, crastino die, præda capta, cumulatissimè ditatur. Atque ad hunc modum eorum status in lubrica, & variata fortunæ vicissitudine vacillat. Ratio co(n)veniendi & accusandi. Sed ut ad privata illa damna rursus accedamus, qui in commodo adficiuntur, acceptæ iniuriæ querelam ad coronam deferunt. Et petitor eum sæpius nomine appellat, quem in crimen vocat. Habent indagatores, qui, mercedula adducti, solertissimè furta persequuntur, vestigiis pecudum vel pulverulentis vel luteis diligentissimè insistunt, & si fures de tritis ac indagatis viis, ad extraordinarias semitas declinent, facilius multò pervestigari possunt. Ratio defendendi mira & simplex.Sed qui reus est, seu eum falsò insimules, seu verè accuses, nulla alia iuris formula, præter sceleris inficationem, se defendit. Quæcumq(ue) illi crimini dantur, ad omnia respondet: NEGO HOC. Quòd si accusator, certissimis
p.36
criminibus fretus, prius oculis, quàm coniectura, furta non deprehendat, sed quadam tantùm probabilitate ducatur ad suspicandum; operam & oleum perdit. Quandoquidem talis suspicio, seu dubia opinio, tamquam frigida & ieiuna calumnia, omnium sibilis exploditur. Perfacetum erat illud Oliveri Giraldi, fortis & virilis equitis, in tali iam olim concione, responsum. Nam cùm criminator non modò Oliverum vehemente suspicione perstrinxisset, verùm etiam clara voce asseverasset, se vidisse eum, isto ipso temporis puncto, & item in eodem loco, ubi furtum erat factum, in suo expeditum equo, qui curtatam habuit caudam (iste autem equus, quoniam ceteris, miribali pernicitate, tamquam Pegasus, præcurrebat, omni illi frequentiæ notissimus erat) hîc Oliverus, cachinnari incipiens, Audite, inquit, optimi viri, quàm gravissimo scilicet argumento levissimus convitiator ductus, vana in me criminatione utitur. Me huius furti affinem esse confirmat, quia equum decurtata cauda possideam. Valdè bene res se habet, bone vir. Non difficilem, ac morosum habebis reum: attende itaque, quàm me sis usurus æquo. Percurras tu omnes compascuos agros, & singula vicatim stabula quæ in tota consistunt Hibernia: & ubicumque inveneris equos, persimili pilorum brevitate notatos, compelle viritim talium equorum dominos, aliquam damni tui partem resarcire; ego, pro rata portione, non gravatè pro meo etiam equo persolvam. Persalso hoc responso auditores mirificè hilarati omnem risum in accusatorem convertebant. At verò (ut eò iam revocetur, unde huc declinavit narratio) siquis signis luce meridiana clarioribus
p.37
convincat, reum manifestissimo in furto teneri; aut reddendum, aut multa pensandum est, quod commisit. Arbitri in æstimatione furtorum. Qui ex certa familia.utuntur, ad tales lites æstimandas, quibusdam arbitris, quos illi, BREHONIOS, appellant. Isti sunt ex una familia proseminati, intelligentiam iuris Britannici non habent, civilis etiam ac pontificalis imperitissimi. Retinent solummodo domestica quædam psephismata, usu & diuturnitate corroborata, quorum animadversione, artem aliquam, ex rebus fictis commentitiisque conflatam, pepererunt: quam nullo modo, divulgari patiuntur, sed sibimet ipsis, veluti abstrusa atque abdita mysteria, à communi hominum sensu remotissima, eam reservant. Iique in magno pretio vulgò. Atque ob vanam hanc reconditæ cognitionis opinionem eorum nomen ab imperita plebecula (quæ citius ficta ostentatione, quàm vera simplicitate capitur) valdè celebratur. Vivu(n)t etiam, & vigent inter illos semidocti quidam legulei, à primis annis, civilis & pontificij iuris studio dediti. Iurisperiti inter eos, sed imperiti. Latinæ linguæ intelligentiam, ex grammaticorum fontibus non hauriunt. Totum illud, tamquam luteum negotium, ac pueriles tricas, aspernantur. Quodcumque in solum, ut dicitur, venerit, effutire solent. verba gram(m)aticorum arte non expendunt; syllabarum pondera non examinant; omnem periodum spiritus volubilitate, non artis iudicio determinant. Neque sanè mirum. Istud enim ædificium male materiatum, & ruinosum esse oportet; prius, cui, quàm iacta sunt fundamenta, fastigium imponere insipienter conaris. Sed hæc hactenus; ad montanam concionem, unde huc defluxit oratio, redeamus. Ubi igitur, post longam litigationem, solem præcipitantem vident, domum redeunt:
p.38
Solutio iuridici conventus.& ut quisque est fortuna, ac auctoritate florens, ita hospitum numerum ad cenam invitat. Cenitant magnificè & opiparè. Nam licet delicatis artolaganis minimè abundent, nec etiam illa urbana in epulis lautitia adhibeatur; Cibi eorum & dapes.mensas tamen habent, bove, porco, & aliis cibariis, prout temporum observatio exigit, cumulatissimè instructas. Porcos, præcipuè opimos nimiopere appetunt: faciunt pluris omnium obsoniorum nihil. Interrogatus, à convictore, quidam de O Neli satellitibus, an caro vitulina porco esset delicatior? id, inquit, perinde est, ac si quis percunctaretur, utrùm tu O Nelo sis honoratior? permolestè nimirum tulit, opinatorem de re minimè controversa pueriliter dubitare. Nonnulli dictitant, illos crudis carnibus vesci; quod contra est, ac dicunt: tametsi non admodum coctis, nec plus satis assis delectantur, tamen cruditare minus, sæpe nauseant. Potus ex vino ignito.Utuntur, pro panchresto medicamine, ignito quodam vino, nullo alio liquore permixto, quod communiter Aqua vitæ dicitur, cuius ardore cibus facilior ad concoquendum redditur. Hoc potionis genus intimo artificio instillant: adeò ut, flammula admota, totum, quasi bellicus pulvis, raptim ignescat. Ingentem vini vim emunt in vicinis opidis, Hispani præsertim: quod regis Hispaniarum filium, per risum ac iocum, solent nominare. utroque temeto, epotis plenis oenophoris, se obruunt.Accubitus & ordo in me(n)sa.In epulis accumbunt, lectulis positis. primus in mensa locus tribuitur matrifamiliâs, talari tunica, & sæpe crocota, bene manicata, amictæ: mirum inter utrumque coniugem, inspectante populo, silentium: sola eorum familiaritas cubicularis. Inter cenandum adest citharista, oculis sæpe captus, musicis
p.39
Musica & citharoedi.minimè eruditus, qui chordarum pulsu (sunt autem ex ferreis aut æneis filis, non ex nervis ut alibi fit, contextæ) animos accumbentium relaxat. Non plectro aliquo, sed aduncis unguibus sonum elicit. Atque licet in musicis neque numeros expleat, neque modum, aut sonorum accentum observet (siquidem teretes scientis aures perinde ac sarræ stridor, facilè offendit: ita omni ordini obstrepit) tamen vulgus hominum rudi eius harmonia unicè delectatur. Quòd si aures tuas, pulsis filis, peregrinari intelligat, aut si hominis laudem, ulla ex parte, minuas, furere quidem, & tamquam rabiosulus, bacchari videbitur. Nam ut illius cognitionem ore laudes pleniore, non modo petit, verùm etiam exigit. Crusi citharoedi laus.Vivit, hac nostra ætate, Crusus, ad lyram, post hominum memoriam quàm maximè insignis. is ab illo incondito strepitu, qui incontentis, secumque discordantibus fidibus fit, plurimùm abhorret: contraque eo modorum ordine, sonorum compositione, musicum observat concentum, quo auditorum aures mirabiliter serit, ut eum citius solum quàm summum citharistam iudicares. Ex quo intelligi potest, non musicis lyram, sed lyræ musicos hactenus defuisse. Musicum instrumentorum Hibernorum.Utuntur etiam Hibernici, loco tubæ, lignea quadam fistula, callidissimo artificio fabricata: cui saccus ex corio compositus, & cingulis arctissimè complicatus, adhærescit. Ex pellis latere dimanat fistula, per quam, quasi per tubum, fistulator, inflato collo, & buccis fluentibus, inflat. Tum pellicula aëre farcta, turgescit: intumescentem rursus premit brachio. Hac impressione duo alia excavata ligna, brevius scilicet ac longius, sonum emittunt grandem & acutum. Adest item quarta fistula, distinctis
p.40
locis perforata, quam buccinator ita articulorum volubilitate, quâ claudendo, quâ aperiendo foramina, moderatur: ut ex superioribus fistulis sonitum seu grandem, seu remissum, quemadmodum ei visum erit, facilè eliciat. Totius tamen rei prora & puppis est, ne aër per ullam aliam folliculi particulam, præter fistularum introitus, pervadat. Nam si quis (quod hominibus facetis quandoque usu venit, quoties hisce auletis stomachum facere cupiunt) vel acu punctum in culeo rimaretur, actum esset de isto instrumento, quandoquidem follis subitò flaccesseret. Quod ad bella usui.Hoc genus sistri, apud Hibernicos, bellicæ virtutis cotem esse constat. Nam ut alij milites tubarum sono, ita isti huius clangore, ad pugnandum ardenter incenduntur. Militia eoru(m) & ordo.At verò quoniam huc declinavit oratio, non multùm extrà rem erit, eorum in præliis ordinem, & mores breviter attingere. Equites hastati.Primus ordo est equestris. Sed Hibernici equites ab aliarum gentium consuetudine multùm diffident. Nam hastas bene ponderosas, circa medium manibus prehendunt, non ad latera sua, infrà brachium, apponendo; sed suprà capita lacertis viribusque vibrando. Habent etiam excellentes equos, & dociles, quibus in hostium manum multitudinemque se committunt; aut corporum declinatione, eorum impetum, si certamen non fit æquum, vitant. Totum istud absque magno equitis labore, fit, etiamsi laxissimas habenas habeat. Nihil enim Hibernicis equis est tractabilius. Nunquam petasati in equis hærent: verùm ita altè, in unaquavis lutulenta via, furas attollunt, & ita placidè, sine ullo succussu, equitant, ut caligas cæno atque fordibus nullo modo prorsus oblinant. Ad hæc, ferreis scalis (quæ à nonnullis, stapides,
p.41
dicuntur) in equos minimè ascendunt: neq(ue) huiusmodi nugatoria (sic istorum opinio fert) adminicula phaleris adhærescere permittunt. Sed eas iubarum feras, quæ frontibus imminent, aut equorum auriculas sinistra apprehendunt; atque dum equi, obstîpis capitibus quietè inclinant (nam ad talem facilitatem, ut est eorum docilitas, à domitoribus finguntur) equites, etiam loricis aut sagis amicti, mira corporis agilitate, se esserunt, divaricarisque cruribus, ephippia clitellis non dissimilia, subitò occupant. Talis autem ascensio ita in eorum consuetudine versatur, ut non sit tam laudabile illud munus præstare, quàm turpe non perficere. Canteriis, licet sint placidissimi asturcones, rarò advehuntur. Equas, ut pariant, tantùm pascunt. Nihil ad equitis æstimationem turpius, nihil ad inspectantium cachinnos aptius, quàm in equa sedere. Pedites.Proximus est equitibus ordo pedestris, qui constat ex quodam genere sagatorum militum, quos isti Galeglasios appellant. Homines sunt magnæ staturæ, præter communem morem corporati, fortes bustuarij, sanguinarij toti, ac minimè propitij milites. Humanum apud illos nihil tam est, quàm odium humanitatis. Habent tela pedalia, securibus similia & gemina, cultris tonsoriis pænè acutiora, longiusculis hastilibus adfixa, quibus plagam gravem faciunt, ubi feriunt. Prius verò quàm aliquis in eorum collegiu(m) cooptatur, magna religione iurat, quoties in aciem dimicationemq(ue) venit, nunquam tergiversari: tametsi iste mos magis magisq(ue) antiquari incipiat. In omni acri ac acerbo prælio, si ad manus veniatur, aut citò illa pereunt, aut citò perimunt. Sunt, sine controversia, homines valentissimi, atq(ue) Hibernici belli fundamentum & robur.
p.42
Pedites, qui Karni dicti.Tertius ordo comprehendit alios etiam pedites, ac levis armaturæ machærophoros: ab Hibernicis Karni dicuntur. Isti quidem hastas amentatas toris viribusque adeò viriliter torquent, ut eas, instar circuli, in orbiculatum gyrum compelli existimares. Eorum arma, & pugnæ ratio.Cetris aut manicis ferreis armati, pugnant: non admodum ponderoso vestitu tecti incedunt. Hastilium spiculis, equites vel equos eminus sauciant, cominus, districtis gladiis, certamen ineunt. Insignes sunt lapidatores: armis palæstricè uti, omnino nesciunt: nec in ludicra gladiatorum arte sunt exercitati. Rarò hostes, pungendo, effodiunt; ictibus crebrius vulnerant. Enses suos amant.Enses acuti & minimè scabri, mirabiliter illis in amoribus sunt: & ne in æruginem incidant, néve eorum acies hebescat, omni diligentia curant. In ea re animosum dictum.Ferunt, quendam, de horum grege, è prælio revertentem, plus quattuor periculosis vulneribus acceptis, gladium inspexisse; cumque ex nulla parte fractum, aut aduncum vidisset, maximas numini gratias egisse, quòd illa vulnera corpori, non ensi fuerint inflicta. Bombardis etiam manualis uti incipiunt.Ferrearum usus fistularum iam ta(n)dem apud eos increbruit. Esti enim, primis temporibus, harum sonitum ferre tremefacti non poterant: multò minus eas inflammare audebant; tamen, nostra ætate, ipsi tormentarium pulverem conficiunt & plumbeos globulos per istas fistulas, admodum disposite ac expedite collimant. Horum posteriores cognitationes, deteriores ac immaniores solet esse. Nam si hominis salus in contentione ponatur, quò diutius consilium capiunt, eò proprius captivi caput petunt. Adagium Hibernicum.Proverbium est Hibernico sermone celebratum, quoties de rebus deliberatis diffidunt: POSTERIOR KARNORUM CONSULTATIO. Si quem isti
p.43
occidant, semper ad stratum cadaver nova vulnera addunt. Sævitia ergà cæsos.Nam unusquisque intersecti sanguine, ne fortè reviviscat, gladium cruentat. Neque ulla cæde occisum putant, quoadusque gladiatoriis ictibus caput abscissum vident. Tum confectam rem colli sectores arbitrantur, imò pænè credunt. Quartus ordo militum qui Daltini dicti.Quid hoc genere hominum cautius? Ultimus omnium ordo cursorum numero concluditur, quos Hiberni, Daltinos, nos Latinè scurras velites, seu fervos à pedibus nominare possumus. Eorum munera.Isti inermes incedunt; ministros se præbent equitibus, sparos etiam amentatos vibrant; phaleras sordibus maculatas mundant. Equos, in præsepibus, dentata strigili diligentissimè refricant, & pexis setis, nitidos reddunt. Ad hanc poliendi curam, omnibus corporis nervis incumbunt; quantum detrahunt de hac industria, tantum amittunt ex gloria. Etenim hac elegantia, atque equina munditia specialis diligentiæ nomen inveniunt. Verecundiam loquendi isti, præ omnibus negligunt, scurrili dicacitate, & inquinatissimis sermonibus ut plurimu(m) illigati. Clamor Hibernorum præliaris.Totus autem tam equitatus, quàm peditatus, quoties ad manus, & pugnam venitur, alta voce, PHARRO, PHARRO, inclamat. utrum à rege Pharaone, Gandeli socero, an ab alia caussa clamor iste natus sit, parum ad rem attinet explicare. Cura in sauciis.Qui ex acie invulnerati discedunt, saucios commilitones domum octophoro porta(n)t.Audaces sed imperiti chirurgi.Tum præsto sunt empirici, qui herbulis vulneri applicatis, ægritudinem abstergere conantur. Isti, ut etiam pragmatici, in aliquo esse numero volunt: cum tamen planè indocti, & omnino omnis chirurgiæ expertes sint. Quibus ars ea Hereditaria.Habent suas similiter familias; hereditate, non eruditone medici evadunt. Cùm illud Hippocratis, memoriter
p.44
possunt recitare: VITA BREVIS, ARS LONGA, se satis luculentè instructos arbitrantur. Inanes esse confirmant hominum conatus, in hoc exiguo vitæ curriculo, se medicorum libris involvere; quorum lectio est adeò infinita, ut prius moriendo naturæ, quàm curatione ægrotis medicinæ studiosus satisfaciat. Libri eorum.Lectitant tamen, qui inter eos lectitare sciunt, pervetustas, & fumosas membranulas, multis lituris interpunctas, Hibernicè scriptas, quas in ore & in amore mirificè habent. Quando ova, in schaphiis, agitare virgulâ norunt, cùm digitos comprimendo, succum ex herbis, minutatim concisis ac tritis, exprimunt; cùm vulnus specillo attentare, & fasciolis obligare discunt; tum se Asclepiadas, & Hippocratas germanissimos opinantur. Quæsitum breviter, tam imperiti cum sint, quomodo curent.Et tamen, inquiet aliquis, solent vulneribus mederi. Sanè quidem: etiamsi illa, ut ut est, curatio naturali efficientiæ potius, quàm his empiricis, qui omni arte carent, sit tribuenda. Sed quoniam hic noster libellus in academicorum manus perventurus est, in quorum auribus, propter crebras exercitationes, sagacissima laudatorum mysteriorum indagatrix, Philosophia, scientiæ naturalis domicilium collocavit: de his studiis, quæ academiis egregiè nota, mihi sunt non inaudita, fretus eorum humanitate, opidò paucis disputabo. Natura igitur, cuius nutu, ac moderatione cuncta exsistunt, insevit, in omni re creata, quosdam igniculos, quorum calore singula conservantur. Id fieri, vi insiti nobis caloris.Hæc ignea vis à plerique dialectis calor naturalis appellatur. Etenim est in scholis res perrecondita ac multùm & sæpe quæsita, an ille calor vitalis ab homine, vel alia quavis natura, ut ceteræ adventitiæ res, cogitatione seiungi ac divelli possit. Quæ sanè dubitatio nihil ad
p.45
rem facit. Neque enim homo proximum est huius caloris fundamentum, sed naturalis ignis in homine, ac in qualibet re, per omnem mundum, consistens: siquidem est proprium unius ignis munus calefacere. Absque hoc igne sol calorem impertire nulli rei posset. In Sole igneum quidam etia(m) esse.Non enim, ut plebei philosophi affirmant, calor iste ex hoc tantùm manat, quod solis radij reflectantur, sed naturalis flamma (quæ in sole maximè viget) hoc munus præstat; quæ si a sole abesset, nunquam radij percussio ardentem istam qualitatem procrearet. Etenim quî sol elargiri posset, quod non habet? Quod autem in scholis pervagatum ac decantatum habeatur, cotem acuere, cùm sit ipsa hebes: in eo etiam homines non satis scienter philosophantur. Nec enim acumen aliquod ex cote in ferrum transit, sed dum chalybem refricamus, paulatim extenuatur acies, & quò tenuior est, eò acutior efficitur: quod non coti, tanquam proprium est tribuendum; sed etiam arenulæ, umbilicis, pulveri, & aliis rebus, quæ novaculæ aciem exulcerando corrodunt. Ego iam olim, in commentariolis meis, quibus Porphirij institutiones, ad Chrysaoriu(m) scriptas, explanavi, nimis frigidè de hoc calore disputavi, cùm tamen locus ad tractandum aptissimus mihi fuisset oblatus. Sed danda est hæc venia ætatulæ meæ, undeviginti solùm annos fui natus, cum istas lucubrationes scripserim, atque id temporis (dicam enim, quod verum est) de hoc naturali & vitali foco minimè somnavi. Admiratio & vera elatio huius ignis per omnia didici.Quod non multùm mirabile videri debet. Etenim nihil est, in locupletissimo præpotentis philosophiæ narthecio, tanta æstimatione dignandum, nihil in venis ac visceribus naturæ tam abitrusum atque reconditum, quàm exacta huius
p.46
ignis cognitio. Pretiosissimam sanè hanc margaritam, naturæ pala inclusam, velut incorruptam virginem, ab importuna insipientiu(m) procûm solicitatione, eius custos Philosophia solet disiungere; ex eo evênit, quàm minimè multos naturæ venatores, propter angustiatos & interclusos aditus, ad eam, scientiæ pervestigatione, adspirasse. Ad quem caecutit prorsus Paracelsus. In Aurora philosoph. cap.19.Quin etiam ipse Paracelsus, medicorum, ut eius fautores gloriantur, deus, ne per transennam quidem, hanc nostram deam adspexit: dumque D(ivi) Thomæ sententiam lucifugus Andabata reprehendit, suam inscientiam manifestò prodit. Doctorum acutissimus Thomas defensus.Nam & inibi, ut sæpius alibi, veritatem mendaciis Paracelsus contaminat; & qui sit de hoc igne, prorsus in media Philosophia retruso atque abdito, D(ivi) Thomæ sensus, in eius mentem & sensum non intravit. præposterè verò adversarium refellis, cuius mentem perperam intelligis. In curatione corporum, præsentanea vis eius nativi ignis.Sed ad propositum. Hæc igitur naturæ scintillula, per totum corpus fusa, membra salutari calore fovet; languentem naturam excitat; iacentem extollit; fessam recreat; mansa concoquit; cruda digerit; cibos in sanguinem convertit; denique esculentas reliquias depellit, postremò naturam, omni, qua possit, tuitione tegit. Quod si homo (hoc idem de ceteris animantibus intelligi oportet) in morbum incidat, aut ei vulnus impositum sit; solet hic naturæ focus se colligere, inustum dolorem fomentis mitigare, postremò ægritudine medicinam adhibere. Si artis efficacitas accedat breviori temporis intervallo, ægrotus ex vulnere, aut morbo recreatur. Qui iuvatur & accenditur tamen à peritâ medicinâ.Sin maior sit naturæ labor, quàm artis vis; tum diuturnior est curatio, dolor acerbior, periculum maius, ex vulnere item sanies emanat; quandoquidem luctator ignis naturæ, quasi cum
p.47
igne contra naturam, nec ita citò incendium per se restinguit. Horum tamen nihil contingit (nisi plaga sit insanabilis) ubi per artis suppeditationem naturæ vires integrantur. Nam tum vacuitas est ab angoribus, vulnus purum ac mundum manet. Etenim nullum pædorem medicina, germanæ artis particeps, in carne permittit: quoniam vitali igni opem fert, cuius auxilio recalescit, quocum mirifica operandi societate constringitur. Nihilum autem ab imperitâ.Ex quo profectò intelligitur, ista empiricorum medicamenta penitus esse otiosa. Tantùm enim abest, ut conquassatam naturam commoveant, currentem quidem vix incitant. Cùm itaque naturæ ignis suo per se fungatur officio, plures illiterati idiotæ sibi arrogant, quod nullo iure vendicare debent. Etenim nulla est carunculæ particula, quæ, modò putrida non sit, hanc curandi vim à natura nori arripuerit; quod à talium mysteriorum speculatoribus, bálsamon [word in Greek letters], peracutè nominatur. Sed hæc missa faciamus, quæ indoctis obscura, minutis medicis incondita, ipsis Physicis spinosiora & ad historiæ propositum non admodum necessaria videntur. Ratio funerum apud Hibernos.Iam verò si quis, inter Hibernicos, præsertim summo loco natus, à vita discedat, incredibile est, quanto, & quàm fæmineo fletu, omnia loca circumsonare soleant. Atque ut lugubrem lamentationem, rationis temperamento modificatam, magnopere non reprehendam, tamen perversum anicularum morem non possum non liberius accusare. Præficarum næniæ & lamenta. Nam ut primùm unus ex his, qui in honoribus populi versatur, halitu(m) extremum efflat, videre licet, complures mulieres, per vicos & campos cursare, lupino ululantique clamore, omnium aures obtundere. At verò ubi templum, in quo mortuo
p.48
parentatur, ingrediuntur, quanto eiulatu sacram complent ædem, non facilè dixerim. Et verè mimici gestus.Buccis inflatis exclamant, perquàm flebiliter voces eliciunt, redimicula ponunt, capita nudant, crines lacerant, frontem feriunt, latera intendunt, palmas dilatant, manus in cælum extollunt, mortuorum cistas versant, operimenta diloricant, cadaver amplexantur, oscula infigunt, mortuum humari vix permittunt. Quæ omnia spernenda à Christiano coetu. Hæc eò scribo, ut Christianæ fidei præcones commonefaciam, deformem hanc consuetudinem, orationis flumine, & minarum fulmine, ex fæminarum mentibus stirpitus extrahere, ipsos etiam mortuorum manes in effæminatum hunc ploratum testes laudare. Neque enim squalore vultus, aut genarum laceratione, aut corporum percussionibus, aut næniarum plangore exsequiæ, & funera celebrantur. Talia vivis abesse valent, mortuis nihil prodesse solent. Lacrimas eas nec veras esse.Ex hoc lacrimarum fonte profluxit (ut arbitror) tritum illud & celebratum, in Anglico sermone, proverbium, HIBERNICE LACRIMARI. Dici mihi memini, nonnullas mulierculas, tantùm de more, se his lamentis lacrimisque dedere. Iocundo exemplo doctum.Cuius rei fidem fecit, non multis abhinc lustris, vetula anicula, quæ cùm, diu multumque vociferata, irraucuisset, de socia quæsivit, quod tandem mortuo nomen fuit? Quàm graviter notum lugeret, quæ incognitum tam vehementer deplorabat? Hactenus de Hibernicorum institutis distributius, ni fallor, est explicatum; pauca etiam generatim adiungam. De moribus Hibernoru(m), paullò communius. Sunt, ut suprà commemoravi, perhospitales; prolixa, benificaque natura; in laboribus, ex omni hominum genere, patientissimi; omnium bellicosissimi; in rerum angustiis rarò fracti. Amor in nutrices & collactaneos.Nutrices, ad extremum vitæ spatium, in
p.49
loco parentum habent. Earum natos, quos vocant Collactaneos, magis ex animo, quàm germanos fratres amant. Singula illis credunt; in eorum spe requiescunt, omnium consiliorum sunt maximè conscij. Collactanei etiam eos fidelissimè, & amantissimè observant. Nihil perfidiosum & insidiosum, nihil fallax in illis invenies: quin etiam parati sunt, offerre capita sua, pro lacteorum fratrum, ut appellant, salute, periculis omnibus. Et mira fides.Cæstibus hominem contundas, eculeo excrucies, ignitis laminis amburas, omnia exquisita supplicia, vehemens feroxque tortor, in illum expromas: tamen nunquam eum de insita mentis fidelitate deduces; nunquam ut officium prodat, induces. Pietas illoru(m).Hibernici etiam, magna ex parte, sunt religionis summè colentes. Quod certè laudandum est in iis, qui vitam, ad veram religionis normam dirigunt: alioquin in spoliis, prædis, homicidio religio non valet. Verentur unicè sacerdotes.Sacerdotes apud illos magnam obtinent dignitatem: quorum salutari admonitione (ut est hominum genus tenerum & flexibile) auditorum conscientiæ facillimè mordentur. Si omnia bello ardeant, religiosi, tamquam feciales caduceo ornati, utrobique rusticari incolumes possunt. A quibus iniuriam omnem belli abstinent.Nefas esse arbitrantur, vel teruncium de sacerdotis bonis, in ulla direptione, attingere, multò magis exsecrantur, eorum corpora vulnerare. Idem honor rythmicis tribuitur, quorum ingeniis subiectam vitam, famamque habent. Nam horum laudationibus immortaliter gaudent; contraque eorum versibus violari, carnificinam existimant. Nam ut reliqua omnia æquissimo animo ferant, quî illud infamiæ frænum mordeant, non inveniunt. Propensi iidem in litteratos.Nec sacerdotes & rythmici solùm, sed omnes etiam, litteris
p.50
tincti, sunt in laude & gratia apud illos. Item ipsa optimarum artium cognitio est in honore maximo. Atque ut veteres se, nullo modo, sapientes volebant nominari, sed philosophos, qui sapientiam expeterent, eiusque decretis parerent; ad eundem modum, Hibernici, etiamsi hominem omnium litteratissimum, ad cælum laudibus efferre studeant, eum nunquam virum doctum, sed bonum doctrinæ filium appellant. Quos doctrinæ filios appellant.Præterea si hostes, in armorum ardore, ad templa, animis tardati, confugiant, in istis asylis, omni periculo liberati, magis securè conservantur, quàm si castellana maceria essent muniti, atque firmati. Templa omnia, pro intemeratis asylis.Rustici, & alij plebei homines, in huiusmodi depopulationibus, in sacra loca, quæ omnibus bellis inviolata sunt, subvolare, cum tota familia, consuescunt, nisi direptores, omni celeritate, eorum migrationem antevertant. Simplex & falsum quoddam, in tali eventu; comitis Kildariæ responsum litteris celebrandum existimo. Kildariæ Comitis laus.Vir fuit honoratus, & nobilis, summa potestate præditus. Nam Hiberniam, sub Anglico imperio, triginta & tres annos occupavit. verùm non decrant invidi, qui eum à dominatione reipub(licae) semotum vellent. Circa annu(m) salut. 1500.Deferebant multa ad Henricum septimum, Angliæ regem: eius scilicet vicarium, Kildariæ comitem, ex quo tempore ad rempub(licam) accessit, non tam provinciam administrare, quàm regno, per se, uti. Omnium fortunas devorare; ducem se, principemque ad quodvis flagitium præbere; quin etiam, certo quodam tempore, initum fuisse consilium, ab ipso comite, inflammandi, sacrilegum in modum, Templi Cassiliensis. Giraldus, reus citatus, adfuit. Atque ne fortè, in rebus sitis ante omnium oculos, diverticula
p.51
flexionesque quæreret, accusatores unumquodque crimen planum facere; in digitis suis singula flagitia constituere; atque in sani exustione diu acriterque commotari; multi fide digni, quorum primus Archiepiscopus Cassiliensis fuit, testes in reum procedere. Rex ac Consiliarij, quid ad hæc comes haberet, percunctari. Eius Comitis liberrimæ simplicitatis dictum.Ille, præter omnium exspectationem, crimen fassus est. Hîc rex exalbescere, adstantes oculos in reum convertere, hominis audacissimi dicto obstupescere. Quid multis? Rex, comitem stomachans fastidiosè, interrogare, quî fiebat, ut violarit, & imminuerit ius ac officium? aut quo ore auderet, illud confiteri, quod esset sacrilegium perpetrare? Ad hæc ille, ita me Deus, inquit, amet, nunquam ego faces isti delubro iniicere animum inducerem, nisi quidam nuntij liquidò dicerent, & mihi pro certo significarent, Cassiliensem Antistitem, id temporis, in te(m)plo fuisse. Hîc risum continere rex no(n) potuit, cùm virum simplice(m), sacrorum religionisq(ue) minimè hostem, eo argumento crimen diluere animadvertisset, quod eius crimen re vera duplicavit. Ista ergo omnis accusatio in risum conversa est. In Hiberniam, cum imperio rursus mittitur. Nam cùm adversarij summum Henrici odium in illum transferre conarentur, dicebant, Giraldum tam furiosum ac effrænatum esse, ut eum tota Hibernia gubernare non possit; Itáne verò, inquit Rex, tum ille totam Hiberniam gubernabit. Sed non vagabitur oratio mea longius: ad Hibernicos redeo, quorum mores satis, ut arbitror, enucleatè illustravi. Hiberni à barbara feritate excusati.Quod autem quorundam sermo increbruit, eos passim in silvis, inter feras, ætatem degere, fænumque, instar pecudum, esse; id tam abest à vero, ut nihil magis vero esse
p.52
possit contrarium. Sed ductum & conflatum hinc mendacium istud existimo, propter nonnullos exleges, omnibus flagitiorum maculis notatissimos. Nisi quod quidam inter eos solivagi & exleges prædones.Etenim isti nulla fidei, nulla religionis iura retinent; nec Britannico imperio subiiciuntur, nec Hibernicis Dynastis morigerantur; sed desertissimas solitudines persequuntur; in rapinis & ex rapinis vivu(n)t; villulas & pagos noctuabu(n)di ince(n)dunt; omnem vitæ societate(m) vi & armis disturbant. Quorum vita & victus, aspera.Quòd autem in silvis, prohibiti cibis & tectis, delitescant, quòd ieiunitate corpora adfligant, quòd olusculis & aquatilibus herbis vescantur; hæc incommoda, seu potius calamitates, non voluntate inducti, sed necessitate coacti, perferunt: tametsi rarò, absque obsoniis & vino, etiam in suis cavernis, inveniantur. Talis vitæ & victus asperitas, multorum iudicio, illis vituperationi est: ego tamen hanc duritatem in aliqua ponenda(m) laude duco. Nam licet nocturna ista prædandi atque rapiendi licentia accusabilis, imò verò exsecranda sit; tamen in istis perditis ac profligatis excursoribus, hæc duritia summopere est miranda. Eaque excusatione, imò laude digna.Quem enim potes mollem & enervatum novitium, aliquo in numero, putare, qui cum hoste non valet confligere, nisi dulcicula potione, & quibusdam sportellis sustentetur, imò nisi, abdomini natus, crapulam cottidie exhalet, nisi unguentorum odore nares recreet, nisi sub pellibus interquiescat, nisi variis vestibus, & nescio quibus lacernis oneretur? Bellicosus quidem ille miles, & nervosus haberi debet, qui sudo & udo cælo aptus est, qui ad omnes labores impiger invenitur, qui famem pro condimento, nasturtium pro cibo, humum pro cubili, arbustum pro tabernaculo habet. Hanc autem vitæ acerbitatem isti spoliatores
p.53
Insignis duritia & patientiæ exemplum. vexatoresque ita severè ac vehementer confectantur, ut cùm iam olim par grassatorum, posteaquam totam noctem pervigilasset, somno se dare in publico parasset (hoc autem accidit brumali tempore, quo omnes passim agri pruina obriguerant) & unus ex illis ingentem nivis globum capiti suo imposuisset, alter, contubernalis sui mollitiem ægrè ferens, dixisse fertur, Næ tu quidem (excors, ac effæminate tiro) vapulare debes. Tantáne, amabo te, mollitia fluis, ut non absque pulvinari, ex nocturna lassitudine, dormire valeas? Hoc in libro, quorundam fortassis iudicio, lectoris exspectationi satisfaciendu(m) fuit, quæ nonnihil de purgatorio S. Patricij (nam hoc monumentum, in exteris gentibus, multorum sermonibus pervulgatum, & percelebratum est) atque de nepis, natricibus, aliisq(ue) venenatis animantibus, quibus Hibernia caret, libenter audiret. Sed hoc totum in aptiorem locum, approbante Deo, coniiciam. Vana quædam prodigia sparsa de Hibernia. Plura item huic libello, de insula viventium, & multis Hibernicorum fontium prodigiis adfingere potui, sed quoniam ista loca nunquam perlustravi, neque ab hominibus fide ac religione excellentibus, quidquam de illis pro vero accepi; satius esse duxi, de dubiis portentis prorsus conticescere, quàm certos, de rebus incertis, sermones dissipare.
p.54
II. RICHARDI STANIHVRSTI DVBLINIENSIS, DE REBVS IN HIBERNIA GESTIS, AD CARISSIMVM
suum fratrem, clarissimumq(ue) virum, P. Plunketum, Dominum Baronem Dunsaniæ,
LIBER SECUNDUS.
VTRVM prudentius aut optabilius esset, nullam antiquitatis memoriam colligere, an commentarios aliquos rerum nostrarum scribere, perdiuturna dubitatione (Plunkete frater) æstuaui. Nam prorsus à genere hoc toto narrandi refugere, tali præsertim, quod ad laudem honorémque maiorum nostrorum valere possit, vituperabile mihi profectò videbatur; & in eo explicandi munere multum operæ laborísque consumere, vix rebar eius esse, qui in Annalibus nostris, modicè vel potius intra modum, esset versatus.Difficultas historiæ huius scribendæ.Nam quid operosius esse possit, quàm acta, ab hominum cogitatione, longo interuallo antiquitatis, remotissima, & quorum memoriam auctores nullam reliquerunt, in Historiam includere conari? Etenim siquispiam
p.55
Quoniam Annales nulli apud Hibernos.priscorum temporum memoriam cupiat recordari vltimam, quis sit ille, qui primus pedem in Hibernia posuit, quis illius reipub(licae) fundamenta iecit; in nullam vetustatem, per totam monumentorum euolutionem, incurret; neminem Historiæ patrem leget; nihil, certis auctoribus, comperiet (quantum ego ex perantiquis rerum veterum libellariis suspicari vnquam potui) à quibus instructior esse queat, vt quidquam pro certo, de his dubiis statuat. Demus quædam mutilata atque muscosiora macrocola exstare: demus rumores, sine auctore & capite, præferri; demus ancteactas quorundam Diuorum vitas litterarum monumentis tradi; tantùm tamen hæc absunt ab Historiæ perfectione, vt vix paucorum annorum rimas, in continuata narratione, explere videantur. Poët(a)e quide(m), sed adulatores & vani.Quod si ex Hibernicis poëtis, qui multorum præconia versibus mandant, subsidium, ad tanti operis confectionem, petas; illi quidem (sicut mihi videtur) pauca, atque admodum pauca adiumenta subministrant. Etenim mos est apud hoc genus scriptorum, ex vanitate plurima, ex veritate perpauca, narrando, explicare. Isti insuper qui inter illos poëmata faciunt, se mente ac voluntate, in certas quasdam familias omni prædicatione, litterisq(ue) decorandas, coniiciunt: vnde effectum est, vt
p.56
nulla eorum narratio ad historiæ fidem scripta videatur. Nam quî poterit is sincerè ac religiosè res pronuntiare, qui alieno honori assentatoriè velificatur? Neque hac in eam sententiam disputo, vt nostrates, qui antiquitatis notitia delectantur, à veterum palimpsestis legendis & peruolutandis deterream; quandoquidem vetustatis indagatores non modò non contemno; verùm etiam vehementer laudo; sed ad hoc vnum omnis mea spectat oratio, vt miram esse significem, talium tabularum paucitatem, quarum sittybis, res exactis temporibus gesta amiciri videntur. Res etiam noti & superioris æui cu(m) periculo & inuidia scribendæ.Iam verò si quis, ab hac veterum scriptorum penuria, ad res recentes & ætate nostra confectas, recurreret, eásque in publicum legendas, proponere cogitaret; ego sanè, tamquam alieni periculi cautor, si dissuadere possem, nemini, vt tale munus susciperet, persuadere vellem. Etenim quid maiores molestiarum moles continere possit, quàm vniuscuiusque idiotæ iudicium subire? Quàm in contemtissimæ plebeculæ voculas incurrere? Quàm à stupidis & bardis reprehendi? Ob futilia multorum iudicia.Si quem dilaudes, adulator: si vituperes, calumniator iudicaris. Ego, inquit vnus, in cauponula garriens, & cum suis combibonibus mentem ac mentum in Scyphis defigens, his pugnis non modò interfui; verùm
p.57
etiam præfui. Malè hoc narrat; ineptè illud explicat; tricas nimis curiosè dilatat, æstus in simpulo excitat; lemniscatam palmam in hilo reponit; non in nigro, sed in fusco equo is vehebatur; pugna erat cum hoste commissa, non hora diei octaua, vt ille monumentis mandat, sed circiter nonam. Ad hæc, ab historico memoriæ ac posteritati non est proditum, quid frater meus germanus eo in prælio viriliter gesserit; cognatum etiam meum, inquit alius mendax emendator, vel obliuione obruit, vel taciturnitate celat. Facilius enim vulgus imperitorum, quid negligenter prætermiseris, vituperare; quàm quod diligenter scripseris, approbare solet. Cùm igitur opus valdè vehementer operosum esse sciam, antefacta, perlongo interuallo temporum à nobis disiuncta, & in obliuionem diuturnitate obducta, historiæ monumentis, ad omnem posteritatem, commendare; eiúsque nomen, qui æqualem æatis suæ memoriam in adspectum lucémq(ue) profert, apud animos maioris partis hominum subinuisum esse: utrumque sanè laborem malui ad alios delegare, quàm ipse suscipere. Quid hoc opere præsertim, & quod tempus co(n)tineatur.Medium itaque cursum tenens, maiorum nostrorum, qui ex Britannia in Hiberniam demigrarunt, bella, & gloriosas victorias, his libris complexus sum. Atque huius
p.58
voluntatis mea, non est difficile rationem subiicere. Primùm domesticis antiquitatis monumentis testatum consignatúmque est, nihil in omni memoria statum & temporum magis memorabile, in Hibernia contigisse, quàm eam Britannicis viribus reseratam, armis oppressam, præliis subactam, triumphis & tropæis notatam fuisse. Deinde illa historiæ cognitio, ad nos, qui in Anglica prouincia sedem habemus, atque ex Britannica stirpe generati sumus, in primis pertinet. Etenim quo studio viri, genere ac dignitate præcellentes, magis capi debeant, quàm prisca vetustatis memoriam tenere? Aut qua maior in cognoscendo suauitas & delectatio esse possit, quàm maiorum consuetudinem vitámque ob oculos collocare? Ignorare enim, quid priusqua(m) in lucem fis editus, in patria contigerit, id est perpetuò in patria esse peregrinum.Giraldus Cambrensis Historicus.Postremò hanc præ ceteris historiæ partem attingere volui, proptereà quòd Siluester Giraldus Cambrensis, qui recens à primo Britannorum aduentu in Hiberniam venit, haud ineptè harum reru(m) memoriam posteritati prodidit. Et si enim is nec nihil doctissimè, nec omnia grauissimè scriptitauit, illius tamen labor meum vtcumque laborem minuit, quandoquidem valde quàm pauca, seupotius nulla, quæ ad rem pertinent, tacitus videtur
p.59
præterire. Nam adeò minutatim omnia minima mansa persecutus est, vt, ne in breuitatem offenderet; maluerit in historia videri nimis loquax, quàm parum diligens. Quare in nouo opere rediuiuos lapides non abieci, imò præcipuæ quæque ex Giraldo, ac aliis adespotis commentariolis libaui, atque ordine quodam, ac momento perquisitius dispensaui, vt historiam, quæ in nulla parte hiare debet, continenti narrationis tenore perpetuarem. De reliquo (nobilissime atque illustrissime frater) non est cur à te, more institutóque oratorum, contendam, hæc nostra benignè attentéque lectitare. Benignitatem, scio, usitata tua humanitas præstabit; attentionem, spero, ipsius rei dignitas commouebit. Res igitur hæc est.
Circa annum sulutis 1168. Quinque reguli Hiberniæ.CVM quinque Hiberniæ prouinciis, quinque vel plures reguli, per idem tempus, præsiderent; inter istos, Dermicius, Murchardi filius, totius Lageniæ principatum tenebat.Dermicij improbitas, à natura & ab vsu.Hic cùm ab incunabilis incredibilem quandam insolentiam, cum nutricis lactè, suxisset, pari animi fastidio, reliquas ætatis partes consumserat. Non enim modò non frequenter, verùm perrarò etiam accidit, adolescentes nobili prosapia procreatos (si non bona institutio adhibeatur) inflato ac tumente animo non turgescere, vt eos, quibus fortunâ, plurimùm antecellunt, fastidiosa elatione insolenter contemnant. Quod cùm in
p.60
multis perspici potuit, tum in Dermicio maximè apparuit.Eius in regno nouo superbia & insolentia.Posteaquam enim pater eius Murchardus Dubliniensium proditione interfectus fuit; atque regia Lageniæ prærogatiua ad Dermicium hereditario iure peruenit: gloriosa regalis tituli nouitate captus, sublatius ac intolerantius se in regno iactauit, vsquedum nobilitatis contemtor, atque infimæ plebis oppressor haberetur. In eum itaque locum rem deduxit, vt prudentium congressum declinarit, atque adulatorum blandimentis (quo bestiarum genere nihil principum dignitati inimicius excogitari potest) aures suas studiosè dediderit.Ideoq(ue) paulatim à proceribus deseritur.Cùm igitur prouinciæ dynastæ animaduerterent, optitium (quos publici consilij duces esse oportebat) auctoritatem frangi, nouorum hominum potentiam, & impudentiam corroborari; se ab eius familiaritate pedetentim disiungere, atque non tam sacrosanctam regis auctoritatem amare, quàm superbissimum Tyranni dominatum timere. Rex ad hunc modum à satellitibus & consiliarijs prudentibus desertus, ad eam vitæ prauitatem deferebatur, vt non modò suos acerbissimis tributis vexarit, sed finitimos etiam principes omni iniuria exagitarit.Dermicius amoris impotens in co(n)termini reguli vxorem.Nam dum Ororicius, Mediæ regulus, terminales prouinciæ suæ oras, cum exercitu perlustrabat, vti illos, qui vel aperto bello, vel occulto latrocinio eius terras populabantur, ferro ac armis frangeret: Dermicius hoc interim spatio, Ororicij vxoris amore, extra modum, flagrabat. Hæc erat O Machelini filia: fæmina quidem, quam natura formosam, fortuna reginam, morum leuitas meretriculam effinxit. Atque hoc rei exitus indicauit. Nam vbi Dermicius cum illa de amore, per impudicos ganeones, ad amasij libidines factos,
p.61
& per Ororicij domesticos, largitionibus corruptos, crebrius agebat; tandem horum importunitate imbecilli consilij mulier victa (molles enim ac cereæ sunt talium herarum mentes) in procûm sollicitationes, voluntatis inclinatione propendebat, occultumque animi assensum, subobscura verborum circuitione, muliebri verecundia retardata, significabat. Quam etia(m) rapuit.Dermicij lenones, in ganearum illecebris multùm & assiduè exercitati, reconditos principis sensus, ex familiari nutu, lasciuo ocellorum coniectu, atque sermonis ansis acutè coniiciunt: totam rem ad Dermicium deferunt, qui, nulla interposita mora, facta manipularium manu, fæminam amore sæuo saucium, secum vnà, perinuitam scilicet, rapuit; vti ad matrimonij repagula perfringenda, non tam diuturnis præmiis allici, quàm repentinis poenis compelli Menelai Helena videretur. Nuntius grauis adfertur huisce mali ad Ororicij castra: quo audito, parùm abfuit, quin ei zelotypiæ cruciamenta omnes mentis partes ademerint. Fremere coepit, omnes diras sibi ac suis imprecari, discindere vestem, adstantium aures vlulantibus querelis implere. Eius consiliarij, in quem tametsi perpetuò officiosissimi erant, tamen cùm hominem ita tabificis furiis agitari perspicerent, in eum consolando, tanto præsertim doloris æstu, qui adhuc consolabilis non erat, frustra laborem ponere nolebant. Ea in re mariti dolor.Nunquam enim zelotypia cum ratione copulatur, neque ad consolationis grauitatem furor adhibetur. Ast vbi regem, sensim resipiscere vident, eum adeunt, atque ingenuè fatentur, se & plurimum dolore, & vehementer gaudere. Quem consiliarij solantur.Dolorem capere ab hac infigni iniuria; gaudium autem gaudere, pessimam vxorem ab optimo
p.62
marito dissociari. Nullam esse in vita pestem maiorem, quàm cum scorto ætatem degere. Lupam ingenium suum ad omnem fraudem versare; eum amorem, quem fronte præ se fert, mente respuere; expilare ærarium; se in intima coniugis consilia fallacissimè insinuare; nihil silere; omnia amatoribus, quibus se pervulgat, enuntiare; neminem esse ad omnia consilia adeò prudentem, quem non meretriciæ blanditiæ infatuare valeant; non esse tutum mimulæ corpusculum amplexu circumplicare, dum eius animus in alieno grabato conquiescit; neque regium igitur, neque egregium esse, ob raptam meretriculam muliebriter cruciari; præsenti dolore præterita mala non sedari; ad extremum, friuolum esse, ea, quæ sobria meditatione sanari non possunt, lymphata recordatione exulcerare: aliaque plura in eam rationem loquebantur, quibus regem ægritudine leuandum censebant. Princeps hæc omnia patientissimis auribus accepit, palamque est professus, se in eorum prudentissimis fidelissimisque consiliis libenter velle conquiescere, integram rem illis reseruare. Iisque regulis se permittit.Illi consilium de illata iniuria ineunt, firmo ac maturo decreto statuunt, litteras grauissimæ conquestionis plenas, in primis ad Rothericum dandas. Is erat Conaciæ præfectus, & totius Hiberniæ cùm primarius, tum potentissimus princeps: ad quem Ororicius epistolam, ad hunc modum, exarauit.
Litteræ Ororicij ad Rothericum.ORORICIVS ROTHERICO S.
“Etsi non sum nescius, illutrissime princeps, humanos casus æquo semper animo ferendos; & hominis esse, virtutis præstantia excellentis, ob meretricis inconstantiam
p.63
mutabilitatemq(ue) non effæminari; tamen cùm atrocissimum hoc crimen, quod ad te, certò scio, prius omnium rumore, quàm meis litteris allatum est, ita sit hactenus inauditum, vt ante hunc diem non sit, nostra memoria, contra vllum (quod sciam) Hibernicum regem susceptum: seueritas me iubet, iustitiæ concedere, quod caritas monet, vindictæ recusare. Si dedecus spectes, hoc ad me vnum, fateor, pertinet: si caussam consideres, ea tibi mecum est communis. Qualem enim in nostris hominibus, nobis regia dominatione deuinctis, spem collocabimus, si mulierosus hic moechus, ac potius pudicitiæ expugnator, tanti sceleris impunitatem fuerit consecutus? Quippe inulta principum flagitia (qui in omnium oculis habitant) perniciosam imitationem exempli populo prodere consuescunt. In summa, meam erga te voluntatem satis exploratam habes. vides me fortunæ telis sauciatum, maximis incommodis adfectum, summis difficultatibus adflictum. Reliquum est, cùm totus animo, & studio sim tuus, vt iuiurias, quibus laceror, tam consilio togatus, quàm auxilio armatus persequaris. Hoc cùm velis, & vt velis, non solùm à te postulo, verùm etiam flagito. Vale.”
Ira Rotherici in adulterum.His litteris iterùm atq(ue) iterùm perlectis, Rothericus statore(m) seuerè seducens, cum illo diligenter sermocinatur. vbi verò nuntius, totam rem, vti gesta erat, magis distinctè, quàm peruagatus hominum sermo, explicauit, Rothericus vehemente exarsit iracundia; grauissimis verbis Dermicium, peccato & exemplo rempub(licam) vulnerantem, reprehendit; denique magna contendens voce, religiosum iurauit iusiurandum, se, suasque vires, Ororicio traditurum. Cùm istud idem in epistola, tabellario data,
p.64
Et foedus eius cum Ororicio.significasset; ambo concordissimi reguli armorum societatem coëunt, contra Dermicium, cum manu munitissima, de improuiso, congrediuntur: eiusque agris tam celerem inflammationem, vastitatemque intulerunt, vt prius bellum gestum, quàm comparatum, homines prouinciales ab omni suspicione tumultus antè vacui, iudicarent. Agros Dermicij incursant.Atque hæc incursio non tam ipsi Dermicio acerba, quàm eius colonis fortunis omnibus expulsis, fuit luctuosa. Quippe solet sæpe diuina maiestas, inenodabili suo iudicio, poenas à plebe, ob principis delictum, expetere. Simul Dermicius audiuit (nam huic malo, in meretricias sordes depressus & demersus, non prospexit) confoederatos principes in illius prouincia prædas facere, villas, succensis ignibus, cremare, totum territorium permiscere: exercitum coepit, non mediocri cupiditate, conscribere. Dermicius resistere conatur.At verò proceres, quorum odium, acerbitate & iniuriis tyrannidis suæ, vsque ad sanguinem, incitauit, licet essent & precibus rogati, & auctoritate arcessiti, non solùm regem deseruerunt, sed etiam palam oppugnarunt.Sed proceres eum deseru(n)t.Dermicius itaque perspiciens summa se esse miseria præditum; à suis, quibus erat tuendus, derelictum; omnibus & pacis ornamentis; & belli præsidiis orbatum; voluntatem bellandi, simul cum spe vincendi, desperanter abiecit, nauemque conscendens, ad Henricum Secundum Angliæ regem, qui iam tum, in Aquitania, publicarum rerum occupatione tenebatur, remis velisq(ue) peruolauit.Ita Dermicius ad fidem regis Angliæ confugit.Posteaquem rumore dissipatum erat, adulterum, omnibus inuisum, & odiosum, solum vertisse, tota insula vehementius lætabatur; atque Rothericus in fugitiui locum, tamquam interrex, bene secundo populo, erat subditus. Dermicius
p.65
autem pullo amictu vestitus, sordidati exsulis partes suscipit, atque ad Henrici pedes peruolutis, apud eum de suis ærumnis deplorat: se repentino esse bello oppressum, vicinos regulos eius sanguinem petere, infestum odium prouincialiu(m) in illum excitare, patria eum expellere, vita, si possent, velle: se igitur, cùm vndique solatia deficerent, ad Henricum, cuius benignitas in omnium gentium auribus est posita, confugere; prouinciam suam illi tradere; in eius fidem se totum conferre: porrò autem reges, generosos ac potentes, nullo alio modo magis ad diuinam similitudinem accedere, quàm perditorum fortunas leuare, adflictos erigere, rebus suis diffidentes ac desperantes confirmare, exactis regibus calamitatem detrahere, denique principibus, regio diademate iniquissimè spoliatis, pristinam reddere dignitatem. Ceterùm, de Ororicij vxore, ab eo attrectata, mirum silentium. Nam quotus quisque reperietur, qui suæ calamitatis enarrator, non sibi se æquiorem præbeat, quàm illis, à quibus vulnus acceperit? Quoquo modo autem se res habuit, lamentabilis Dermicij conquestio eos, in regis animo, aculeos relinquebat, vt vehementi miseratione permoueri videretur. Non sanè hoc quidem mirabile. Nam cùm infimorum hominum adflictæ prostratæque fortunæ, si dolenter explicentur, multorum animos ad misericordiam ducant, tum regum calamitates, quorum nomen apud alios præsertim principes, magnam obtinet religionem, quàm maximè miserabiles videri solent.Rex Angliæ eum suscipit & firmat. Cum spe & lege noui regni.Henricus itaque exsulem grauissimis verbis consolatur, cui firmam spem recuperandi regni iniicit, dummodo promissis stet, atque Britannico imperio suos regales fasces submittat.
p.66
Hîc cùm Dermicius se firmissimo iureiurando obligasset, Henricus ad omnes, sub suo imperio subiectos, has litteras scripsit.
“HENRICVS REX ANGLIÆ, DVX NORMANNIAE, ET AQVITANIAE, ET Comes Andegauiæ uniuersis fidelibus suis, Anglis, Normannis, Gvvalensibus & Scotis, cunctísque nationibus, suæ ditioni subiectis Salutem.
Litteræ regis ad suos, pro Dermicio.CVM Dermicius, Lageniæ princeps, regno suo iniquissimè expulsus, nostrum auxilium implorarit; nos, propterea quòd illum in fidem, atque amicitiam nostram recepimus, & prolixam, erga nostram dignitatem, amicissimi regis voluntatem, multis nominibus caram apud nos habemus, omnibus, qui in nostra ditione ac potestate sunt, licentiam damus, se in eius societatem liberè offerre, & ad illius iniurias vlciscendas, quibus armis poterit, incumbere. Quisquis huic principis reductioni suum studium præstiterit, sciat, illud & nobis valdè probatum iri, & ipsi Dermicio pergratum fore.”In Angliam redit Dermicius.Exsul, his litteris à rege acceptis, in Angliam, vento vsus secundo, nauigauit, & ad ciuitatem Bristollensem, magna cum lætitia, tum gloria elatus, se contulit. Ibi pauculos dies commoratus, negotiatores Hibernos conuênit, qui omnes rumores domi exceptos ad regem cottidie detulerunt. Dermicius interim natiuo patriæ videndæ ardore inflammatus (nam in his rebus, à quibus arcemur, desiderium crebrius refricamus) nihil prius quidquam habuit, quàm vt ad vnum aliquem Hiberniæ porniæ
p.67
portum, circumseptus lectissimorum militum viribus, adspiraret. Et regis litteras publicè recitat.Quocirca vt rem ocyus conficiat, anagnostæ suo dat negotiu(m), Henrici regis diploma, cum ipsius Dermicij liberalitatis corollario, in magno ciuium conuentu ac frequentia, recitare, atque harum litteratum exempla, in valuis & columnis, propalam omnibus conspicienda, defigere.Richardus Strangbous.Adfuit, id temporis Bristolli, Richardus Strigulensis, qui vulgò Strangbous appellatur, vir honorificentissimus, Chepstovviæ ac Pembrociæ comes, & Gilberti comitis filius. Is ex antiquissima, nobilissimaque Clarenciæ stirpe ortus erat, ast apud Henricum Regem (nescio qua suspicione adspersus) omni gratia atque auctoritate carebat. Auxilium promittit Dermicio.Non omittens igitur, quam diu multumque optabat, oblatam occasionem, cum exterminato rege, de reditu in Hiberniam, agit: seipsum ad eius caussam adiungere confirmat, modò fidem det, cùm eum reduxerit, atque regno reddiderit, filiam suam Euam, reducenti in matrimonium collocare, totius item regni hereditatem vtrique coniugi, post suum occasum, dare possidendam. Binas hasce æquissimas conditiones exsul non modò non respuere, sed summa etiam voluntate comiti concedere. Strangbous igitur, regem, vt fit, manu prehendens, ei spondere, in seque recipere, ad Hiberniam, ineunte vere, cum auxiliariis militibus venturum, & regi & regno præsidio futurum. Etsi hæc Strangboi promissa Dermicij animum erexerunt; tamen quoniam mirum patriæ desiderium hominem tenuit, ad maritimas Meneniæ oras, in meridie sitas, iter habuit, vti in Hiberniam furtim tramitteret. Atqui illo ipso tempore Cambrensem prouinciam habuit Resus, Griffini filius; & Dauid antistes, auctoritate
p.68
grauis, sanctitate excellens, Meneniam (quæ dioecesis S(ancti) Dauidis communiter vocatur) Pontificia auctoritate administrauit. Vterque Dermicium satis liberali hospitio accepit, quamdiu in maritimis, propter nauigandi difficultatem, fuit commoratus.Robertus Stephanides.Ea tempestate Robertus Stephani filius, in hac reipub(lica) parte, summo magistratu præditus erat. Quippe ad eximios honores, plurimis gradibus officiorum erga Henricum Secundum, peruenerat.Qui falsò regi suspectus.Sed cùm is quorundam perfidorum dolosis consiliis esset comprehensus, atque Reso traditus, domum apud illum, totum pænè quadriennium, vinculis districtus & deuinctus tenebatur. Quibus multò antè se laxare captiuus potuerat, si fidem Reso adstrinxisset, contra Henricum Secundum, cum illo armorum pactiones societatesque conflare. Cui quidem improbissimæ conspirationi cùm vir fidelissimus, & optimo animo vtens refragaretur, malebat perpetuis vinculis colligari, quàm legitimi regis auctoritatem, pro qua pugnare deberet, oppugnare. In quo sanè à maioribus suis, omni laude summaque fide præstantibus, non degenerauit.Eius stemma, & cognatio.Nam eum progenuit Nesta, fæmina illustri nobilitatis ac dignitatis laude celebrata, ex quo effectum est, vt cum Reso, Griffini filio, cuius erat consobrinus, sanguinis communione coniungeretur. Erant huic Roberto duo fratres, eiusdem alui societate cum illo copulati. Dauid antistes Menenensis, qui à me modo est nominatus, atque Mauritius Giraldi filius: quorum alter cælestis sapientiæ diuinitate, alter politicæ cuiusdam prudentiæ acumine reliquis eius prouinciæ hominibus longè excellere asserebatur.Mauritius Giraldus, Roberti frater.Mauritius Giraldus venit eôdem, regis salutandi ac viscendi
p.69
caussa, quocum, de reductione sua, multos sermones, in multas horas, habuit. Variis iam tandem verbis vltro citroque factis, Mauritius, vnà cum fratre suo Roberto adhuc vinculis adstricto, regij reditus sociu(m) adiutoremque se præbere, post brumam, promittit;Hi duo reducendunt Dermicium suscipiunt.modò Dermicius ambobus fratribus, cùm primum se in regnum recipiet, opidum Guesfordiam, & finitimum pomoerium se daturum, spondeat. Commodùm rex toto capite & pectore annuebat, cùm pontifex Menene(n)sis, & Mauritius Giraldus Resum adirent, precibus omnibus orarent, & obtestarentur, vt Robertum fratrem è diuturna custodia emitteret, ea tamen lege, vt patrias sedes relinquat, ac vitæ suæ cursum peregrè conficiat.Robertus vinclis absoluitur.Resus æquam & honestam supplicum obsecrationem repudiare non potuit, quin etiam eo grauiorem duxit, propterea quòd exulceratos iratorum fratrum animos, iam tandem demulcere, atque lenire laborauit.Dermicius clàm in Hibernia(m) redit. Ibique hiemem vnam latitat.Dermicius, toto hoc tempore, domum spectans (nam mira fuit cupiditate incensus ad reditum) hominis priuati personam sibi imponere, in Hiberniam, ad calend(as) Sextiles, expeditè nauigare, atque ab hominibus, religiosis ac solitariis institutis consecratis, tanquam peregrinus, acceptus, in eorum gymnasio, omnibus inscientibus, hibernare. Copiæ Roberti, quas in Hiberniam traiecit.posteaquam, circa primordium anni vertentis, verni temporis accessus turbulenti maris murmur sedauit; Robertus Stephanides, emissus è carcere, tum sua, tum Giraldi fratris promissa patrare cupiens, cum triginta equestris ordinis viris, qui eu(m) summa necessitudine attingebant, cum sexagenis velitibus bene armatis, & trecentis sagittariis, ex dilecto totius Cambrensis iuuentutis flore, tribus nauibus, in Bannua est insula non procul ab opido Guesfordiensi distans: Guesfordia in Lagenia consistit, vt in lib. I. est explicatum. Bannuam erat aduectus. Inter
p.70
ceteros, Herueius de monte Maurisco, Roberti patruus, nepoti suo se comitem præbuit. Cùm autem huic homini fortuna, tanquam nouerca, semper inimicissima exstiterit, ea fuit rerum tenuitate oppressus, vt homuncio omnium contemtissimus, & quasi de lapide emtus, per omnes anteactæ ætatis gradus, haberetur. Sed diuturna hæc infortunati hominis calamitas, Roberti gloriæ segete(m) ac materiam suppeditauit. Nam cùm plerisque vsu venire constet, iacentem & inclinatam propinquorum fortunam fastidire; Robertus de odioso hoc insolentiæ curriculo deflectens, in aliam viam ingreditur, patruo suo omnibus, quibus potest, rebus commodat, & hominem neminem, victus ac vitæ consuetudine, secum ita coniunctum habet. Quippe fas esse non duxit vir moderatissimis moribus imbutus, eam consuetudinem, & amicitiam, quam sanguinis propinquitas coniugauit, aduersa, vel euersa penitus fortuna, disiungi & diuelli.Accessus in Hiberniam Mauritij PrendelgastiVix quatriduu(m) intercesserat, (vt redeam ad id, vnde coepi) à Roberti aduentu, cùm Mauritius Prendelgastus, maximi animi vir, decem primariis equitibus, rerum gestarum gloria nobilitatis, & laudabili sagittariorum multitudine circumsessus ad istam ipsam insulam Bannuensem, passis velis, accessit. Britannica classicula in naualibus tutò collocata, Stephanides litteras delectationis & solatij plenas, tabellario ad Dermicium dedit.Litteræ Roberti ad Dermicium adhuc latitantem.Erexit se his Lageniæ regulus: ex diuersoriolo, in quo clam hiemauit, emersit, atque regalem suam dignitatem, in solem ac hominum adspectum, produxit. vbi non vario hominum sermone per totam fuit Lageniam diuulgatum, Dermicium, cum innumeris Britannorum copiis, aliarumque præterea gentium
p.71
Trepidatio Hibernoru(m), in hac mutatione & nouatione.maxima manu, in patriam rediisse (solet enim fama, dum per hominum ora, properans festinansque, peruadit, rem, quam perfert ac dedit, cottidiana vanitatis accessione, exaggerare) maximus metus vniuersis Lageniensibus (quibus principis reditus præuisus, & præcautus non erat) propositus & iniectus fuit. Vix quidem credibile erat, quàm frequens ex omnibus partibus ad reducem concursus fiebat.Quorum plerique iterùm Dermicio se adiungunt.Nam qui antea se totos, & animis & corporibus, ad principis perniciem contulerunt, iam nunc vbi eum vident cum fortuna in gratiam redire, prospero quodam flatu vti; illi etiam incipiunt velificationem mutare, ac regi, si non mente, saltem fronte lenocinari.Duuenaldus illex Dermicij filius.Duuenaldus à Dermicio mandata sumsit, obuiam Britannis procedere, atque illis de eorum in Hiberniam aduentu, summa animi alacritate, gratulari. Duuenaldus fuit Dermicij nothus, in quem pater perhonorificus fuit, quòd se totum genitoris voluntati officiosius dederit: quin etiam apud omnem Lageniæ populum, ob vitam eleganter traductam, egregiè gratiosus vixit. Non prius Duuenaldus militibus erat obuius, quàm ipsemet Dermicius, cum magna equitum & peditum copia, filium in castra persequeretur.Regulus ipse obuia(m) it Britannis, gratulandi caussâ.Hîc cùm princeps atque Robertus, inter se complexi, primam foederis sanctionem, multis audientibus, iterassent, & exercitum prope Guesfordiam, quæ à Bannua duodecim millia passuum abest, directo ordine admouerunt. Percurrit huius rei fama per omnes Guesfordiæ vicos. Municipes, acceptis sagulis, & eductis sudibus in hoftium aciem irruere, & copias profligare statuunt. verùm inani spe ad istum conatum prouehuntur. Guesfordie(n)ses vincuntur primi.Nam cùm municipio exirent duo pænè millia
p.72
hominum, atque ad eum ferè locum, in quo Dermicius castra habebat, gradum facerent, animis subitò obstupefacti cadebant, simul ac propè perspicebant, nouum quoddam bellandi genus, quod ante istum diem illis non inuisum modò, sed etiam inauditum fuit. Nam rutilus armorum splendor, inusitatus buccinarum clangor, nouæ fistularum flexiones, instructio adspectusque signorum, equitatus in quadrum redactus, peditatus ordinem tenens, non mediocrem nouitiis bellatoribus, molæ quàm militiæ aptioribus, terrorem apposuit. Formidolosè ergo ad opidum concurrunt, suburbanis casis ignes inferunt, aditus claudunt, se moenibus circumuallant.Opidum ipsum à Dermicio & Britannis obsidetur.Dermicius ac Stephanides, dum fugientes opidanos præuertere cupiunt, ad ipsos ferè Guesfordiæ muros exercitum adducunt. Municipes verò, perinde quasi hostes in nullo metu ponerent, eorum aduentum, in speciem, parui pendere, in suis præsidiis consistere, hiulco fictu obsessores irridere. Stephanides, opidanorum pertinaciam ægrè ferens, gladiatores suos propius in lacunis, sat magnis aggeribus firmatis; sagittarios verò paullò longius, in præcelsa editaque statione, collocauit. Tum Britannici milites, buccinarum cantu ad pugnandum inflammati, vexilla tollere, tela iacere, hostes pilis & sagittis vulnerare. Quod opidani strenuè defendunt.Municipes, ex contraria parte, acriter repugnare, magna & continua lapidatione hostes à moenibus pugnaciter depellere.Roberti cuiusdam, Anglicani militis, virtus.Merebat, eo tempore, in Britannico exercitu, Robertus Barrensis, adhuc pænè ephebus, egregia spe maximæ fortitudinis tiro. Id quod in hac oppugnatione non modò significauit, sed etiam declarauit. Omnium primus ad moenia accessit: neque verò sibi ipsi satisfecit, dum manum
p.73
cum hostibus conseruit, sed nimis iuuenililter exsultans, ad municipij propugnacula, nullis vineis protectus, aduolauit, & vitam suam in magnum discrimen obtulit.Eius periculum, & vulnus.Quippe ingenti disco, rapidè è muri pinna dilapso, illisus, in proximam fossam, non sine acerbissimo commilitonum sensu ac dolore, cecidit. Eum socij spirantem, verùm in maximis poenis hærentem ad militare tabernaculum adducunt. Hæc saxi coniectio hominem adolescentem longo tempore vehementer excruciauit. Etsi enim lapis bucculam galeæ solummodo percussit, eo tamen ponderoso ictu capitis vertex satis periculosè quassatus erat. Nec verò illud prætereundum arbitror, saucio genuinos, decem & sex post annos, concidisse atq(ue) alios intimos dentes, perinde ac si repuerasceret, illis succreuisse. Primo itaque die Britannicus exercitus valdè acerbos Guesfordienses habuit. Nam cùm in opidi defensione acerrimè stetissent, grauiores plagas hostibus inflixerunt, quàm ab hostibus acceperunt.Britanni naues comburunt.Milites expugnatione supersedent, ad proximum litus magno impetu concurrunt, nonnulla nauigia, torribus iniectis, inflammant. Quæ quidem exustiones risum opidanis mouent, stomachum illis non faciunt. Quare palmarum intentu, ac magno clamore probra hostibus obiiciunt, eos, nimirum, imitari ignauos & arthriticos accipitres, qui in rapacitatis auiditate, auibus relictis, muscas capiunt. Ad hæc, nihil esse stultius, quàm, vbi hostium corpora, apta petitione, sauciare non possunt, extremos velle vnguium apices, vti reduuiam exulcerent, scalpello refecare: non esse bellicosi militis, eminus nugari, quoties ei licet cominus velitari. Verùm Britannici milites, maledicas hasce ineptias ac stultitias deuorantes,
p.74
Prædæ caussa, etiam Britannicam aggrediuntur.res suas, acri Marte, persequuntur. Rostratam nauem vino & frumento refertam, non ita procul à litore fluitantem, conspiciunt, venit, negotiationis caussa, ex Britannia.Qu(a)e astu & robore Gubernatoris seruata.Eam, sumtis scaphis, milites conscendunt, ac in mercatorum bona se immittunt. Nauis rector suos iniuriosiùs tractari perspiciens, clàm, dum piratæ subter foros nauem exinanire cogitabant, ancoras præcidi, aplustria ordinari, & vela, omni celeritate, in altum dari, imperauit. Interea dum nautæ, ad nutum parati, funguntur suo munere, ecce mare, subita ac immoderata tempestate agitatum, vectores gurgite propemodum inundat. Hîc milites mirari, quî fieret, vt in portu, quem se tenere putabant, tam turbulentis procellis nauis iactaretur. Sed aliter res cecidit, quàm opinati sunt. Nam dum de illis aliqui, ad fide(m) faciendam, omnia oculis contuentur; salo quoquo versus circu(m)scripti, portum conspicere vix possunt. Hîc milites tum terrorem nautis, tum spem ostendere, tum nauis præfectum minationibus insequi, tum amicè obsecrare, vt eos ad portum prouehat. Si quid detrimenti mercatores capiant, numerato nummo, tantum damni affatim refarcire promittunt. Gubernator facilè se exorari est passus, & prospero, quo ad eius fieri potuit, reflatu vsus, nauim ad portum difficiliter applicuit. Istæ rerum asperitates valdè regem, Robertumque momorderunt, cùm milites suos, terra marique in tantas difficultates incurrere vidissent.Deliberatio reguli & Britannorum super Guesfordiæ obsidione. Pium cuiusdam, & non pro milite, consilium.Postero die Dermicius graues habuit ac difficiles deliberationes, de Guesfordiensium obsidione: ad quas vt adhibuit primos exercitus ductores, vnus ex illis, diuino quodam spiritu adflatus, oratione explicandum sumsit; haud quaquam sanè mirandum esse, deum
p.75
(quem venerari, quem precari, cuius opem implorare debent) eorum optatis non respondere;A Deo placato omnis victoria.cùm nullam religionis Christianæ rationem colerent, nullam curam, & cogitationem in numinis laude ponerent; sed priùs se in vitæ pericula committerent, quàm diuinæ Maiestati, orationem suffimentis, litarent. Nam si, inquit, memoriæ proditum est, priscos illos, & vetulos bellatores, quorum mentes nunquam Christiana fides imbuerat, imò qui non habuerunt notitiam aliquam veri Dei, nefas duxisse, antè, cum hostibus, armis confligere, quàm flamines suos consulerent, deorumque numina victimis expiarent: quî fieri potest, quin in illis, qui Christiano charactere sunt insigniti, & religionis præceptis, institutisque instructi, non horribile quoddam crimen inhæreat, quòd priùs humana pericula adeant, quàm in diuinam clientelam se committant? Solum Deum (penes quem pacis, & belli est potestas) hominibus salutem dare; militibus, eius voluntati mancipatis, victoriam elargiri: eos autem, qui primordia agendi à numine non capiunt, sed in militum numero, in armorum firmitate, in hostium imbecillitate, omnem laureolæ spem ponunt, viam, ad victorias obtinendas, expeditam ignorare. placuit hæc ratio & oratio principi; grata reliquorum approbatio consecuta est.Res aduersæ, pietatem ingerunt.Quemadmodum enim, in copiarum adfluentia, permulti diuinam religionem extingui facilè patiuntur; ita, qui dura fortuna, atque crudeli adflictantur, ad diuinitatis memoriam, per sæpe renouandam, acriori studio excitantur.Sacra igitur fiunt.Hoc igitur castrensi coetu dimisso, Dermicius, & Stephanides sacerdotes accersi iubent, qui res diuinas numini instituant; publico edicto, per præconem diuulgato, militibus imperatur,
p.76
tota mente, ac acerrima cogitatione, ad Christi laudes incumbere. Opidum denuò oppugnatur.Sacrificio sollenni religiosissimè facto, Dermicius ac Robertus, ad ipsos ferè muros Guesfordiæ, castra iterùm locant, & opidum, extraordinariis quibusdam machinarum torme(n)tis, verberare incipiunt. Opidani interim, tametsi obsidionis metum diutius sustinere non poterant, pacem tamen, prout erat hominum pertinacia, efflagitare nolebant. Episcopi aliquot, ciues ad pacem inclinant.Erant Guesfordiæ, per idem tempus, non sine aliquo, vt putabatur, diuino numine, duo vel tres pontifices qui obsidionis curam, magna sollicitudine, sustinebant. In hoc enim vno animos habebant occupatos, oriens formidolosissimi belli incendium restinguere, & municipes ad regis auctoritatem adducere. Quare eos iterùm ac sæpius, ad pacem & officium, cohortantur.Belli mala repræsentataInfinita armorum detrimenta in eorum auribus defigunt: belli scilicet continuatione religionis mysteria pollui, spoliari ædes; funestari ciuium sanguine cloacas; viduas opprimi; virgines constuprari; vxores, etiam maritis intuentibus, ad infla(m)matas militum libidines explendas compelli; matres à liberûm complexu excludi; liberis manus adferri; postremò omnia sursum versum inuerti: dumque his rebus exempla, ex omnibus sæculis repetita, adiungebant, tum in eam partem oratione ferebantur, in primis flagitiosum putandum esse, contra regem, cuiusmodicunque exsistat, & in cuius auctoritatem sunt iurati, arma contumaciter ferre.Regum sanctitas.Regum dominationes hominum generi diuinitùs esse datas: principes igitur, si boni sint, amandos; sin mali; tolerandos esse, ita vt ciues neque regum prauitatem, propter eorum auctoritatem imitentur, neq(ue) regum auctoritatem (quæ apud omnes grauissima
p.77
esse debet) ob eorum prauitate(m) aspernentur. Quare cùm constet, neminem hominem esse, cui aliquid aut sensus, aut sanitatis insit, qui iniquissimis armis æquissimum otium non anteponat, cumque opidani viribus & armis non sint pares, caussa verò longè inferiores; prudentius esse, confirmabant, certas pacis conditiones accipere, quàm incertos belli euentus periclitari. Opidani statim vt pontifices, hac exhortatione, partim eis terrorem iniecerunt, partim eos religione obstrinxerunt, audaciam minuere, & ad principis auctoritatem, sine cunctatione, redire statuerunt. Orant, atque obsecrant pontifices, ad castra, quasi interuentores, exire, regis voluntatem illis, quibus rebus possint, reconciliare, proditionis liberationem ab eo impetrare.Episcopi legati in castra veniunt.Legationis munus antistites, libentissimis animis, obeunt, regem officiosè persalutant, se pro opidanis supplices, profitentur, qui suam pertinaciam agnoscunt, vt rex ignoscat, seueritatemque dissoluat, orant. Leuiter pontifices, clementerque Dermicius accepit. Eum mirificè placabilem exorabilemq(ue) inueniunt. Supplicant, impetrant: optant, habent.Et pacem impetrant, sed infidam.infidam. Nam Dermicius ingeneratam naturæ suæ immanitatem, ad tempus, suorum consilio ductus, temperauit. Quare graues municipum iniurias obliuione conterere, atque omnem simultatem in perpetuum deponere promittit, ea tamen lege, vt quattuor opidi decuriones obsides habeat, qui fidem suam, in futuram municipum obedientiam, interponent. Opidani conditiones accipiunt, principi portas aperiunt, honorificis supplicationibus eum in opidum recipiunt. Dermicij dona & liberalitas in Anglos.Perpaucos ibi dies commoratus Guesfordiam, & viciniam Stephanidi ac Mauritio Giraldo, qui adhuc in Britannia
p.78
erat, in perpetuum dedit. Stipendium etiam militibus largè effuseque numerauit. Herueio item (quem, secundum Robertum, in primis præfectis habuit) circiter duo millia iugerum, cum variis prædiolis, inter Guesfordiam ac Waterfordiam sitis, dilargitus fuit: quorum prouentibus, ex egestate, in rerum adfluentiam, breui temporis decursu, traductus erat. Hac liberalitatis magnificentia fidem suam Dermicius liberauit, atque militum animos, amabilissimo beneuolentiæ vinculo, sibi deuinxit. Confectis his rebus, rex, cum exercitu, Guesfordiensium supplemento bene aucto, ad Ossiriam viam perrexit.Dermicij in Ossiriam expeditio.Duuenaldus, per hos dies, Ossiriam in sua potestate retinuit; quocum graues, & diuturnas simultates Dermicius habuit.Eiusque belli caussæ.Nam eius filium Duuenaldus iam olim in custodiam dedit, atque zelotypiæ amentia flagrans, vinctum vno priuauit oculo, cuius dolore consumtus fertur luscus. Dermicius igitur tempestatem oblatam, ad veteres iniurias vlciscendas, non amittens, sceleris memoriam excitare, & magna verborum acerbitate vsus, Duuenaldi ferociam, in militum conspectu, collocare. Qua quidem inuectione, in ipsum tyrannum acerbum odium, & in eius diritatem grauem totius exercitus offensionem concitare. Fama, tota Hibernia, percrebrescit (neque enim ista obscurè gerebantur.) Lageniæ regem, in viam, quæ ad Ossiriam fert, cum magno & equitatu & peditatu, se demittere, ignem ferrumque incolis minitari.Ossirienses parant se ad repugnandu(m).Hoc sermone celebrato, magna multitudo Ossiriensium, ad territorij fines concurrit;Aditus omnes obsepiu(n)t.introitus omnes, munitione ac mole aggerum operarij firmant, vti agros & fortunas, ab incursione atque impetu armatorum tueri valeant. Cùm
p.79
Cùm tandem regis milites prope Ossirienses aduentassent, & nullum sibi aditum, ad hostium statiua expugnanda, munire potuissent (erat enim locus, in quo militaria habuerunt velabra, admodum lacunosus, arduis item tramitibus, & paludibus interclusus) vix in Ossiriensium confinia vexilla intulerant, cùm receptui canere, atque tergiuersari, timidi scilicet ac trementes, simulassent.Quos stratagemate hostis perrupit.Ossirienses arbitrati, hostes, timore perculsos, se in fugam dedisse, vincendi spe elati, eos in campum, ad præliandum amplissimum, aceruatim persequuntur.Ita Ossirienses passim cæsi.Stephanides turmam hastatam celerrimè obuertit, reditum Ossiriensibus præcidit, inermes, & malè tunicatos tirones hastis transfigit. Quos autem equitatus semiuiuos relinquere, peditatus confestim, gladiis & securibus, concidere. Ossiriensibus ad hunc modum, militum impetu perculsis atque prostratis, victores occisorum capita, quæ numero erant ducenta, passim in acie dispersa, in vnum locum congregare, & ad principis pedes congregata abiicere.Dermicij cruda crudelitas.Is, dum aceruis capitum exstructis, oculos pascit, vnum fortuitò inspectat; quod valdè celeriter arripiens, repe(n)tino gaudio exsilit, & passis manibus, suspiciens in cælum, grates summo Deo ex intimis animi recessibus agit, quod inimicissimi sui caput (huius autem nomen ex omni monumentorum memoria reuulsum est) iam tandem videat amputatum: cumque hoc, maxima voce dixisset, caput rursus in manibus tenens, crudelitatem suam in eo exercuit. Nam stillantes nares, ac cruenta labra, madidis dentibus, corrosit, & sanguinem non solùm gustauit, sed etiam exsorbuit. Hanc ferinam lacerationem, factu turpem, visu foedam, exercitus tacitè obscureque perhorrescere, licet nemo
p.80
contra eam apertè hisceret. Paruam inibi moram Britanni faciunt, intimas Ossiriæ partes percursant; nullum locum relinquunt, quem non incendij, rapinarum, depopulationis vestigiis imprimant. Dum ad hunc modum Britanni, in reliquiis Ossiriæ delendis, agrisque populandis, tempus consumunt; Duuenaldus, quem præsens timor, nullus præcedens amor flexibilem reddit, nuntios & obsides, ad pacem conciliandam, ad regem allegat.Pax cum Duuenaldo inita.Eius petitioni, multis precibus non modò nuntiorum, sed summa etiam Stephanidis contentione victus, præsto est. Quare pacem cum Duuenaldo confirmat, nuntios, cum bona gratia, dimittit.Roberti Barre(n)sis & Meilerij laudes.In hac conflictione Robertus Barrensis, quem paullò antè nominaui, & Meilerius adeò fortes, atque impigros se præbuerunt, vt eorum virtus aliorum laudibus obscuritatem adtulerit. Erant ambo homines adolescentes, ambo Stephanidis nepotes, quorum alter ex fratre, alter ex sorore erat; qui, cùm in re militari peræquè floruerint, in persimili tamen laude, longè dissimiles exstiterunt. Meilerius, cupidus splendoris & gloriæ, ad hoc vnum, reliquis rebus posthabitis, mentem cogitationemque suam incitauit, vt omnes laudes colligeret, & in sermone hominum virtutis suæ monumentum perpetuum relinqueret. Verùm Barrensis, remotus ab omni inani laude, in minimis semper ponebat, auram popularem aucupari; nec tam fortis videri, quàm esse cupiebat. Erat adolescens pudicissimus, venditationis expers. nam famam suam malebat velis quibusdam obtendere, quàm hominibus conspiciendam, quasi in aperto theatro, collocare. Ex quo tamen hoc erat adsecutus, vt cùm laudis gratia nihil gesserit, omnia tamen laudanda essent,
p.81
quæ gessit. Solet sæpe gloria, fugaces persequi, procos & persequentes subterfugere: & sunt nonnulli, qui vel eò magis hominibus placent, quòd eis placere minus laborent. Cùm omnia in Ossiria essent pacata, rex, & duces, in castello peruetusto rimasque agente, pernoctabant. Milites, partim quòd essent de via fessi, partim quòd de varia expeditione languerent, arctissimus somnus complectebatur. Panicus in exercitu terror.Nocte autem intempesta, horrisonus armorum strepitus; equitum sonitus, & terribilis fragor, cum quibusdam aliis metuendis rebus, audiebatur. Quibus Robertus Barrensis, & Meilerius, qui simul cubabant, de somno excitati, ad auunculi tabernaculum, sumtis armis, cursim contendunt. Toto confestim exercitu somno soluto, quidam suspicantur, castellum, de cælo percussum, concidisse, eaque ruina regem & duces obtritos interiisse. Alij opinati, hostes inexspectatos aduentare, fugam præpopera celeritate quærunt, & in vepribus noctu latitant. vt primùm posterus dies albescebat, & diligenti disquisitione inuestigatum erat, nocturnum hunc ac horriferum fremitum ex cælo tantùm fuisse auditum, rex & Stephanides, ad iocandum promti, non solùm ridere, sed etiam cachinnari, adeò vt facetè & commodè obiicerent militibus (quippe iuuat in rebus seriis animos quandoque cura relaxare) eos sua stipendia malè mereri, qui, spectris, ac anilibus visionibus perterriti, se in salicta, ac potius dumeta abderent. Verisimile esse, eos costarum oppositus pertimescere, qui manias & vmbras ita perhorrescerent. De hoc subito timore maximus erat militum risus, quibus principis ironia tum grata, tum iucunda accidebat. Etenim non facile est explicatu, quàm mirificè conciliet
p.82
animos militum vrbanitas festiuitasque imperatorum. Dum Britanni, satis fortunato ductu, rem in Hibernia gerunt, incolæ vbique locorum famam dissipant, Dermicium, cum magno exercitu, ex Britannis collecto, Guesfordiam & Ossiriam debellasse, imò amissam Lageniam recuperasse.Rotherici regis co(n)silia, contra Anglos & Dermicium.Quod vbi Rothericus, Connaciæ rex & primarius, vt ante dixi, totius Hiberniæ princeps, intellexit (intellexit autem, statim atque peregrina bella in insulam fuerunt inuecta) valdè vehementer anxius, cum proceribus, quos in consilio habuit, de inopinato regis reditu, atque de tam repentina victoria commentari meditarique coepit. Nam cùm maximum bellum ab exercitu victore impendere animaduerteret, ne in eius item fines, in hoc tanto motu, erumperet, subuereri incipiebat.Prouida eius meus.Rothericus fuit vir perspicax, ad coniecturam rerum futurarum cumprimis sapiens: in omni re proposita, potius quid mali contingere posset, timebat, quàm quid boni euenire vellet, sperabat. vt ergo præmeditatione futurorum malorum protectior esset, proterendum adulterum, in patriam suam peregrinitatem infundentem; conculcandos aduenas, & prius fumantes torres, quàm ignescant, restinguendos iudicauit.Hibernos omnes concitatTabellarios ad vicinos reges, & omnes insulæ optimates mittit; quibus, sine procrastinatione, ad commune præsidium excitatis, magnus exercitus contra Britannos, circa Kinceliam comparatur.Metus Dermicij, & multorum perfidia.Simul vt de hoc Dermicius nuntium accepit, perturbato fuit animo de salute sua. Multi etiam Lagenienses, cùm fortunam reflare viderent, principem in salebris hærentem, relinquere, & ad Rotherici legiones, tamquam perfidiosi desertores, se conferre.Roberti robur.Verùm Robertus Stephanides ea fuit animi
p.83
æquitate plerunque præditus, vt nec rebus prosperis extolli, nec aduersis frangi, multùm consueuerit. Ille, cum Britannicis copiolis, Dermicio, desperatis rebus omnibus, præsto fuit, diffidenti animum addidit, ei persuadens, vieto corde non esse; contraque in his duris temporibus, inanem hunc metum, regia animi sublatione, sibi minuere: aut enim breui, inquit, communis mors, cum perenni laude, subeunda; aut communis victoria, cum sempiterna gloria, erit consequenda. Firmiorem regis animum hæc oratio fecit. Quare Britanni exiguas suas copias in pratulum, non longo interuallo Fernesia disiunctum, denso etiam asperoque saltu vndique interclusum, compingebant. Adhæc, fodicantes operarij, continuis fossionibus, omnem intrandi viam obsepiebant.Rotherici litteræ ad Robertum. Quibus discessum & reditum suadet.His ad hunc modum negotiis confectis, à Rotherico ad Robertum legati litteræque venerunt, perhumaniter scriptæ, quarum caput erat: Britannis, per leges, non licere, exercitu & signis inferendis, in alienas possessiones, eiectis veris heredibus, irruere: quin potius domum, cum bona Hibernorum venia, repedandum esse. Facinus haberi Britannica dignatione indignum, flagitium infame iniquo iure defendere: eamque regalem potestatem, quam luxuriosus hic ac profusus nepos (Dermicium intellexit) per mulierarias libidines perdidit, per Britannorum subsidia recuperari non debere. Defensionem hominis turpis, defensoribus non posse non turpem esse. Quamobrem illis expedire, in Britanniam, quietissima mente, remigrare, & extorrem istum grauissimis ignominiis notatum, omnique auctoritate ac spe salutis spoliatum, deserere. Etenim credibile esse, eos, qui stantem & florentem regem perculerunt,
p.84
iacentem & exsilio multatum transfugum, nullo negotio, posse prosternere.Legati donis Roberti fide(m) tentant, frustrà.Atque vt grauius in eam rationem legati Stephanidem inducerent, integerrimi viri fidem, omni ratione, labefactare conabantur.Eiusque ad legationem responsio.Ceterùm Stephanides eorum dona aspernatus, respondit, non esse suæ consuetudinis, argenteis crustis adulterari, atque instar cauponis, fidem, fidelissimo amico datam, pecunia captum prodere. At in patrias terras demigrandum est. Itáne verò? Quorsum recidit hæc legatio? Num talaria induenda? Si Rothericus amicus admonet, consilium eius non exquirimus: si vates hariolatur, oraculo non credimus: si princeps imperat, auctoritatem repudiamus: si hostis deterret, minas nauci habemus. Malè mihi sit, si non ego multò malim (vt idem pro commilitonibus meis respondeam) inter cottidianos hostium impetus me obiicere, quàm, ob tam ridiculas minationes domumitionem semel meditari. Quare Stephanides legationem reiecit, & nuntiis imperauit, ad emporium aliquod conuolare, atque inibi mercatum fidei instituere. In illius castris integritatem venalem non esse; Britannos honestam laudem, non turpe lucrum spectare. Iter ergo ad Rothericum eos iussit capere, eique significare, Britannos non esse infantulos, quos puerilia crepundia delectent. Atqui si pro caussæ æquitate, armis decertare voluerit (quod à Rotherico Britanni in benficij loco & gratiæ peterent) sentiet eos, non in alienum patrimonium, contra ius fasque, irrumpere, sed in suas possessiones pedem, optimo iure, ponere. Ad Rothericum nuntij, re inorata, redeunt. à quibus certior factus, Robertum Stephanidem eos asperis verbis accepisse, legationem repudiasse, fidem suam
p.85
minimè venalem proponere, iracundia permouetur, mittitque mandata ad ipsum Dermicium, plus animi, quàm consilij habentia.Altera Rotherici legatio, ad Dermicium.Protinus cum suis, qui eum in integrum, si velit, restituent, in gratiam redire: non esse caussam, cur tantos spiritus, aut ex suis viribus, aut ex manca hac Britannica dextella capiat. Si reditum cum suis in gratiam expetat, se reconciliationis & concordiæ pactorem fore promittit, modò suam voluntatem ad communem caussam aggregare non nolit, atque ab aduenarum amicitia (qui ad vastandam, quàm vincendam Hiberniam paratiores sunt) se totum disiungat. Hoc si non fecerit, imò si non libenter celeriterque fecerit, collum suum in istos laqueos inseret, ex quibus se expedire, dum anima spirabit sua, frusta sperabit.Quæ spreta & reiecta à Dermicio.Vt primùm Dermicius, excussis internuntiorum vocibus, his legationibus, aperta animi despicie(n)tia, illusit, & nuntios pluribus verbis malè acceptos, dimisit (nam minax hæc & acerba legatio stomachum ei mouit) illi, ad Rothericum, omnibus rebus frustra tentatis, profecti, Dermicij responsum retulerunt: quo grauiter commotus, apud suos orationem habuit, cuius summa fuit:Oratio Rotherici ad suos“Multas & graues caussas vniuersos Hibernos, ad depugnandum cum peregrinis istis, debere impellere. Nam cùm omnes, inquit, natura simus libertatis auidi, quî fiat, vt defendere turpe sit, quam appetere est honestum; & qua frui iucundissimum est, pro ea non gloriosum sit propugnare?Libertatis commendatioIta enim viuere, vt tuo arbitratu non liceat viuere, nihil aliud est, quàm in luctuosissimo omnium ærumnarum pistrino continuò mori. Iucundium est libertatis nomen, ipsa etiam res perbeata. Seruitus autem ab homine libero &
p.86
ingenuo nulla potest animi moderatione tolerari.In Dermiciu(m) inuectio.Multis item verbis in Dermicium inuehebatur, eum importunum & impurum appellans propudium, omni vitiorum foeditate turpificatum, rerum nouarum cupidum, reipub(licae) euersorem, pluraque alia in eum maledicta coniecit, quòd hominibus inimicissimis, & Hibernorum genti perpetuò infestissimis se totum tradiderit. In quo sanè, inquit, intemperatissimæ pecudis & impudentiam detestari, & imprude(n)tiam exsecrari compellor. Quid enim impudentius est, quàm in adulterij fætore, tamquam lutulentum suem in hara, volutari: cumque regno suo, conspirante & conflato omnium consensu, nudatus sit, perpetratum scelus non agnoscere? Spiritus non remittere? Hibernicus principibus se non reconciliare? Quid rursus imprudentius, quàm vt nos luscos efficiat, geminos suos oculos effodere? Quasi verò regnum cum dignitate obtinere non posset, nisi se alieniginis daret? nisi nouos dominos ac tyrannos in patriam, improbissima ratione, compararet? nisi se & suos omnibus fortunis exstirparet? nisi rempub(licam) penitus deleret? Sed perfuga hic, omnibus consiliis præceps ac deuius, quantam pestem posteritati importet, modò ipfe, iam egestare ac scelere perditus, in horam viuat, flocci facit.Mala qu(a)e Hibernos ab Anglis maneant.Præsagit mihi, multùm in posterum prouidenti, animus, vel potius ante oculos meos obuersatur, quantis miseriis posteri implicarentur, si iste libertatis exterminator, cum suo mutilato exercitu victoriam (quod deus omen obruat, perhorresco enim nomen) de nobis reportaret. Videor mihi videre, quàm tyrannicè in capite & fortunis omnium incolarum dominarentur isti accolæ, si colla nostra in seruitutis laqueos iniicere possent.
p.87
Quàm grande vectigal nostris prædiis imponerent? Quanti sectores, quot agripetæ in nostras fortunas imminerent? Quis sui iuris esset? Seruitus autem cùm in omni loco sit misera, tu(m) in patria miserrima est.Adhortatio ad robur & virtutem.Quamobrem, fortissimi viri, ad patriam nostram conseruandam, totis viribus, incumbamus: huic patriæ proditori, inconsideratissima mente prædito, dum in nostræ nationis faucibus & angustiis consistit, resistamus. Dermicium, pestem nobis molientem, nullis suis domesticis neruis communitum, sed imbecillo aduenarum exercitu armatum, opprimamus: portentuosum hunc partum in aluo adhuc mobiliter palpitantem, armis abigamus, vel ipsam potius grauidam, & ad pariendam vicinam nouercam strangulemus. Facilius est, fibras, & surculos defringere, quàm ramos, & truncos amputare; scintillulas etiam quàm flammam restinguere. Restinguemus autem, si magnum animum, virtutemque capiamus; si alienigenarum consiliis, adhuc immaturis, armis & præsidiis occurramus; si tela nostra in eorum pulmonibus figamus; postremò si fluxam mortem (modò ita fors tulerit) sempiternæ seruituti præferamus.” Hæc ille.Oratio Dermicij, ad suos firmandos. In Rothericum inuectio. Caussæ suæ (a)equitas.Ex altera parte Dermicius suorum militum animos confirmabat, dicens: “Rothericum insaturabili regnandi cupiditate ardere, regum exagitatorem exsistere, alienos fundos castris & viribus petere, reipub(licae) pacem, per eum vnum, distineri: illius exercitum non esse timendum, quandoquidem non tam militum multitudine, quàm caussæ honestate victoria comparatur. Cùm igitur, inquit, nobis non sit propositum, perniciosis telis aliena euertere, sed salutaribus armis nostra defendere, non est, quòd animos abiiciamus; quinetiam ea quæ
p.88
ad timorem ab hostibus proponuntur, contemnamus ac pro nihilo ducamus. Siquidem proprias possessiones defendere, pro patrita & auita iurisdictione dimicare, semper viri fortissimi est habitum. Quamobrem, commilitones fortissimi, cum pro nobis contra ambitionem humilitas, contra tyrannidem lenitas, contra iniuriam decertet æquitas; animos erigamus; omnem metum propulsemus; maiorum virtutes memoria replicemus; pro patriis focis, pro pristina dignitate, omnibus modis animi & corporis, pugnemus; cum libertate potius cadamus, quàm cum miseria exsulemus.”Roberti ad Anglos suos oratiuncula.Multa etiam in eandem sententiam Stephanides dixit: “Nihil scilicet, maius & gloriosius esse, quàm adflictum Principem extollere; vi & impressione agitatum armis tegere; regno naufragum in regno reponere, diademate nudatum diademati restituere. Porrò autem rem esse, & caussam eò loci, vt, hodierno die, aut tota Hibernia illis sit vincenda, aut tota Hibernia illis deferenda. Origo Brita(n)norum à Troianis & Gallis.Britannos igitur suos cohortatur, qui maximis belli periculis iamdiu perfuncti sunt, vt illis in memoriam veniat, partim à Troianis, partim à Gallis populum Cambrensem generatum esse; ex his vsum, ex illis bellandi vires hausisse: non igitur, inquit, committamus, vt à maiorum virtutibus turpiter degeneremus.” Et plura item adiecit, quæ in aliud tempus magis aptè reseruanda erant: siquidem omnis hæc oratio ad nihilum recidebat. Nam Rothericus, toto hoc interim spatio, per internuntios vltrò & citrò cursantes, certior factus, Dermicium ac Stephanidem animi altitudinem, etiam metu oblato, non inflectere, sed contrà, incredibili pugnandi studio flagrare (id enim ipsum quandoque est fortissimi imperatoris,
p.89
fortissimum imperatorem hostibus, etiam re in extremum perducta, videri) fortunæ rotam pertimescere, & incertos ac ancipites belli euentus acri cogitatione lustrare.Rothericus consilia sua ad pacem flectit.Quare cautioribus consiliis vsus, desistit stomachari, nuntios ad Dermicium legat, qui compositionem ei, sedatiore animo, offerunt, sub ea conditione, vt Dermicius, pristino imperandi more, Lageniæ regno vtatur: atque vt Rothericus totius Hiberniæ prærogatiuam sibi adsumat, eamque auctoritatem Dermicius agnoscat.Quam accicipit tandem Dermicius.Etsi verò Lageniæ princeps primarium hunc Rotherici dominatum, per quem, cum ceteris regulis se non pateretur æquari, molestissimè tulit, tamen satius esse duxit, iniquis conditionibus pacem recipere, quàm præliis, cum tam robusto exercitu temerè decertare.Obsidemq(ue) filium dat.Vbi hac pacis pactione alter ad alterius conditionem descendit, ne in posterum tempus Dermicius in promissis fluctuaret, filium suum Cnothurnium Rotherico obsidem dedit, quorum connubium coniungere, insulæ bellis restinctis, pro filia sua Rothericus promittebat: addens, vtrique parti vtile fore, nouis affinitatibus veteres inimicitias deponere.Rothericus clàm hortatur Dermicium, vt Britannos dimittat.Cùm ambo principes mutuo iureiurando publicè fuerunt obstricti, Rothericus arcano Dermicium iussit, aut pacem vndique dirimere, aut pacem vsquequaque conseruare: hoc est, cùm omnia iam in integrum sint restituta, Britannicum exercitum dimittere, atque ex prouincia sua omnes aduenas exterminare. Huic conditioni Dermicius non tam libenter, vt fertur, assentiri voluit, quàm pugnaciter repugnare noluit. Ceterùm vtrùm ex animo, aut dolo malo ad istam pactionem venerit, solus ille cordium speculator nouit, à cuius adspectu abditæ, & penetrales humanarum
p.90
cogitationum latebræ non oblitescunt. Simulac Dermicius & Stephanides ex his periculorum cotibus enauigarunt, non verisimile est, quantus ex gratissimo nuntio, ad eorum lætitiam cumulus accesserit.Mauritius Giraldus in Hiberniam venit.Ecce enim tibi, Mauritius Giraldus, stipatus decem primariis equestris census viris, equitibus triginta, centum sagittariis ad opidum Guesfordiam appulit. Quò vt venit, Dermicius eius gratulationi se obtulit. Hîc cùm duces, simul collecti, de omni ratione belli consilium habuissent, Lageniæ princeps proclamauit, aduolandum Dublinium, vrbis muros machinis labefactandos, exscindenda ædificia, ciues omni malo mactandos.Dermicius excidio Dubliniensium imminet.Siquidem eius animus ea erat maleuolentia in Dublinienses suffusus, vt non tam victoriæ, quàm vindictæ incendio flagrarit. Interea Robertus in loco, Guesfordiæ citimo, quæ vulgò Karrekia dicitur, remansit, vbi in municipio ædificando cuius iam tum fundamenta iecerat, totus fuit occupatus. Quare distentus his castellanis negotiis, Britannicas copias permistè cum regiis coniunxit, atque pro se Giraldum fratrem, alterum se, exercitui substituit. Vix ex primo die, quo rex & Giraldus apud Dublnij muros castra fecerunt, ad decimam lucem in obsidione hæsere, cùm finitimæ vndique vicinitatis incolæ, hostium fortuna & potentia commoti, se in regis partes dedirint. Neque enim castrorum disturbationem, omnium rerum spoliationem, frustra resistendo, ferre diutius poterant.Dublinie(n)ses fidei eius se permittunt.Ciues etiam Dublinienses ad defensionem minus firmi, vbi omnia principi ex animi sententia suppetere vident, armis positis, se ad auctoritatem regis conserunt; deprecatores legant,qui à principe, quibus modis possunt, pacem, & veniam petant.
p.91
Quorum summissis precibus, & Giraldi præcipuè persuasu ac inductu, Dermicius placidus mollisque redditur. Vrbe(m) itaque, obsidibus à ciuibus acceptis, obsessione liberauit. In hac item oppugnatione Robertus Barrensis, & Meilerius tantis periculus corpora obiecerunt, vt summam rerum gestarum non modò commendationem, sed etiam admirationem fuerint consecuti.Bellum inter Rothericum & Duuenaldum.Sub idem tempus grauis & acerba contentio inter Rothericum, Connaciæ regem, & Duuenaldum, Limmerici præfectum, orta fuit, quæ eorum animos ad pestiferum bellum faciendum incitauit. Rothericus magno equitatu ad expeditionem istam imperato, infesta signa Duuenaldi territoriis infert; agros exhaurit, & vastat, prædas ad suum vsum reseruat.Duuenaldu(m) Angli adiuuant.Verùm vbi huius rei fama emanauit, Dermicius, per litteras Stephanidem obsecrabat, ad opem præsidiumque Duuenaldi generi fui, quàm primùm concurrere. Stephanides, regis rogatu, cum equitatu satis idoneo Co(n)nactensium viribus se interposuit, quorum audaciam debilitauit, conatus repressit, omnem belli flammam sedauit.Monstrosa mulier.Per hos dies vixit mulier quædam in Duuenaldi aula, portenti atq(ue) monstri simillima. Præterquam enim quòd toto fuit corpore pilosa, longam habuit & proceram barbam, à me(n)to ad vmbilicum, cum intuentium stupore, extentam.Dermicius animum ad Hiberniæ imperium adiicit.Dermicius, post Lageniam bello domitam, in antiquum statum restitutus, omnia sibi pulcherrimè procedere prospiciens, coepit in hac mente & cogitatione versari, nullum præclarum facinus ad existimationem suam magis pertinere, quàm vt imperium suum, nactus amplan occasionem, latius dilataret. Quamobrem nihil ei deliberatius erat, quàm totam in primis Connaciam
p.92
sub ius, & imperium suum subiungere, tum deinde reliquas Hiberniæ prouincias in suam potestatem redigere. Foedus, quo fidem suam antè Rotherico obligauit, eius animum legibus frænare, & à tam foeda cogitatione reuocare debuerat. Verùm huius pactionis memoria, in mente dominatus facibus incensa, minimè insidebat. Ex quo intelligi potest, nihil esse tam sanctum, neque tanta iureiurandi religione stabilitum, quod non inordinata ambitio polluere, atque violare valeat.Co(n)silia cum Anglicanis proceribus confert.Vbi huius instituti rationem cum Stephanide atque Giraldo communicauit; illi principis consilium, & pleniore manu laudare, & multis etiam argumentis confirmare. Ceterùm pro eo quòd magnum opus & arduum videbatur, vniuersam insulam, bellicosis viris refertam, sine maximis dimicationibus, subigere: vicinos Hibernos neque lacessendos bello, neque tentandos, sed hoc eius propositum eò vsque tacitum tenendum iudicabant, quoad plures auxiliarios milites ex Anglia sibi adsciscat, & se nouis copiis ac supplementis renouet.Et Angli plures ex Britannia aduocantur.Approbat consiliu(m) rex, eos maximopere rogat, plures ex Britannia commilitones, omnibus quibus possunt inuitamentis, ad eius auxilium allectare. Atq(ue) vt eorum animos, acrioribus industriæ stimulis, concitet, alterum collocatione filiæ obstringere, alteru(m) nobilissimis prædiis ditare, benignissimè adpromittit. Sed Stephanides & Giraldus, anticipatis nuptiis alligati, ad istam conditionem venire non potera(n)t.Richardus Strangbous item adiungitur.Verùm post magnas ac difficiles deliberationes, vtrique duci optimum factu videbatur, cum Richardo Strangboo, quicu(m) Bristolli antè Dermicius de reductione sua egit, instituti sui consilia consociare, atq(ue) hæc magnifica præmia comitis præsenti(a)e proponere. Strangbou(m),
p.93
si eum Dermicius litteris prolectet, velle, & si velit, posse, ceteras insulæ prouincias ad Lageniensis imperij vectigalia adiungere. De eorum fidelitate, consilio, vigilantia non dubitandum dicebant, cùm omnes curas, ad regis dignitatem, quamdiu spiritu viuerent, tuendam & amplificandam, conferre iamdudum, optima fide, statuerint.Dermicij ad eum epistolaHorum consilium secutus princeps, epistolam bene ponderosam ad Strangboum scripsit: in qua, de promissione auxilij retardata, cum illo familiariter expostulauit, eoque magis, quòd tam diuturnæ procrastinationis rationem, vnis litteris, minimè reddiderit. Illud etiam in epistolam coniecit, se linum incidisse, in regno esse, ab omni bello, magnis rebus gestis, conquiescere: Stephanidem & Giraldum, propter quos triumphat, omnem illi fidem, & diligentiam, gratissimis animis, præstare. Ast cùm tam quieto exitu victoriam non ducat concludendam, ceteros Hibernos principes, qui eum acerbè ac penitus oderunt, atque inclusum odium, cùm iam olim in turbidis rebus esset, in illum effuderunt, omnibus præsidiis oppugnare, atque adeò expugnare, prorsus statutum ac deliberatum habere. Quod si Strangbous suas copias & vires, ad hoc negotium conficiendum deferat, reliquas quattuor dissolutas diuulsasque insulæ partes, eiusdem principatus societate, absque acerbis & diuturnis bellis, constringi posse confirmauit. Quare, inquit, cùm satis sit, virum præstantem, cuius ut nobilitas est summa, ita existimatio est integra, promissi sui semel admonere: reliquum est, vt fidem tuam, qua nitor, serues; vt me, quem perditum defendere promiseras, iam florentem ornare matures, postremò vt filiam meam, & vxorem tuam inuisas. Verùm quoquo
p.94
tempore venies, mihi ac propinquis tuis gratissimus exspectatissimusque venies.Strangbous accipit conditionem.Posteaquam Strangbous regias litteras, ex quibus maximam cepit lætitiam (erant enim erga ipsum plenæ suauissimi studij) semel atque iterùm regustauit, in hoc vno omnem curam & diligentiam, noctes diesque, posuit, quibus modis & fidem retinere, & belli adiumenta amicissimo principi subministrare posset: eoque celerius aliquid suscipiendum iudicauit, quòd apud Henricum regem, vt antè posui, magna ac diuturna fuerit in offensa. Etsi verò omnem suum conatum, impulsus summi officij ratione, ad Henrici beneuolentiam aucupandam comparabat, tamen inuidorum suorum sermunculis, quos fictè & simulatè in regias aures insusurrabant, effectum erat, vt nullæ preces eum, vlla apud principem auctoritate gratiáue, constituere possent. Quam quidem alienati animi & offensi indignationem eò immoderatius Richardus ferebat, quòd ab omni culpa omnino abesset, & de rege (in quem eximio semper animo erat) omnia egregia ac præclara sentiret.A rege Henrico veniam petit.Tandem ad Henricum accedit, precibus ab eo suppliciter petit, vel vt ei pristinam maiorum suorum hereditatem reddat, vel vt eum, in exteris nationibus, fortunæ periculum, facere permittat.Et impetrat.Hîc Henricus, in stomacho ridens, hui, quò aut quà, inquit, vagaberis, per me tibi licebit, in vltimas terras, tanquam pinnatus Dædalus peruolare. Hoc verò cum ea dissimulantia, atque ludificatione dixit, vt vultuosum subridentis os facilè Strangbous intueretur. Ast opportunitatem hanc, quam Henricus subobscura licentia ridiculè obtulit, Strangbous aperta audacia celerrimè arripuit, atque consanguineum suum, Reimundum Giraldum, cuius auunculi
p.95
Stephanides & Mauritius Giraldus erant, in Hiberniam ad Maias calendas præmisit.Copiæ in hanc expeditionem, Reimundo duce. Appellunt in Hiberniam.Habuit sub signis Reimundus denûm numerum equestris ordinis militum, & septuaginta sagittarios. Is erat ita nobilis & bellicosus iuuenis, vt difficulter scires, vtrùm nobilitas fortitudine, an virtus familia illustraretur. Reimundus itaque, secundis ventis, delatus est ex Cambria in quandam crepidinem, quæ plebeio sermone, Dundenolsia, nuncupatur. Hic locus tenui discrimine ab vrbe Waterfordia separatur: quattuor enim millearia numerantur. Inibi milites tabernacula, ex virgultis ædificata, habere; dolare robora, quorum paxillis, altisque fossis præsidia vndequaque firmare, & locum ex quolibet aditu claudere.Waterfordienses Anglos aggrediuntur.Vt omnium sermone nuntiatum fuit, plures adhuc etiam inquilinos in Hiberniam venisse, Waterfordiæ ciues, adhibitis in consilium vrbis decurionibus, quorum princeps erat Machlathelinus Ophellanus, paruam illam Britannorum manum, dum adhuc, maris fluctibus agitati, ventisque circumflati, in caueis nauseant, præproperis & repentinis armis exstinguendam designant. Quorum deliberationi non multum temporis accessit, cùm tria millia Waterfordiensium, ad Britannorum disperditionem, in agros coarceruatim aduolarint. Prius verò quàm ciues iter versus hostium castra arripuerunt, Herueius de monte Maurisco, qui non procul iam tum à Britannis abfuit, tribus tantùm manipularibus stipatus, Reimundum salutandi caussa inuisit. Vnde effectum est, vt in totam negotij flammam casu venerit. Nam Waterfordienses interim flumen transgressi Suirense, quod Desmoniam à Lagenia, in Oriente, discriminat, ad Britannica castra certatim
p.96
concurrunt, nullo prælij metu perterriti, sed spe triumphi elati; nam illos non præteriit, quid militum alienigenæ habuerunt.Angli eos strenuè excipiunt.Reimundus & Herueius subitò ad arma excitati, suos ad pugnandum admodum viriliter acuunt. Verùm in castris nolunt consistere, sed per ligneum ponticulum, in angustissima semita infixum, proripiunt se à tabernaculis, & in acres dimicationes corpora obiiciunt. Vbi verò tantas hostium copias & impetum excipere non possunt, se ex Waterfordiensium ferro non incautè eripiunt, ad castra recurrunt, præsidia, integerrimis viribus, tutantur. Britannica tergiuersatio falsam Waterfordiensibus spem ostendit; magnis animis, & erectis sunt, fugientes telis & clamoribus persequuntur. Reimundus in præsidiorum limine armatus stetit, & municipem, ad audendum proiectum (nam in castrorum ingressionem pedem ponere, & se in medios hostes desperanter obiicere conabatur) districto gladio iugulauit. Illius interitus celeritatem persequendi retardat, & omnem ferè victoriæ spem perturbat. Hic tamen casus aliquantum animi Britannis adfert. Se fortiter erigunt, cum ciuibus iterùm, in agris, ferrum ac manus conserunt. Anceps sanè, & admodum incerta fuit vtriusque partis victoria.Waterfordienses ta(n)dem vincuntur.Nam licet Waterfordienses numero hostes incredibiliter vicerint, tamen Britannici sagittarij, miserandum in modum, inermos sauciarunt. Duarum horarum spatio pugnabatur, cùm victoria in Britannorum partes sensim propendebat. Nam municipes ferratis sagittis vulnerati, & ab equitibus conculcati, locum diutius tenere nolunt: arma de manibus tremebundis fluunt: multi, in ipso dimicationis ardore, timore prolabu(n)tur, alij se fugæ præpetes dant.
p.97
Hîc Britanni, lætitia elati, grauius in fractos & fugatos hostes incumbunt; excordes, incitato cursu, insequuntur, & valdè calamitosas strages faciunt. Quos autem à tergo iaculis non perfodiunt, è rupibus, & editis saxetis in mare præcipites volubiliter impellunt.Strages & c(a)edes eorum magna.Ne multa: tanto sanguine hæc victoria redundabat, vt ex ciuibus solùm septuaginta, quorum maior pars summum locum ciuitatis tenebant, viui caperentur.E Britannis vnus cecidit.Inter Britannos solùm desideratus est Gulielmus Ferrandus, qui corpus & vitam suam hostium telis bene viriliter obiecit. In hunc totus exercitus, multis nominibus, valdè carè animatus erat. Iuuenis fuit carne strigosior, corde valentissimus bellator; naturâ lenis, & percomis; ita amicorum, & patriæ amplitudini addictus, vt eum cum gratia vixisse, & cum gloria cecidisse omnes vno ore prædicarent. Credo ego, nec iniuria, lectorem hîc mirari, tantam multitudinem hominum ab ista paucitate militum occisam esse. Nam vt demus, quod est dandum, Britannos istos animi & corporis robore præstabiles fuisse, tamen verisimillimum esset, à tribus hominum millibus, si nuda tantùm corpora hostium gladiis offerrent, atque cum colu & lana in aciem dimicationemque venirent, extenuatissimas copiolas opprimi, vinci, obrui facillimè potuisse. Verùm præliorum euentus ex numinis maiestate, non humanis neruulis pendent. Ast quàm intemperanter victoria hac Britanni sint abusi, operæ pretium erit explicare.Deliberatio de captiuis inter Anglos.Cùm igitur, confecta victoria, ad castra reuerterentur, longa & difficili deliberatione, quid de captiuis esset statuendum, inter se commentabantur. Nam à nonnullis hoc pugnabatur, captiuos nullo pretio reddendos, sed omnes in
p.98
vinculis necandos esse. Nitebantur contrà alij. Horum primus Reimundus (vt erat hominis, in rerum potestate, modus) vbi rem in consultationem coniici vidit, milites ad clementiam cohortatus, hos apud eos sermones habuit.Reimundi oratio, pro salute captiuorum."Egregij commilitones, in quorum animis, & rebus gestis, ita virtus non fortuna luctatur, vt, vtrùm fortior, an felicior vnusquisque vestrûm sit, haud facilè valeam explicare; tantam sumus, hodierno die, victoriam consecuti, quantam antè de nobis ipsis numquam prædicare, & de quouis alio nusquam commemorare potuimus. Verùm inexspectatam hanc victoriam ita mollitudine & facilitate debemus vincere, vt eam non nostris viribus, non hostium imbecillitati, non fortunæ temeritati, sed totam diuinæ clementiæ (quæ omnis victoriæ parens est, & effectrix) acceptam referamus. Quamobrem vt gratuita eius erga nos merita, grato animo, persequamur, nefas esse arbitror, tanta diuinitatis gratia, ad extraordinariam ferocitatem, immoderatè ac intemperatè abuti. Habemus hîc captiuos, quasi compedibus irretitos; dices, hostes: verùm homines. Hostes in pugna, homines in victoria. Fortis autem viri est, & alta suspicientis, eos qui pugnas & strages edunt, hostes ducere; qui verò fracti & victi sunt, homines putare; vt possit belli incendium corporis firmitas restinguere, insolentem autem victoriam animi virtus temperare. Quandoquidem in maiore laude ponendum est, subactos conseruare, quàm repugnantes superare: quoniam hoc communi præliorum Marti, illud singulari vniuscuiusque virtuti est adscribendum. Hoc vno togati præstant vel maximè armatis, quòd eorum consilia plerumque
p.99
misericordiæ & mansuetudinis sint socia. Quamobrem diuinum quoddam mihi videtur adeptus is miles, qui, qua virtute togati armatis præstant, ea in virtute togatis ipsis antecellat. Siquidem nihil habet aut imperatoris potestas maius, aut bellatoris voluntas melius, quàm vt quos in acie trucidare valuit, eosdem post aciem conseruare velit. Vt enim bellatoris honor est victoria, sic ipsius victoriæ laurea est clementia. Hinc maiores nostri, quibus diuina maiestas sanctam, & propitiam mentem iniecit, ad hoc in primis consilia sua referebant, vt captiuorum & precibus placati, & præmiis satiati, eos incolumes domum reducerent, ne de vita, sed de victoria contendere viderentur. Etenim mauult omnis bonus, & misericors miles commemorari, se, cùm victos trucidare potuerit, victis temperasse, quàm cùm temperare potuerit, trucidasse. Hinc ad maiores nostros (quorum in præliis fortitudinem hostes, clementiam uicti sunt experti) dignitas confluxit, hinc imperij sui fines propagarunt, hinc crudelitatis infamiam effugerunt, hinc hostium non modò corpora armis, sed etiam corda lentitudine deuicerunt. Nam vt atrocitas in perdendo odium procreare, sic lenitas in parcendo beneuolentiam comparare solet. Quamobrem & captiuorum misera conditio, & maiorum nostrorum laudabilis consuetudo me potissimum in hanc sententiam ducit, nobis multò commodius, & ad famæ propugnationem longè præstantius fore, vt potius Waterfordienses captos suos ciues, grandi pecunia, è vinculis redimant; quàm vt nos ob eorum interitum ferinæ immanitatis famam subeamus. Et quoniam hominibus impotenti animo præditis, ac secundis rebus, præter exspectationem, effrænatis
p.100
aliorum calamitates vt plurimum fastidiis adhærescunt, ne nos etiam in eandem intemperantiam offendamus, in memoriam, quæso à vobis, reducamus, quibuscum hominibus bellum suscepimus: neque enim latronibus, archipiratis, aut patriæ patricidis, sed nimirum reipub(licae) defensoribus bellum indiximus. Quod si ratio intelligentes, necessitas otiosos, natura vniuersos, vt vim vi repellant, ad præsidia compellat; decétne, eorum sanguinem atrociter helluari, quos decet pro patria, & præcipuè in patria, se morti offerre? Nihil quidem certè minus. Quare cùm nobis sit propositum, non quis viuat, sed quis vincat, armis decertare: habeat in animis nostris locum potiùs lenitas ad clementiam, quàm crudelitas ad cædem: præsertim cùm tanta pecuniæ magnitudo, & militibus multùm prodesse, & victoriæ parum obesse videatur.” Vix Reimundus caussam perorabat, cùm grata commilitonu(m) admurmuratio sequeretur. Verùm Herueius, atrocitate animi motus, militum mucrones, vi & acrimonia dicendi, in captiuos exacuit, & Reimundo, ad hunc modum, obloquitur.Contraria & inclemens Herueij oratio.“Nisi mihi, contubernales fortissimi, propinquus meus Reimundus de facie notus esset, æditimum, nescio quem, militari specie ac forma inuolutum, oculos meos præstrinxisse, pro certo iudicarem. Etenim ante hodiernum diem, adduci ad credendum, nullo modo, potui, hominem sanguine imbutum, vel potiùs madefactum, de caritate in belli præsertim furore, ad theologorum consuetudinem disputare voluisse. Verùm si Reimundus adeò ad misericordiam propensus sit, vt sempiternos nationis nostræ inimicos, imò verò hostes in clientelam
p.101
suam recipiat, nequeo satis mirari, quam ob caussam moderatus ac misericors vir ad saga iuit? Cur pedem patria extulit? Cur pius patronus bellum cum clientibus gessit? Ad quid effrænatius in eorum aciem, in quos tam ambitiosus factus est, erupit? Miror, quid caussæ fuerit, quare mucronem suum in ciuium præcordiis fixit. Hæc enim inter se pugnant, in hostium cæde versari, & hostibus vitam dare; Hiberniam expugnare, & resistentes Hibernos sinu recipere. Simus scilicet, in animorum & armorum incendio, teneri, & molles; pacem cum hostibus faciamus; omnem exstinguamus dissensionem; contrahamus appetitus; commigremus, vtpote otiosi & monogrammi contemplatores, in patriam; nutricum mammas, velut infantes pueri in cunis vagientes, appetamus; hominis figura stupiditatem asini geramus; postremò caueamus, ne violentas manus, non dico, hostibus, sed pullo columbino inferamus. Qua (malùm) ex disciplina militibus hæc anilis deliratio est? Num ad hunc modum, mi Reimunde, cùm præliari debes, philosophari doces? Et quem ferum, ac ferreum esse debet, muliebrem & eneruatum te præstabis? Ad cælestium rerum speculatorem sic agi solet. Sis mitis, sis lenis, iracundos animi motus reprime; noli te vlcisci lacessitus; tracta eum clementer, à quo crudeliter tractaris; ei, qui gladium tuo sanguine imbuit, tuam misericordiam tribue; illius vitam caram habe, qui tuam mortem sitienter appetit. Quò, amabo te, hæc spectat sententia? Ferueat talis vox in templorum suggestis, frigeat in castris, cùm ea nec militis, nec ad milites sit oratio. Excute, Reimunde, intelligentiam tuam, punctum temporis. Defige te in furibundi hominis cogitatione:
p.102
hostium diritatem, & nocentissimam victoriam tibi ante oculos propone. Quid si isti prælium secundum fecissent? Quid si nos captos, & comprehensos tenerent? Quid? Num pugnarum exitu victoriam concluderent? Quid? Num salutem, quam nunc victi à victoribus poscunt, tunc victores victis darent? Quid? Num Britannos, pristinam pretio mercari libertatem, crudelitate imbuti, permitterent? Imo vero, Reimunde, partim tuorum diuaricari, partim excarnificari, eorumque membra, tanquam in macello frusta, incisim dilaniari videres. At vendere cum possis, captiuum occidere noli: rationem reddis: quia grande pondus argenti magno militibus erit vsui. Sapienter id quidem; si negotiandi, non bellandi caussa huc te contuleris. At verò augustissimi animi est, in bello, in quo gloriam & dignitatem spectare debes, raudusculo, instar sordidi tocullionis, incubare. Noli igitur superstitiosam hanc philosophiam militum auribus inculcare: quin potius effæminatas has ineptias deponis, & insitam tuam humanitatem ad tempus abiicis. Quantum enim miles amittit ex vindicta, tantum detrahit de victoria. Clementer aliquid facere, in religioso parocho fortassis aliquid, in milite quidem nihil habet laudis. Via enim seueritatis eiusmodi esse debet, bellicis in rebus, vt nihil sit loci misericordiæ. Vos autem, valentissimi milites, nolite ad eam clementiam muliebriter adduci, quæ militarem licentiam coercet, quæ arma è manibus vestris extorquet. Ista ipsa mortis poena, quam nobis hostes constituerunt, in truculentos auctores recidat. Vnius semihoræ vsuram hostibus nolite dare. Cæsi non vltrà belligerabunt. Hostem non solùm pugnantem, sed
p.103
etiam victum, vinctumque tollendum ac interficiendum, censeo, decerno, impero. Nulla foedior ignominiæ nota militibus inuri potest, quàm in rebus seriis pueriliter tricari, & quos ex omni memoria euellere debent, eis inimicitias condonare.”Captiui omnes necantur.Hæc Herueij oratio, si non artis sale perspersa, saltem Martis ardore incensa, milites ad crudelitatem acuit. Finem itaque, & modum transeuntes, captiuos omnes ad vnum occisione occiderunt, contra dicente, & nihil proficiente Reimundo. Quorum lethum tantum dolorem, seu potius mærorem Waterfordiæ dabata, vt acerbissimus, tota vrbe, lessus & luctus versaretur.Cum magna & iusta inuidia Herueij.Ex quo tempore Herueius graui diuturnaque infamia & inuidia flagrauit: cùm nemo repertus esset, cui non ista ciuium internecio prorsus displiceret. Sed nihil plerumque est tam insolens, & immisericors, quàm ex mendiculo fortunatus.
p.104
III. Richardi Stanihvrsti
DVBLINIENSIS DE REBVS IN HIBERNIA GESTIS,
LIBER TERTIUS.
Strangbous cum copiis Hiberniam appellit.HIS rebus, propter Waterfordiam, inconsideratè ac temerè gestis: Richardus Strangbous, posteaquam diligentem præparationem in re militari adhibuit, ex opido Milfurdico soluens, in Waterfordiæ portum, ante diem nonum calend(as) Septemb(ris) vsus felicitate nauigandi, se coniecit. Habuit sub signis ducentos milites primarios, inferioris ordinis mille: quos ex præcipua totius Meneniæ iuuentute, magna conquisitos cura, elegit.
p.105
adhærescentem, quam vnus solummodo postis obtentat. Eo columine serrula circumsecato, tugurium, cum non parua muri particula, labat. Britanni ad ruinam, satis decumanam, conuolant: nouum oppugnationis genus pertinaciter inferunt: balistis & missilibus ciues vehementissimè sauciant. Ad manus atq(ue) ad pugnam res venit. Et tandem expugnat.Oppugnatoribus, impulsu scutorum irrumpentibus, obsisti non potest, licet cædes lapidationesque fiant, quo minus in vrbem intrent. Resistentes trucidant; tecta disturbant; ædes exspoliant; ciuitatis principes capiunt; in quorum numero Raganaldus, & Machlathelinus Ophelanus reputantur: quos omnes Strangbous communi luce priuasset, nisi Dermicius, Lageniæ regulus, qui, audito Comitis aduentu, cum Mauritio Giraldo, Roberto Stephanide, ac Reimundo Giraldo, ad vrbem Waterfordiam accessit, eorum vitam à victore esset deprecatus. Strangbous Dermicij filiam nuptiis sibi iungit.Hîc Strangbous Dermicij filiam, cui Eua nomen fuit, in matrimonium duxit. Socer generum & filiam (vt promissi sui summam compleret) regno suo heredes instituit. Nuptiis, matrimonij dignitate, regiè magnificeque coniunctis, & firmo præsidio, in vrbe, posito, Dermicius ac gener, quàm possunt maximis itineribus, prope Dublinium excercitum ducunt.Inde omnes iunctim ad Dublinium obsidendum properant.Is (vt antè est dictum) à Dubliniensibus vehementer abalienatus erat. Ex hoc autem feminario odium offensioque ortum habuit. Caussa odij Dermicio in id opidum.Cùm Murchardus, Dermicij pater, Lageniam plurimis iniuriis læsisset, & præ omnibus, Dublinij ciues nimis tragicè vexasset, multum odij inuidiæque susceperat. Dublinij decuriones pestem & necem, consensu conspirante, in principem machinati, eum ad magnificas ædes, colligendi sui gratia,
p.106
officiosissimis inuitamentis, perduxere. Cædes Murchardi.Atque ex hac extraordinaria inuitatione nihil suspicionis Murchardus elicere potuit, pro eo quòd antea basilicam istam creberrimè frequentauit. Cùm igitur in hemicyclo hilarulus sessitaret, varioque lepore animum relaxaret; proditores, qui principem circumstabant, eius iugulum subitò petere, & pugiunculis, vagina vacuis, eum perfodere. Neque verò hîc furori suo tyrannoctoni finem imponere, sed occisum, in contemtissimo sepulcro, vnà cum cane sepelire. Acerba tanti dedecoris infamia Dermicium implacabili odio flagrantem effecit. Etsi verò, in prima obsidione, quandam concordiam, Mauritij Giraldi hortatu, cum ciuibus confirmauit; tamen hæc tota placabilitas ad eam crudelitatem collecta fuit, vt non tam pacem facere, quàm bellum differre secum statuerit. Laurentius antistes pro ciuibus intercedit.Vbi itaque Dublinienses se rursus hostibus circumsessos vident, temporis difficultate adducti, à Laurentio, ciuitatis Archiepiscopo, antistite rebus omnibus præcellentissimo, enixè contendunt, ad castra exire, & eos, quanta possit diligentia, regi placare. Eorum legata, officij & summissionis plena, ad principem detulit pontifex: eos præteritæ perduellionis poenitere; ad illius misericordiam confugere; vrbem illi clausam non esse; quidquid verbis rogauerit, sine armis, si velit, posse impetrare. Verùm tanta surditas Dermicij aures obturabat, vt omnes gratiæ & clementiæ aditus ciuibus durus & ferreus princeps præcluderet. Inter colloquium, vrbs capta.Etenim eo spatio quo pontifex pro obsessis intercessit, Reimundus Giraldus, & Milo, cognomento Coganus, qui magnum in re militari nomen habuit, cum acerrimis militibus, ac prædæ cupiditate inflammatis, ciues à fronte, à tergo,
p.107
dextrà, sinistrà aggressi, signa cum illis contulerunt, & valuis effractis, mulorumque strage edita, vrbem occuparunt. Magna tamen municipum multitudo, cum principe Hasthulpho, in fugam se dedit, & sumtis cymbis ad aquilonares insulæ oras, cum re familiari, nauigauit. Nonnullos insequentis victoris celeritas vrinari compulit, qui fluminis gurgite obruti, cùm enare non valuerint, è vita migrarunt. Dermicius Mediam ingreditur & aggreditur.Cruenta hæc victoria regem omni gaudio compleuit & affecit, qua tamen minimè satiatus, vt primum rem militarem in vrbe collocauit, atque Milonem Coganum ciuitatis præfectum reliquit, exercitum ad Mediam adduxit, vti Ororicium, hostem sempiternum, cuius iam olim vxorem raptauerat, repentinis armis opprimeret. Castella, parum munita, improuiso aduentu, Britanni capiunt, Ororicij copiolas vexant, magnam vndique vastitatem efficiunt. Hæc perturbatio, & rerum omnium confusio Rotherici aures moestis sermonibus refersit. Quamobrem vt his excursionibus aditum celerrimè intercluderet, & hominis exsultantis audaciam frangeret, vnum ex suis ad Dermicium legauit. Rotherici legatio ad Dermicium,Cuius legationis sententia erat; Lageniæ principem pactiones rescidisse, quòd, contra impositam fidem exteros sicarios in insulam ascierit, sese regionibus imperij sui non continuerit, sed cum finitimis principibus quiescentibus bellauerit. Quod si iusiurandum, quo religiosissimè adstrictus est, nihil apud eum momenti habere videatur, meminerit saltem, filium suum obsidem esse; illo pignore se illigatum teneri; Rothericum in eum vitæ & necis potestatem habere. Proinde desinat, omniuagi ac foedifragi plani perfidiam imitari, & vicinos Hiberniæ regulos, contra
p.108
Qua valdè ille offensus.pactionem foederis, vltrò vltráue lacessere, ne fortè Britannis suis negotium, imò periculum facessatur. Dermicius, simul vehemens hæc & imperatoria legatio per eius aures percurrebat, spumas in ore agere, omni genere conuitiorum exardere, nec Rothericum Dermicij tutorem, nec Dermicium Rotherici pupillum esse. Se ambitiosam hanc Rotherici superlationem, qua tyrannidem occupare, animo connititur, non agnoscere: perinde ac si nemini, in Hibernia, aut progredi liceat, aut regredi libeat, nisi prius Rotherico, omni blandiloquentia, supplicauerit; nisi ille viatori definiat, quò gradiatur? Quis, inquit, illum finitorem? Quis castrorum metatorem? Quis alieni negotij procuratorem constituit? Imperium meum in culeum, scilicet, insuet? Quid? Ius meum persequi per eum non licebit? in quam partem meas res gestas, & gerendas accipiat, minimè laboro. De ridiculis minis; puerilem lenitatem redolentibus, susque deque. Deliberatum mihi, & constitutum est, dirumpatur licet Rothericus, imperium meum non Lageniæ finibus, sed Hiberniæ terminis definire, de quo, & pro quo decertare volo, quandoquidem primas, imò omnes insulæ partes patris, qui, proaui iure mihi vindicare possum.Ius iniustu(m), quod sibi vindicat Dermicius in totam Hibernicam.Iuris mentio necessariò hic facienda erat. Etenim nihil est, adeò perspicuè à legibus interdictum, quod ab homine, à legibus recedente, & inexplebili ambitionis siti ardente, ementiti iuris pigmentis non facilè coloretur. Nuntius legationem renuntiauit. Rothericus hanc responsi contumaciam non tulit, sed furenter iratus, in ipsa iracundiæ flamma, quæ rationi, ac consilio semper inimica est; Dermicij filium morte mulctauit. Obses Dermicij filius necatur.In his extremis reip(licae) temporibus, pontifices &
p.109
Concilium antistitum Hibernoru(m) Armachiæ.alij antistites concilium Armachiæ celebrarunt, in quo, cùm variis, concertationumque plenis coniecturis, de inquilinorum aduentu esset disputatum: tandem communi affensu, & concilij approbatione explicatum erat, diuinam maiestatem, quæ omnium flagitiorum vltrix est, Hibernos, merito atque optimo iure, punire;Veteres Hibernorum iniuriæ in Britannos.quòd cùm generatim multis essent vitiis cooperti, tum verò hoc scelere speciatim obstricti, quòd à vænalitiis, mangonibus, atque etiam piratis captiuos Britannos emerent, & eos passim in catastis, tanquem in nundinis pecudes, vænales haberent. Quæ omnia iam nunc in contrariam partem versata, ac mutata sunt. Ante hodiernum diem Hibernos sæpius Britannis molestos ac infestos fuisse, at Hibernos breui, nisi eos deus respexerit, in Britannorum potestatem peruenturos. Quamobrem concilij consensu decernitur, vt singuli seruorum domini, atque iniqui plagiarij Britannos per totam Insulam sine vlla recusatione, manumittant. Dum hæc in Hibernia geruntur, constante fama, & omnium sermone, in Anglia celebratur, Strangboum, cum suo Britannico sodalitio, Hibernicam gentem domasse, & domitas insulæ partes regali imperio temperare. Etenim rumor, vt ferè fit, hanc fortunæ redundantiam, verborum accretione, duplicauit. Æmulatio Henrici regis in Strangboum.Henricus Angliæ rex, qui semper durus, & suspiciosus in Strangboum fuit, admodum indignè tulit, hominem, eius ditioni subiectum, altissimum Hiberniæ gradum obtinere. Quocirca, ne fortè Strangboum collegam haberet, huic aquilæ altius quàm par fuit, euolanti, pinnas hoc cultro incidit. Edictu(m) eius, quo Anglos reuocat.Sanxit peculiari edicto, ne quis in reliquum, quidquam frumenti aut militu(m), ex vlla iurisdictionis suæ crepidine, in
p.110
Hiberniam exportare audeat. Item omnibus Britannis, qui in Hibernia fuerunt, diem præstituit,quo domum redirent, ceteroqui in proditorum numero, & loco ducendos fore, qui ab officio discrepant, debitamque obedientiam relinquunt, & abiiciunt. Interdictum hoc, Britannicis negotiis valdè inopportunum, in Strangboi, & militum animis, tanquam stilla muriæ in ocullis, hæsit. Nam fallacem eorum spem, inanem conatum, denique omnia in nihilum redacta vident, modò secedant. Grauem igitur curam, maturo iudicio, suscipiunt, quibus modis hanc inuidiæ flammam reprimant, & in primis regem, quem iratum sciunt, propitium reddant. Angli legatos ad eum mittunt.Consilium igitur expeditissimum sequentes, Reimundum Giraldum, cum legatis, officij & integritatis plenis, ad regem, qui tum etiam in Aquitania fuit, allegarunt: cuius orationis summa fuit, Comitem Strangboum, & reliquos Britannos paratos esse, illius imperio non solùm cedere, sed etiam parere. Cùm bona eius venia in Hiberniam peruasisse, indidem ad statum diem reuenire velle: istam etiam vitæ, & victus maiestatem, quæ ad eius aures, improbissimis obtrectatorum rumusculis, venit, non veritate, sed inuidia niti. Se ergo supplicem ad eius excellentiam accedere, vt fictis auditionibus, & iniquorum sermonibus, qui in Strangboi nomen, & fortunas erumpunt, grauemque ei inuidiam conflant, fidem non adiungat. Quascumque, in Hibernia, possessiones Strangbous habet, in regis manu ac potestate esse. Strangboum nihil aliud cogitare, nihil moliri, quàm improborum animos frangere, grassatorum audaciam comprimere, repugnantes Hibernos ad Henrici regis auctoritatem reducere, postremò laborum
p.111
suorum vindemiolas principis vsui, vt par est, reseruare. Vt tali summissione Comitem Henrico purget, homo promtus, & ad crimina dissoluenda bene diligens, operam dat: Thomæ Ca(n)tuariensis c(a)edes. An. 1171.dumque ibi diem ex die exspectat, qualem animum erga Hibernicas res Angliæ rex gerat, Thomæ Cantuariensi Archiepiscopo, vita ferro eripitur. Cuius interitum cùm magnus rerum tumor, & occupata Henrici tempora sequerentur, necesse habebat Reimundus minoris momenti negotium in præparatum regis otium differre. Dermicij mors.Per hæc tempora Dermicius, Lageniæ princeps, cùm naturam expleret diuturnitate viuendi, nam tum admodum erat senex, morbo graui, & mortifero adfectus, Fernasiæ è vita recessit. Eius habitus, & mores.Vir fuit magna statura; ingenti, & vasto corpore; pugnax, & lacertosus bellator; vocem habuit subraucam, non tam natura, quàm perpetua vociferatione, qua vti, in pugnando, solitus est, quoties milites ad prælium incitabat, aut à dimicatione reuocabat. Timeri à suis, quàm diligi maluit. Ceterùm quibus aliis studiis deditus, quibus moribus imbutus fuerit, antea satis est explicatum. Hasthulphus Dublinium tentat.Sub idem ferè tempus Hasthulphus, qui non ita pridem, in vrbe Dubliniensi, cum summo imperio, ac potestate versabatur, sexaginta nauium numero classem ad istam ipsam ciuitatem appulit. Oostmanni, qui dicti.Huius gentilitatis homines nostri Oostma(n)nos nuncuparunt: quorum genus est ex Danorum stirpe generatum. Sæpius illos in Hiberniam inuasisse, historici referunt. Vide Appen. cap. 28.Citerior eorum aduentus, nam de alio nihil ad hunc locum attinet scribere, numeratur anno, post nostrum sotera, & seruatorem natum, 1050. quo tempore, instructa armataque manu, ad insulam venire, Hibernos bello lacessere,
p.112
eorum aciem profligare, postremò magna multitudine incolarum occisa, eam Dublinij plagam, finitima suburbanitate, incolere, quæ aquilonem versus trans flumen consistit, eaque etiam nunc Oostmantown, id eft, Oostmannorum opidum nominatur. Hasthulphus autem (redeo ad rem) & eius commilitones, ad Danorum consuetudinem satis commodè sagati, duce Iohanne Pewodo vtentes, infestis signis inferuntur ad vrbis portam, in oriente sitam, quæ porta Damensis, patrio sermone appellatur. Milo Coganus, qui iam tum ciuitatis principatum ferebat, milites suos in hostes armat, Danorum conatus, quantum viribus conniti potest, refutat. Verùm tanti exercitus vim, & impressionem diu ferre, perarduum erat. Repelluntur hostes, stratagemate Anglico.Cùm Milonis germanus frater, Richardus Coganus, istud idem animaduertisset, stratagemate laudabili, & expedito vsus, ex australi D. Pauli porta, cum quorundam equitum turmis, egrediens, in hostes à tergo tela intenderat. Isti, ob eius aduentum, à spe victoriæ ad metum traducti (noua enim, & aduentitia militum complementa ad Britannorum subsidium festinare arbitrantur) receptui signum audientes, fugam imbelles timidique faciunt. Britannicos animos inflat hæc tergiuersatio, fugientes insequuntur, & multis fugatis, plurimis, cum duce Pewodo, enectis, Hasthulphum principem, sublatum è prælio, in ciuitatem ducunt. Hastulphus capitur.Atque hîc homo impotentissimus non poterat, cum fortunæ fragilitate, irato ac percito animo, non stomachari, quòd se in ea vrbe captiuum videret, cuius gubernacula, multos dies tenebat. Sed attende quæ sequuntur. Britanni in publico, hominem ambulare permittunt; eum perblandis verbis accipiunt, reapse
p.113
quàm honorificentissimè tractant. Neque enim fas este putant, tali & tanto viro in isto calamitatis ictu, insultare. Eius ferox & contumax oratio.Hasthulphus tamen, totus morosus, nec iracundiam cohibere, nec linguam continere potuit: sed inspectante, & audiente Britannico exercitu, hac oratione, quæ minacem atrocitatem verborum habuit, vecordis ac furiosi hominis virus euomuit. Optimè res, amici mei, sese habet. Non est, cur, hanc victoriolam adepti, magno triumphetis opere. Hactenus leuis, & puerilis armaturæ excursiones vidistis: verùm, breui tempore, cum multo, magnoque comitatu, per omnes Lageniæ partes peruademus, & corroboratam hanc Britannicam audaciam, animis & armis frangemus. At te, inquit Milo Coganus, imperatorem tam acres milites non habebunt. Qua exasperatus dux Anglus ad mortem eum dat.Quanta in victore erit feritas, cùm in victo tanta sit asperitas? Nihil itaque illius iracundiæ permittitur: sed contrà conuocato carnifici præcipitur, & negotium datur, vt hominem, atrociter minitantem, morte multet. Id quod est factum. Nec mirum. Nam ne hoc quidem quidquam fuit stultius, quàm, dum in hostium potestate maneat, non moderari animo, & orationi; & quos ense exscindere non poterat, inani eos voce conari vulnerare. Hasthulpho ad hunc modum securi percusso, Dublinie(n)sis ciuitas minimè diu respirauit. Nam cùm nemo nauta Britannicus ad Hiberniam vela dare auderet (quippe omnis talis velificatio Henrici regis decreto, vt paullò antè explicaui, erat interdicta) Strangbous, & reliqui Britanni rei frumentariæ penuria laborabant. Angli inopia co(m)meatuum laborant.Atque hæc commeatus inopia indigenas non fugiebat. Communi igitur consensione ad spem recuperandæ libertatis erecti, pontifice Laurentio cumprimis instigante,
p.114
Dublinium Hiberni obsident.vti patriam suam ex miseriis eriperet, Dublinium obsidebant. Ne verò in tanti momenti negotio obsessores torpere viderentur, Rothericus, Connaciæ regulus, & Antistes Laurentius vehementer, Gottredum ad auxilium solicitant.per litteras egerunt cum Gottredo, Maniæ principe (qui maritimis rebus permultùm valuit) suas cum illis rationes, & vires quàm primùm iungere. Ad hoc egregium facinus obeundum præsens tempus esse insignitè aptum: cui indormire non expediret. Consentientem Hiberniam, ad seruitutem propulsandam, excitari; imò omnibus Britannis, ob cibariorum inopiam, vires & pænè vitam deficere; nulli esse integrum, eorum pericula subleuare. Quamobrem singulari studio, ab eo contendunt, pro summo eius perpetuoque studio in Hibernos, se cum carissimis vicinis coniungere; cum ratibus suis aduentare; omnem commeatus aditum vastificis istis latrunculis, propemodum fame confectis & perditis, præpropera festinatione, claudere. Is cum nauibus aduenit.Ad hanc expeditionem naues, & operam suam diligens, & amicissimus princeps pollicetur. Prouehitur ergo Dublinium versus cum triginta egregiis myoparonibus, militibus completis, quibus exitum Liffensis portus tenet. Obsidio hæc ad duos menses durabat, cùm interim nihil periculi ex vrbe ostenderetur. Vnde effectum erat, vt obsessores tutissimè vndique volitarent, & ciues hostium copiis, terra marique circumuallati, atque ob omnibus aduentitiis alimentis inopes, magnam ferre inediam cogerentur. Duuenaldus Britannis alienus.Præterea in hoc extremo Britannorum fato, Duuenaldus Dermicij filius, qui, post genitoris obitum, hostili animo in Britannos fuit (nam patrimus summis studiis eos est prosequutus) nactus hoc tempus opportunissimum, se & suos è quibusdam
p.115
Stephanide(m) improuiso obsidet.latibulis intulit, & posteaquem Guesfordiensium auxilia comparauit, Robertum Stephanidem, in nouo suo castello, cum nonnullis militibus inclusum, magna hominum multitudine cinxit. Ad Britannos, Dublinij interclusos, de hoc discrimine, summa cum difficultate, allatum erat. Ex quibus nuntiis intellexerunt, actum esse de Stephanide, nisi & eius vitæ, & pudicitiæ vxoris, infra biduum, aut ad summum, triduum cum ingenti exercitu socij succurrant. Addebat nouum vulnus ad præsentem calamitatem hic rumor. Includebantur iam tum Dublinij Strangbous, Reimundus, antè triduo ex prima obsidionis die, ab Henrico rege reuersus, & Mauritius Giraldus; quorum pectora cùm communis hæc Britannorum miseria effoderet, tum Mauritius Giraldus æquè Stephanidis fratris sui vicem, ac suam dolens, vt sanguinis propinquitate, ita cura & moerore proximus erat. Is igitur mentis aciem in hanc rerum inclinationem, acri circumspectione, intendens, ducibus, & militibus conoucatis, hæc, apud coetum verba fecit. Mauritij Giraldi oratio, & consiliu(m).“Illustrissimi duces, & commilitones fortissimi, neminem vestrûm, vt arbitror, præterit, quid caussæ nos in Hiberniam impulerit. Abdomen nostrum Lucanicis ingurgitare; sub tectis, atque adeò in lectis molliter recubare; domi fortasse, si vellemus, securi, & socordes poteramus. Pacifici, & otiosi istas delitias consectari solent, armati, & actuosi in spinosiores vias ingredi debent. Quid? Ad iocandúmne, an ad dimicandum in has oras venimus? Quid? Num arma capere, an adclepsidram sedere, statuemus? Labentem, ac potius ruentem nostrum statum, acribus oculis, intueamur.
p.116
Rempub(licam) nostram, quæ non ita pridem flotentissima fuit, iam nunc occidente(m), imò certè quassatam cernimus. Vbi sunt veteris dignitatis ornamenta? vbi pristinæ stabilitatis præsida? an no(n) acerbos dies hîc nimis diu sustinuimus? Infestissimi hostes, à quibus, magna multitudine, obsessi sumus, non nisi sanguine nostro diuturnam sitim explere volunt. Stephanidem, & eius coniugem, quorum salutem, si non fortunas, quibuscunq(ue) viis possimus, tueri debemus, castello circumsederi pro certo scimus. Quid igitur faciamus? Quibus rebus acerbitatem hanc à nobis, & nostris redimamus? Quid enim? Ad hostium misericordiam confugiemus? At quæ clementia ab inexorabili iracundia exspectetur? Quod si hostes in nos implacabiles non essent, iniquissimam medius fidius vitæ conditionem autumarem, victorem ad victum supplicem accedere, & quem armis fregeras, verbis mitigare. Horribile est nomen deditionis, res verò ipsa remis velisque fugienda. Quippe omnia prius periclitari, quàm deditionem facere, bellatorem decet. At Angli huc præproperè venient, atque frumento suppeditato, socios, propemodum fame necatos, commeatu iuuabunt: deinde obsessos, corporum conflictu, à periculo prohibebunt. Et quidem vide, quantæ curæ illis nostra sit salus, cùm regis edicto, aqua & igni nobis interdicatur. Ea enim iam nostra ratio est, & is temporum cursus, vt sicut Hibernicis Angli, sic & Anglis Hibernici sumus. Horum odio, illoroum armis premimur. Quare cùm in magnum, & graue bellum ingressi simus, agaturque iam, liberíne viuamus, an mortem oppetamus, cum famem diutius perpeti non possimus, nostræ & sociorum incolumitati consulamus.
p.117
Quod facilè fiet, si omnes prolatandi ansas amputemus; si in mediam hostium aciem irruamus; si belli fortunam tentemus; si nos morti, hostibus mortem offeramus; si cum fama mori, quàm fame confici multò præstantius iudicemus. Siquidem hoc ipsum homini desperanti salutem adfert, omnem salutis spem inanem, atque adeò desperatissimam ducere.” Vbi Giraldus perorauit, vniuersi auditores, ad dimicandum incensi, admurmurarunt: quibus animos Reimundus addidit, qui in eandem expeditionem milites ad arma tota concione vocauit. Britanni ad prælium se parant. Quocirca decreuerunt, Britannicarum copiarum firmamenta ad illam ciuitatis plagam mittere, ad quam Rothericus, Connaciæ princeps, castra fecit, & cum illius militibus, omni animi ac corporis contentione, confligere. Quod si nostri, inquiunt, huius exercitus cornua commouere potuerint, de ceteris gregariis militibus non valdè laborabimus, qui, agminibus Connaciæ cæsis fusisque, animos compriment, atque priuatam salutem, in publica strage, armorum metuentes, respicient. Diuiso copiarum. Postero die, cùm cælum nitesceret, Britanni tres turmas fecerunt. Primæ quasi alæ præfuit Reimundus Giraldus. Ceterùm viginti solùm Britannicos equites sub signis habuit. Mediam administrauit Milo Coganus cum triginta equitibus, vltimam habuerunt ipse Strangbous, & Mauritius Giraldus, quæ quater denos equites Britannicos continebat. His inseruierunt adsectatores etiam equestres, cum nonnullis auxiliariis militibus, qui ex ciuibus dilecti fuerunt, quoniam se adiutores, ad obsessorum copias profligandas, valdè ex voluntate professi sunt. Præter opinionem hostes aggrediuntur.Ex vrbe subitò armati euolant; cum hostibus improuidis, & semisomnis ferrum ac
p.118
Quos semisopitos reperiunt.manus conferunt. Etenim mirum videri non debet, si veternus aliquis magnam obsessorum multitudinem occuparet, cùm nemo ferè ita perspicax esset, qui pauculos homullos in firmum exercitum excurrere diuinaret. Reimundi laus & fortitudo.Reimundus autem, sanequam vehemens & violentus bellator, reliquis præliis reliquos milites, in hoc seipsum, viribus & lacertis, superauit. Statim vt in aciem venit, impetum in duos equites fecit, quos hasta raptim confixit. Meilerius item, non insolita sibi virtute fretus, multorum interitu exitioque gladium cruentauit. Militabant, in hac excursione, Giraldus, & Alexander, fratres germani, Mauritij Giraldi, valentissimi patris, animosi filij, ætatem fortitudine vincentes. Ceteri item Britanni in Connactensium aciem irruptionem faciunt furibundi, & præliorum pericula audacter ineunt. Hiberni abiectis armis fugiunt.In summa, Hibernicus exercitus adeò importunè à Britannis premebatur, vt maior pars, metu repressa, non modò arma deponeret, verùm etiam abiiceret. Ispe rex seminudus auolat.Sedebat id temporis, ad se curandum, & ad calfaciendum corpus, Rothericus, minus valens, in balneo: deque hoc congressu certior factus (nam in totam illam manum, quam is habuit, equis incitatis se Britanni immiserunt) è labro prosiliens, & vestibus in apodyterio relictis, fugæ, præter subligaculum, ferè nudus, se mandare. In cuius vestigia, admodum recentia, omnes Hiberni qui poterant, armamentis, & reliquis impedimentis amissis, incurrere. Britanni fugientes partim capere, partim interficere, in eoque ardore persistere, quoad solis occasus continuæ internecionis finem necessariò faceret. Nam à mane ad vesperam, ista occidio fuit continuata. Fugatus erat, eo die, cum Rotherico, & pontifice Laurentio,
p.119
Fugatorum nomina.magnus Hibernicorum dynastaru(m) numerus: nimirum, Mathelanus, Machalenius, Gillemehelmocus, Otuetolius, Ororicius Medensis princeps, O Carelius Vriliensis præfectus, Machsalinus, Ochadesus, & alij plures, qui apud Hibernos erant in magno nomine, & gloria. Vt primùm posterus dies illuxit, victores, nonnullis Dublinij relictis, ad castellanam obsidionem properare perrexerunt, eo consilio, vt Roberto Stephanidi subsidio venirent, salutemque insperanti redderent. Sed Britannicam celeritate(m) Hibernica calliditas anticipauit. Duuenaldus callidè Stephanidem in potestatem accipit.Nam cum Duuenaldus, & ceteri gregales, qui Stephanidem, & Gulielmum Nottonum, militem in castelli propugnatione, egregiè strenuum, castris sepserunt, obfestos oppositu interiectuque aggerum circumdatos, nullis viribus expugnare posse perspiciunt; veteratores vafri eos in fraudem insidioso sermone impellere connituntur. Persuadet ei Dublinium amissum, & Anglos cæsos.Adducunt, prope castelli muros, Guesfordiæ & Kildariæ pontifices, togis & lænis amictos, & Stephanidi omni asseueratione, affirmant, Richardum Strangboum dedisse poenas temeritatis suæ. Rothericum, & Ororicium Dublinium recepisse; omnes Britannos, quoniam se obsessoribus dedere nolebant, vitam, propria pertinacia, amisisse. Ad hæc, Connaciæ principem exercitum, contra obsessos, iam iam huc missurum, qui Britannicas reliquias membratim lacerabit, & distrahet, ac insulam ab omni non modo bello, sed belli metu liberabit. Cùm igitur imminens hæc, & confatalis calamitas, in ore atque in sermone omnium esse inciperet, nihil illum celare volebant. quandoquidem eum non solùm diligebant, sed etiam amabant, quòd in eos plura, & maiora, quàm ceteri Britanni, studia atque
p.120
officia conferebat. Quare cùm omnis ademta sit suppeditandi facultas, illum etiam atque etiam hortantur, pericula perrumpere, crudelemque mortem celeri fuga subterfugere. Suam illi operam, pro eo quanti eum faciunt, cumulatissimè liberalissimeque pollicentur. Atqui si egredi, & se conferre in eorum clientelam voluerit, fidem interponunt, eum & socios periculosa hac flamma eripere, & in Cambriam, solutis ancoris, quàm primùm reducere. His, & similibus bla(n)ditiis officiorum, homini, alioquin ad suspicandum sagacissimo, sed nimis tamen, in hac fraudatione, credulo, astuti circumscriptores imponebant. Quamquam hæc eius imprudentia, qua verba sibi dari, simulata versutaque amicitia, est passus, non multum culpæ habere videtur. Nam cùm omnis ad eum aditus arduus, & obstructus fuit, Dubliniensium rerum nullos habere nuntios potuit, quorum verissimis sententiis spem aleret, & deditionem procrastinaret. Stephanides fidei hostiu(m) se permittit cum suis.His itaque astuum tradiculis Stephandes irretitus, se, & suos hostium tutelæ, atque patrocinio commendauit. Qui vbi inermes, & nihil mali suspicantes in Hibernorum potestatem venerunt, tantum abfuit, vt isti salutares patroni dedititios, ad eorum fidem confugientes, humanitate alique leuarent, vt omni quidem acerbitate violarent. Quos Hiberni variè & crudeliter necant.Siquidem vnum in arborem tollere, alterum præcipitem agere, illi ceruices frangere, alij oculos tundere, cuidam linguam euellere, huic lacertos præscindere, isti crura suffringere, nonnullos loris cædere, vinculorum sæuitiam in multos adhibere. Inde fuga se proripiunt.Dum vario hoc cruciatu animos suos Hiberni exsaturant, permanant sermones ad eorum aures, victores Britannos ad Stephanidis castellum accelerare. Hiberni,
p.121
disseminato dispersoque hoc rumore, candentes carbones in Guesfordiensium tecta iactant, & non admodum longo spatio interposito, ad Begeriam (quæ insula Sancta nominatur) propter introitum Guesfordiensis portus sitam, cum Stephanide vincto, & aliis Britannicis captiuis, in actuariolis, confugiunt. Strangboi cum Lageniensibus pugna.Interea dum Strangbous per angustatos Odroniæ anfractus Guesfordiam versus iter co(n)fert, nonnulli Lagenienses eum ad pugnandum inexspectati prouocant. Ad signorum collationes ventum est. Verùm Strangbous, cum suis scutatis militibus, ex istis angustiis, & tortuosis flexibus in planitiem euolauit, cùm in eo proelio nec superior, nec inferior discessisset. In itinere communi fama atque sermone auditum erat, Stephanidem, & eius adseclas ex insidiis captos fuisse. Nuntios etiam Roberti custodes ad Strangboum legabant, qui eum à capitiuis recuperandis reuocarent. Strangbous deterretur ab ingressu insulæ.Nam si in insulam vestigium fecerit, imò si remum aut scalmum illuc accelerantem viderint, Stephanidem, & eius administros in mortem tradere minitantur. Grauissimus captiuorum casus & praua inimicorum mens Strangboi animum percussit. Se in opidum Guesfordiam demisit.A rege Henrico reuocatur in Angliam.Ibi Herueius ei præsto fuit, qui rectà ab Henrico rege venit, à quo ad Strangboum mandata detulit, in Britanniam perceleriter redire: regem vllam excusationem, quæ nauigationis celeritatem morari possit, non accepturum. Strangbous, nullam habens moram, à Guesfordia in Britanniam naui profectus est; ad Henricum regem omni festinatione properauit, qui tum fuit Niwehamiæ prope Glocestriam, cum magno exercitu, quem secum in Hiberniam traiicere parat, vti Britannorum consilia impediat,
p.122
A quo parum benignè excipitur.& omnem Strangboo potestatem eripiat. Rex simulac adspexit Strangboum oculis, frontem contrahere, accipere malè verbis hominem, audaciam eius asperè & acerbè increpare, quòd Hibernorum territoria rapinis & compilationibus adflixerit, ac honorata conditione minimè satiatus in alienas terras, periniqua irruptione, inuolarit. Ipse autem contrà regi supplex.His & aliis offensionibus co(m)memoratis, Strangbous seipsum, omni officio, Henrico purgat. Si quid offensum titubatumque sit, à rege impunitatem & veniam petit ac precatur, adiiciens, eas, quas in Hibernia possessiunculas tenet, sua voluntate regi concedere. Hæc liberalitatis mentio principis aures titillauit, & diuturnum odium vtcunque placauit. Pactum eius cum rege, super Hiberni(a)e terris.Quare depactus est Strangbous cum rege, Herueio præsente, qui totius negotij conditor erat, Dublinium & citeriorem partem, quæ cum Dublinio ad austrum continens est, quæque hodie regis terra nominatur, maritima item opida, ac singulas arces regi condonare; agros & pagos sibi ea lege reseruare, vt ista etiam rusticana patrimonia ex regis prærogatiua in perpetuum pendeant. Rex Henricus in Cambria cum exercitu agit. Incolas asperè habet.His pactis, & conuentis in membranis, vt mos est, diligenter exaratis, mutuo confirmatis chirographo, atque miniata cerula vltro citroque obsignatis, rex, cum omnibus suis copiis profectus est Meneniam, vbi in Milfurdici portus statiuis regiam magnificamque classem, rebus omnibus instructam, & paratam habuit. Dum in his Cambriæ oris Henricus commoratur, valdè iracundè cum incolis agit. Fulgurare enim, & tonare incipit, quòd Strangboum ex istis maritimis faucibus, in Hiberniam inuadere permiserunt, imò bellicis auxiliis probè ornarunt, perinde ac si sui iuris essent, & aliarum gentium controuersiæ
p.123
ad eorum arbitrium iudicari compellerent. Quare cùm à fide, obedientiaque discesserint, eos crudeliore dominatu premere minatur, vti Henricu(m), non Strangboum, Cambriæ esse regem, deinceps intelligant, & agnoscant. Coepit Menenia, cum Pembrocia, minace hac tempestate quassari. Verùm terrestris quædam aura omnes hosce minarum nimbos subitò sedauit. Siquidem Henricus iratus (sic est in rege dicendum, quandoquidem placatus quam æquitatis speciem haberet?) vtriusque prouinciæ castella & arces publicauit, operibus ac munitionibus circumdedit, veteranis compleuit. His ita peractis, habitatores facilus cum rege in gratiam redierunt. Nam quis mortalium tam animo agresti ac duro vnquam fuit, quem non multorum fortunæ mollire, ac pacare potuerunt? Dum hæc in Cambria geruntur, Britanni in Hibernia non multos quietis & interspirationis dies habuerunt. Ororicius Britannos inuadit.Nam cùm Ororicius Mediæ regulus, Strangboum mare transisse, Reimundo Waterfordiæ negotium facessitum audiuit, magis idoneum tempus exspectare, nec soluit, nec potuit. Collectitium ergo exercitum in expeditionem adduxit, & castra ad Dublinij muros locauit. Paucos in vrbe, sed minimè improuidos & socordes milites inuenit. Dublinium oppugnat.Oppugnatores, admotis scalis, ad muros conscendere, initium confligendi cum ciuibus facere. Sed eum fudit fugatque Coganus.Milo Coganus, vir ad pericula depellenda admodum fortis, sociorum virtutem moenibus & aggeribus cohibere noluit, sed militari choro, pugnandi cupido, succinctus, pedem vrbis porta extulit, & à tergo Hibernos concîdens, minima manu maximas hostium copias fudit. In hoc conflictu Ororicij filius arma contra Britannos tulit, qui, mortifero vulnere
p.124
accepto concidit; iuuenis cùm in toga clarus, tum in armis strenuus. Nonnulli ex Britannis desiderati sunt; siquidem pugna ista viriliter & neruosè pugnata fuit. Rex Henricus in Hiberniam appulit. Ann. 1172.Interea Henrico regi bellè flauit secundus, & leuissimus ventus, quo vsus, in Waterfordiensem portum trauectus est, eo scilicet anni tempore, quo dies festus D. Lucæ nomine agi solet, anno humanæ salutis 1172. regni 17. ætatis 41. Summa cum gratulatione ciuium ac lætitia in vrbem recipitur. In eius gratiam Stephanides liberatur.Hîc dum aliquid temporis ad reficiendum se, & curandum dat, Guesfordiæ municipes, vti regis gratiam aucupentur, Robertum Stephanidem catenatum Waterfordiam adducunt, Sed criminibus apud regem oneratur.criminibus grauissimis apud regem accusant, eum priuata audacia, non publica licentia prædonum impetus in Hibernos inflammasse. Et quoniam conuitiatores in malevolentissimis obtrectationibus tam diligenter rex attendit, in captiui maledicta pergunt, eum Hibernici belli tubam, sicariorum signiferum, communis incendij facem, pacis turbinem, potius maledicè quam accusatoriè nominantes. Regis animum à Stephanide hæc querelarum tempestas alienauit. Quare oculorum ardore in reum contumeliis opertum atque oppressum intuens: quis tu es, inquit, qui huius reipub(licae) munia sustinere audeas? Nihil, præter regiam dignitatem ambitiosum tuum animum satiare poterit? Me doctore condisces optabilius esse nobis seruire, quàm alienis imperare. Et in carcere(m) coniicitur.Mandauit ergo rex apparitoribus, indicta caussa (neque enim mentis cogitata liberè eloqui Stephanides audebat) vinculis & carcere eum castigare. Regis mandata illi curant, in publicam Waterfordiæ custodiam eum tradunt. Hæc ad vrbis muros adhærescit, & Reginaldi turris vulgariter
p.125
nominatur. Corragiæ princeps, He(n)rico se subiicit.Postridie quàm hæc gesta erant, Dermicius, vrbis Corragiæ princeps, Waterfordiam intrabat, & se ad Henrici pedes abiiciens, eos imperij sui fasces non dimicanti deferebat, quos multis antea dimicantibus denegarat. Rebus ad hunc modu(m) gestis, rex, coacto in vnum locum exercitu, in opidum Lismoriam iter fecit, vbi biduum commoratus, Cassiliam petere perrexit. Item Duuenaldus.Ei Duuenaldus, Limmerici rector obuiam ad flumen Suirense venit, & ad regis arbitrium omnem suam iuris dictione(m) contulit. Pluresq(ue) reguli, & dynastæ.Adierunt simili obuiam itione Henricum Duuenaldus, Ossiriensium moderator, & Maclathalinus Ophellanus, cuius imperio ac poteftati se, omni subiectione, dediderunt. Benignitas & liberalitas Henrici ergà omnes.Aduenientes principes Henricus perhonorificè accipit, eorum non modò saluti, sed etiam dignitati consulere pollicetur, denique illos opiparè muneratur. Familiarissima hac societate, & pecuniæ erogatione omnium ordinum studia & beneuolentiam alliciebat. Etenim congiariorum largitas, affabilitasque sermonis vinculum adfert, ad voluntates copulandas, mirificum. Deprecatores pro Stephanide.Rex per Tiberariam reuersus est Waterfordiam, vbi dum se iucunditati dabat, multi intercessores, amplissimo loco nati, & regis beneuolentia florentissimi, eum pro Roberti Stephanidis calamitate deprecari. Nam cùm primum aditum ad nouum hunc dominatum Stephanides aperuerit, neque vnquam inofficiosus in principem, aut patriam suam exstiterit, citò de illo credere, durum admodum illis videbatur. Eorumque oratio.Bellorum, inquiunt, incommoda gratificantes principes, honoris compensatione, lenire debent. Accedit eôdem, animam è corporis compagibus illos euellere, qui à militum benefactis principis beneuolentiam
p.126
disiungunt. Hoc iter ad omnem ignauiam proximum, & compendiarium esse, si bellatorum res gestas obtrectatorum calumniis reges oblitterare velint. Quis enim in posterum reipub(licae) curam susciperet, aut inter media hostium tela, committere se mortis periculo demens cogitaret; si regia dignitas virum de patria optimè meritum, & rei militaris scientissimum, in quem maximos honores co(n)ferre deberet, omni ornatu, fine caussa, denudaret? Porrò autem, si iustè, & æquè rem disceptare princeps velit, etiam sine eorum interpellatione, ab æquitate regis res ipsa hoc, quod rogant, impetrare debet. Quod scelus? quod facinus edidit Stephanides? Britannorum arma, exclamant Hiberni, contra nos excitauit. Damus. Instructa & temperata militum manu otium nostrum perturbauit. Fatemur. Acerbis, & diuturnis bellis totam insulam vexauit. Concedimus. Quid ergo? Quis huius profectionis approbator fuit? Quis conflandi exercitus suasor? Quis belli impulsor? Quis præliorum auctor? Quis victoriæ princeps? Solus profectò Henricus princeps, qui, in publicis litteris, omnibus sub eius imperium subiectis, auctoritatem & gratiam suam detulit, ad Dermicium, Lageniæ regulum, patria vi pulsum, de exsilio reducendum. Num itaque rex (cuius effata sunt oracula) acta, quæ scriptis approbauit, verbis rescindet? Regum diplomata ciuium salutem continent, incolumes fortunas, seruant, illorum fide omnes nituntur, præsidiis muniuntur, firmamentis saluantur. Quocirca eorum auctoritatem infringere, debilitareque, nihil aliud esset, quàm ciues ex omni spe salutis deturbare. Qamobrem (sic) summissè supplicabant, vt virum summo officio præditum, quem rex iratus
p.127
condemnabat, rex exoratus absolueret. Guesfordiensium compellationem Stephanides esse commendationem, quibus idcirco odium est in illum, propterea quòd magnas res bellicas gesserat, quòd eos supplantauerat, quòd homines seruituti natos ad Britannicum imperium traduxerat. Inuidia Robertum arguit, iracundia punit, innocentia purgat; innocentem igitur iustitia liberet. Rex Stephanidem liberat plenè.Deprecatoribus & recta, & honesta petentibus nihil negare rex potuit. Etenim posteaquam ad se rediit, eum huius iniuriæ suppoenitebat. Nullam ergo ampliandi moram interponens, vinctum ex custodia in libertatem vindicat; hac tamen exceptione, vt Guesfordiam cum vicina, & finitima continente regi concedat. Præclarè secum agi putauit Stephanides, reconciliatum principis studium habere. Quare melius sibi esse nouit, ius suum amittere, quàm perpetuis ergastuli claustris coangustari: quandoquidem regis animum patientientia molliendum, non proteruitate exulcerandum, homo prudentissimus, & maximarum rerum iam imbutus vsu perdidicit. His ita actis & decisis, rex Roberto, Bernardi filio, Waterfordiæ principatum, tanquam custodi, dedit, & per Ossiriam, Dublinium iter habuit. Alij Hibernici dynastæ Regi se subiiciunt.Complures Hibernici optimates ei obuiam processerunt, & se ad eius imperium adiunxerunt: quibus hæc fuere nomina: Mathelanus Offellanus, Mattaleuius, Otuetelius, Gillemeholmochus, Oadhesius, O Carelius Vriliensis, Ororicius Medensis princeps. Ipse etiam Rhotericus.Verùm Rothericus, Connaciæ gubernator, ad amnem Sannaniensem Hugoni Lacio, & Gulielmo Aldelini filio, regis legatis, præsto fuit, atque celeberrimo Britannorum Hibernorumque conuentu, Angliæ regis auctoritatem
p.128
amplecti, vectigalia pensitare promisit. Tota Hibernia, exceptâ Vltoniâ, Anglicum imperium amplectitur.Ac ne multa, nullus dynasta non modò in Lagenia, sed ne vllo in angulo totius Hiberniæ fuit (solam Vltoniam excipio) qui in Henrici principatum vel præsens vel absens non iurauit. Vaticinia Merlini.eaq(ue) iure eleuata.Litteris, memoriæque tradit Giraldus Cambrensis, quem in his libris præcipuè secutus sum, binas Ambrosij Merlini vaticinationes, quibus hanc Henrici regis victoriam, multis antè lustris, prædixisse Sibyllinus fatidicus videbatur: primam; SEXTVS HIBERNIAE MOENIA SVBVERTET: secundam; QVINQVE PORTIONES IN VNAM REDIGENTVR. Huius diuinantis nomen apud hos amplissimum esse solet, qui anili superstitione obligantur: cuius scripta, ea præsertim, quæ his nugatoriis prædictionibus sunt referta, perinde ac si essent oracula, numinis concessu, & munere, hominum generi commendata, plurimum habent apud istos & fidei, & auctoritatis; cùm tamen (verum dicam) non tam religiosi vatis pronuntiata, quàm fanatici harioli figmenta censeri debeant. At quæ prædixit, contingunt verè. Sit sanè ita; dummodo certos euentus, ad dubias, & flexiloquas præsensiones, contorta, atque violenta interpretatione, accommodes. Neque enim tanti laboris est, ambigua ænigmata, & quasi Apollinis opertis obnubila & inuoluta, in omnem diuinationis partem interpretari. Quinque, inquit, portiones in vnam redigentur. Cur hæc, sodes, verba, quæ innumeris rebus communia sunt, vni Hiberniæ propria tradis? Nam si quis architectus, quinque ædiculis complanatis, vnam amplam, & magnificam domum in ifto ipso solo exstrueret, multò aptius in talem fabricam, quam in Hibernicarum partium compactionem hoc
p.129
futile mantis prædictum quadraret. Nam Vltonia, quæ est quinta insulæ portio, in Henrici imperium iam tum non recidebat. Sed superstitione nulla maior vanitas est. Longius progressus sum: redeo ad cetera. Natalitia Christi sple(n)didè celebrata ab He(n)rico.Adfuit anniuersaria illius diei commemoratio, quo humani generis liberator in lucem est editus. Henricus iustitium, per totum illud solennitatis spatium, indixit, apparatissima spectacula, pugilum commissiones, varios triumphos, & compitalitias epulas instituit. Hoc cùm sermonibus esset percelebratum, concursus Dublinium, ex omnibus Hiberniæ oris, mirum in modum, fiebant. Maximos sumptus princeps facere, blandissimè Hibernicos proceres appellare, cum illis in commessationibus compotor, in mensa compransor accumbere. Regia & patriciis, & plebeis hospitibus patebat, quorum frequentissimæ erant obuersationes, diurnis, nocturnisque horis. Multas perpotationes ad multam noctem produceba(n)t. Ad hæc aurata, & gemmea pocula; vis maxima vasorum cælatorum; cæteraque toreumata, quæ in abacis fuere exposita; trullæ, & crateræ aureolis bullis compunctæ; pateræ margaritis distinctæ; argentea candelabra, cereis oppleta; co(n)chiliata aulæa, carbaseæ, & gypsatissimæ mappæ; peristromata subterposita, ac dibapho tincta; obsonia conquisitissima condimentorum omnium varietate conferta; lautissimus cupediarum apparatus; designatorum, & discophororum multitudo; buccinarum clangor; neruorum, & tibiarum cantus, symphoniæ suauitas; coronati principis in sella inaurata sedentis maiestas; regalis purpura; & qua erat conuestitus auro trilex trabea; postremò perhonorificæ omnium rerum pompæ conuiuas simplices, & tantæ magnificentiæ insuetos, ad
p.130
magnam admirationem traduxerunt. Hiberni po(m)pam & diuitias admirantur, non antè solita.Pertæsum ergo est domestici situs, & pristini tyrotarichi, dum regiis ornamentis conuictores oculos pascebant, & voluptarias tonsillas promulsidis dulcedine irrigabant. In his symposiis Hiberni primùm grues esse coeperunt, cùm ab istis volatilibus, tanquam à cantharide, antea semper abhorruissent. Res Hiberniæ rex componit.Postquam ad hunc modum Christi natalitia Henricus dedit, reliquis consecutis diebus, omnes curas, & cogitationes in Hiberniæ repub(lico) componenda confixit. Initio facto à sacris.Cùm igitur Christianam religionem, quæ omnis salutis sospita est, diuturna officij neglectione, inclinatam vidisset (quippe multorum mentes tenebriocosa quædam cæcitas obscurauit, qui relictis sanctissimis pietatis studiis, scelerum se ministros dissolutissimis animis præbuerunt) his incommodis in primis occurrere, & omnem suam auctoritatem ad tam præclarum negotium, cogitatè conficiendum, deferre statuerat. Conuenerunt ergo pontifices, atque alij sacrorum antistites ad opidum Cassiliam, qui rebus diuinis, magno consilio, & optima mente, operam dederunt, labantem religionem fulserunt, præteriti temporis caliginem, salutaribus scitis, dispulerunt; lolium à frugibus, tanquam periti messores, separarunt. Gelasius Armachanus Antistes. Eius vita recta & sobria.Non interfuit his prouincialibus comitiis Gelasius, Armachanus primâs, morbo præpeditus: tamen postea in collegarum sententiam pedarius præsul iuit. Huius Pontificis vitam probatam, & constantem posteritas accepit. Vixit ad tantam senectutem, vt eum vires prorsus deficerent, & in quam se cunque viam dedit, candidulam vaccam circumgestauit, cuius lacte, pro mustaceo cottidiano, exhaustum suum, & vietum corpusculum, vsque ad vltimum tempus
p.131
ætatis, decrepitus senex nutricari consueuit. Nebulosum erat, & admodum caliginosum totum illud brumale tempus, quo Henricus in Hibernia, consistebat. Tempestas tristris in Hibernia.Continuis nimbis, ac tempestatibus terra & mare, propter teterrimæ hiemis magnitudinem, personabant, ita vt, toto illo aduerso anni tempore, nemo esset, qui ex portu egredi, malum erigere, & vela facere pertentaret. In tam diuturna nauigationis intercapedine nihil noui, aut ex Anglia, aut Normannia ad regem efferri poterat, etiamsi suspenso animo, & solicito, quid vtrobique ageretur, scire aueret. Tandem paullò post calendas intercalares, cum mare tranquillari coepisset, traiecti sunt ex vtraque regione, qui regi nuntium parum exoptatum attulerunt. Duo Cardinales ad He(n)ricum missi.Siquidem duo Cardinales, quibus nomina erant Albertus, & Theodinus, par præsulum non dispar, (nam ambo habiti sunt commodi homines moderati) missi ab Alexandro tertio, Super cæde Cantuarie(n)sis.iter in Normanniæ fines fecerunt, & Henrico regi denuntiarunt, seipsum, de Thomæ Cantuariensis cæde, quàm celerrimè illis purgare, alioquin à Christianorum coetu, atque ab imperij clauo, pontificia interdictione eum repellerent. Suspiciones de filio Henrici.Audiuit etiam alios sermones, nihil nisi insidias & proditionem loquentes; filium suum, cui regni diadema non ita pridem pater imposuit, perditis, & profligatis coniuratoribus instigantibus, ab omni officio ac pietate, post Henrici in Hiberniam transmissionem, recessisse: item duos germanos fratres minores, duce & auctore maiore, huius sceleris socios, & consortes esse. Hos cum aliis proceribus, qui voluntates suas filiorum proditioni adscripserunt, nihil habere propositi, præter paternam cædem, status conuersionem, & totius reipub(licae) euersionem.
p.132
Ægrè ex Hibernia rex descedit.Vtroque nuntio perculsus est Henricus. In tanta etiam, ac toleratu difficili, domesticarum & publicarum rerum perturbatione, hoc illum vehementer sollicitauit, quòd ita celeriter ei discedendum ex Hibernia fuit: Nec rebus ex voto compositis.in qua æstiua conficere, & varia castella exædificare, in animo habuit: quorum firmamentis victos in sua potestate, ac ditione teneret; improbis, qui in eius imperium contumaces essent, metum, & mortem facilè inferret. Sed horum malorum interuentu, non tantùm ab instituti operis perfectione, sed à primis, quæ agere decreuit, fundamentis, multùm abfuit. In his tamen dubiis, formidolosisque temporibus, excogitat cautè & diligenter, quid decernat. Principes & duces sibi conciliat.Nam vbi perspexit, Strangboum magna esse cognatione munitum, opibus etiam, ac armis plurimùm in Hibernia valere, eumque, si à repub(lica) descisceret, posse facillimè rerum potiri; principes duces & veteranos, qui Hibernici status peritissimi erant, ad suas partes, omnibus & verborum blanditiis, & munificentiæ incitamentis inuitauit. Vnde suam caussam magis validam, Strangboi verò minus firmam reddidit. In his adscriptitiis seruis numerati sunt Reimundus Giraldus, Milo Coganus, Gulielmus Mascarellus, & plures alij, cùm in ceteris rebus, tum in re militari singulares, qui regi officium, & diligentem cultum tribuerunt. Munera & curationes dispartitur.Ad hæc vt insulæ vrbes Britannicis præsidiis stabilitæ manerent, Hugonem Lacium, Dublinij rectorem, creauit. Hunc virum, in omnibus officiis retinendis diligentem, maiore honore augebat: nam ei integram Mediam in perpetuum dabat. Illi etiam constituebat corporis sui viginti satellites. Remanserunt item in vrbe, iussu regis, Robertus, Stephanides, & Mauritius
p.133
Giraldus, quos princeps viginti administris stipauit. Waterfordiæ præfecit Humfredu(m) Bohonensem, Robertum Bernardi filium, & Hugonem Gandeuillanum, cum viginti auxiliariis militibus, qui eos adfectarentur. Gulielmo Aldelini filio, Philippo Hastingo, & Philippo Brusao, Guesfordiæ præfecturam detulit.Et tandem in Britannia(m) renauigat.Hac insulæ procuratione constituta, rex in Britanniam, ad arbitrium suum renauigauit. Post eius transmissionem, Ororicius, Mediæ princeps, insidias Hugonis Lacij vitæ, omnibus modis, parare enitebatur. Etenim facilè diuinabat (qua fuit is sagacitate in suis negotiis) omnem suum principatum dolendum fore, modò Lacius Mediam, cui eam rex donauit, potestate amplecti semel potuisset. Cùm igitur nouum hoc, ac insolens collegium Ororicio impatibile videretur, competitoris interitum perdiu non cunctandum, sed cruentum quiddam confestim conandum duxit. Ergo vt hanc, quam animo versabat, rotam, affabrè & ex sententia tornaret, ad pacis pactionem Hugonem inuitabat, vti fictis induciis factas insidias occultatius, & cautius obnuberet. Idque per speciem colloquij.Constituta fuit inter illos dies, qua in campestrem congressum, & colloquium venirent, vti omnibus, quibus fieri posset, æquis & verecundis conditionibus alter alterius animum tranquillaret. Depactus tamen est Ororicius cum Hugone, se paruo comitatu conuoluere, quorum suorum numerum æquare Hugone(m) obsecrauit. Ne verò hæc paucitatis postulatio astutum propositum habere videretur, hoc fuco politulus infector caussam obliniuit. Verisimile esse dixit, vbi magni conuentus Britannorum & Hibernorum sunt, rixas & pugnas oriri; duces rem ad concordiam adducere non posse, si milites contentione discordes tumultuari
p.134
inciri incipiant. Æqua erat hæc, & honesta postulatio, atque ab omni, vt putabatur, dolo malo aliena. Quare Lacius ad hanc conditionem, ex pacto & conuentu descendit. Somnium Griffini, quod insidias irritas fecit.Pridie eius diei, quo conuenire statuerunt, Griffinus, Mauritij Giraldi nepos, licet non esset vaserrimus somniorum interpres, mirificè tamen sollicitus erat, ne Ororicius Hugoni, & Giraldo auunculo insidias apponeret. Etenim ei, concubia nocte arctè dormienti, visus est inge(n)s siluestrium porcorum grex, qui, ferina agrestiq(ue) immanitate, in Hugonem & Mauritium incursauit. Apparuit præ ceteris aper vastus, & horribilis, canoro grunnitu, & dentata rabie eos inuadens, quos præproperè laniaret, nisi somnians interueniret, feramque venabulo perterebraret. Griffinus, hoc somnio exterritus, nihil, præter malum, opinione augurari potuit. Rem auunculo enarrat, quem à stato congressu, amicissimo animo, reuocare conatur: quandoquidem Ororicium, etiam si viri boni personam, adsimulata virtute, suscipiat, aliquas sine dubio insidias Hugoni ac Mauritio machinari, etiam atque etiam suspicatur. Subridens hîc Giraldus, nepotem melius ominari obsecrauit; adiungens, eum non esse tam perspicacem somniorum coniectorem, vt eius prædictioni fidem temerè tribuat: se & Hugonem, pacto & constituto cum Ororicio die, à colloquio non abfuturos, no fortè Ororicius eorum promissa repeteret, atque illos pergrauiter reprehenderet, quòd conuentis minimè starent: illum non dubitare quin Hugo negotium suum, bono modo, conficeret:Somniorum eleuatio.non esse item viri, qui animi excelsitate valet, insomniorum obstita, sagaru(m) superstitione infuscata, pertimescere: postremò se in eorum numero non nolle existimari, qui
p.135
amicos etiam somniantes plurimùm diligunt, & inimicos, eosque vigilantes, non multùm reformidant. Verùm hæc responsio, neruorum plena, Griffini aures non impleuit, sed suis, ad periculum capitis, præsto esse consideratissimè decreuit. Ad conuitia rem deducit Ororicius.Postero die Ororicius & Lacius venerunt ad certum locum, qui collis Ororicij dicitur, comitati perpaucis stipatoribus, qui & inermi, & numero pares erant: cumque mutuo religionis iurisque iurandi nexu obstricti fuissent, vt factas inducias piè inuiolateque conseruarent, Ororicius & Hugo se in sermonem dederunt. In hoc colloquio Mediæ princeps immanitatis suæ virus effundere, dicens, Henricum esse iniquum in eum vindicem, non æquum iudicem, qui asotos, prædonesq(ue) in pristinam eius hereditatem sine caussa immittit. Anglorum regem ad largiendum ex suo esse nimis restrictum, qui ceteros decoctores, quos lustris & ganeis, paterna maternaque bona obligurire nouit, non nisi alienis fortunis locupletare studet. His & similibus conuitiis res ab intemperato litigatore est extracta: ast Hugo Lacius se totum ad lenitatem dedit, & omnis eius collocutio quietis & concordiæ fuit socia. Ororicius contrà adeò calcitrantem, & in lacessendo procacem se præbuit, vt non modò concordiam, sed vocem etiam concordiam efflagitantis repudiarit. Cùm vterq(ue) parumper interquieuisset, Ororicius se ab Hugone paullulum subducens, ad proximum cliuum properabat, vti vesicam (vt erat hominis ingenium ad fallendum paratum) vrinæ onere leuaret. Hanc enim discessioni suæ latebram dedit. Griffini vigilantia.Eo loco, insidias prorsus abstrusas, contra Hugonem posuit. Verùm Griffinus suorum saluti, somnio stimulatus, prouidissimè prospiciens,
p.136
toto hoc tempore, non admodum longo interuallo ab Hugone abfuit. Atque vt Ororicius, si fortè sub eius adspectum Griffinus veniret, magis fortunæ, quàm consilio aduentum eius tribueret, comitati sunt eum eiusdem sanguinis gentiles septeni, equis insidentes, omnibus præsidiis ad pugnandum parati, & Griffini salutis diligentissimi, qui ioculari ac gymnico certamine torneamentorum (sic enim vocant) diem consumserunt. Verùm in hos ludos Griffinus animum suum non ita studiosè proposuit, quin diligente quadam negligentia oculos in Hugonem, & auunculum suum sæpissimè coniecerit. Conniuebat nepotis sedulitati Mauritius Giraldus. Etsi enim somniorum superstitioni hominem vtcunque deditum cernebat, eius tamen industriam commendabat, quod in omni capitis discrimine, maluerit se præstare nimis suspiciosum, quàm parum prouidum. Ororicius aut Griffinum adspectu non videt, aut eum nugari, non speculari autumat: quare ad conuallem, vbi multos in insidiis posuit, accurrit, armatis signum dat. Ororicius vim parat apertè.Giraldus nepotis præsagitionem non prorsus spernens, ac pro nihilo putans, omnes Ororicij gestus, pronos & obliquos acrius obseruat. Is vbi furentem, & volatica celeritate currentem Ororicium videt, intentatum gladium festinanter vibrat, & oscitantem Hugonem huius discriminis admonens, homicidæ impetum redardare obnititur. Hugonem securi petit, frustrà.Ororicius rectà Lacio proximat, quem securi percutere parat. At Lacij interpres (vt erat hominis, in tanto vitæ periculo, commemorabilis fidelitas) corporis fui oppositu Hugonem defendit, & lethali vulnere accepto, animam egit. Insidiatorum effusiones, signo dato, tanquem apum examina, ex cuniculis
p.137
euolant. Mauritius Giraldus, patefactis iam insidiis, maxima voce, vt Griffinus vsque istinc exaudire possit, clamat. Griffinus in tempore ope(m) fert.Griffinus, & sui ad hostes cursum equorum incitant. proditores, animis paruis prauisque trementes, statim atque euocatos accelerantes cernunt, regredi, quàm progredi malunt. Horum fuga non mediocrem Ororicio reformidationem proponit: Ororicium lancea transadigit.dumque equum perturbanter, & timidè scandit, Griffinus, præpropera eruptione interueniens, eum lancea confixit, quæ plaga illius spiritum, multo sanguine profuso, exhausit. Tres Ororicij cubicularios, quos ille dilexit ex omnibus plurimùm, dum eum in equum tollere voluerunt, Martis & mortis vis perculit. Caput eius ad regem missum.Facta hac strage, Britanni Ororicium obtruncant, & eius caput, qui huius perfidiæ ac periurij caput fuit, ad regem in Britanniam mittunt. In hoc conflictu, Radulphus, Roberti Stephanides filius, ita se pugnacem tironem præbuit, vt natum fortissimi parentis virtus, & parentem animosi nati impigritas multùm illustrarit. Interim dum hæc in Hibernia geruntur, Henricus rex multiiugis occupationibus implicatur. Filiorum conspiratio in Henricu(m).Nam filiorum impia conspiratio, tam patri quàm patriæ molientium pestem durissimum ei negotium efficit. Quocirca alienissimo hoc regni tempore, animum suum ex tantarum molestiarum vinculis eximere omni studio enititur. Quippe humanæ mentes, dum curarum innumerabilitate premuntur, libera ruminatione non perscrutantur ea, quæ in consultationem veniunt: contraque maximis molibus quassatæ & oppressæ incuruescunt. Vnde contingit, sinceri iudicij aciem, ad cuius normam laudatarum rerum actiones diriguntur, sæpissimè retundi; vt nec acutè in rem propositam
p.138
intueri, nec præsens agendi tempus moderati, nec quidquam in posterum valeat, salubrius prouidere. Ergo cùm in omni re, tum in maximarum occupationum concursu, aureolum illud QVATENVS, viro prudenti, & rempub(licam) gerenti in primis est obseruandum. Quare ne rex, in hac curarum negotiorumq(ue) magnitudine, Hiberniæ gubernatione districtus teneretur, istud onus alteri imponere, & mentem suam ea cura relaxare decreuit. Nam si illius insulæ res in perbono statu essent collocatæ, bellum ciuile, quod contra eum filij impiè nefarieq(ue) suscitarunt, maiori otio, & minori negotio confici posse arbitratur. Deliberat Henricus de prorege Hiberniæ. At verò quis Hiberniæ prorex constituendus sit, animi, nec sine caussa, pendebat. Nam quò recensior, in ea prouincia, eius dominatus erat, eò maiori cura, diligentiaque quis inibi cum imperio ac potestate versetur, mente & animo prospiciendum putabat. Hæc igitur fuit prima, in consultatione, difficultas; vtrùm ea administratio ad aliquem de Britannicis conuenis, qui iam tum in Hibernia habebant, an ad alium, qui nulla ibi prædia possidebat, esset deferenda. Siquidem grauem difficilemque habebat hæc controuersia deliberationem. Homini autem peregrino, nullo vsu tractandæ reipub(licae) imbuto, insulæ adhuc vacillantis gubernacula tradere, cum summo incommodo, ac multarum rerum confusione coniunctum videbatur. Ad quid huic capessenda est nondum pacata, tranquilláue respub(lica) qui eiusdem regendæ imperitus habetur? Cæca est prouinciarum dominatrix inscientia, & summis tumultuosissimæ seditionis periculis illaqueata. Qualibus, quæso, serperastris teneram, & quasi lactentem rempub(licam) fultam sustinebit, qui geniculatis
p.139
adminiculis orbatus in eadam nondum ambulare didicit? Quemadmodum enim is nauarchus, qui nullam bene nauigandi rationem habet, à clauo ad sentinam est detrudendus, ne vectores aut æstu iactati, aut ad scopulos appulsi miserabiliter obruantur; ita necesse est, celerrima & calamitosissima naufragia fieri, vbi homines inscientes, nulliusque ordinis venas tenentes ad prouinciæ munia, temeraria electione, adhibentur. Difficultas administrandarum prouinciarum.Non est negotium adeò expeditum, rempub(licam) rectè administrare; imò haud scio, an quidquam sit, in rerum humanarum actionibus, quod in maiore labore positum videatur. Deinde etiam cùm homines minimè experti, in ignotas prouincias, bellique incendio ardentes, cum regia auctoritate veniunt, & ingenij sui magnitudini fidentes, nullius consilium exquirere volunt; quantum detrimenti incolæ sint accepturi, nemo homo non perspicuè auguratur. Nam vt mustum, feruida agitatione, extra lacus ripas effluit; ita noui rudesque prouinciarum moderatores, in rebus gerendis rarò se continent, sed longius, quàm expedit, euagari consuescunt. Dices, ad prouinciæ consiliarios omnia referre rectores debent. Sanè quidem, si vellent, vel si reipub(licae) senatores sine retractatione liberè loqui auderent. Sed quid, si istos in familiaritatem recipia(n)t, qui omnia ad eorum voluntatem loquuntur, & ad eam oram vela dant, ad quam gubernatorum flatum ferri vident? Regis vicarium inueniunt difficilem & austerum: iudiciorum acerbitatem non mitigandam; barbaram & effrænatam nationem, libertate immoderata, ac licentia exsultantem, durissimis legibus obligandam proclamant. Clemens es, & naturâ mitis: nocturnis, diurnisque grassatoribus aut apertè ignoscere,
p.140
aut occultè suadent conniuere. Te præbes magistratum in augenda re nimis rapacem, & nummariis capsis auidè deditum: habes siluam magnam, in qua, si his blandis suffragatoribus, ad omnem adulationem compositis, vti velis, ad ciuium pecunias perbreui tempore adspirabis. Corruptrix sane est omnis salubris consilij foeda parasitorum affensio, & veritatis iudicium, simulatione officij, adulterat: nec multùm laborat lingua adstricta mercede, quid sit ad famam tuam sordidum, dummodo auctoritate tua, ad suas opes amplificandas, abuti valeat. Neque enim existimationi tuæ homo sibi solùm natus, non officiis, sed temporibus seruiens, studiosus cupidusque exsistit, qui te absentem minimè nouit, præsentem solummodò honorat, è prouincia decedentem deserit. Nam qui vtilitatis tantùm caussâ se ad tuam amicitiam applicat, simulatque perspiciet, se nullum beneficium deinceps foenerari posse, vela contrahet; teque in altum minimè persequetur. Inexercitos ergo à gubernaculis reipub(licae) repellamus, quamquam ipsi repelli nolunt. In prouinciis regale munus sustineant, qui earundem vsum percallent: extranei tamen, non domestici erunt. Nam de hoc multùm etiam atq(ue) etia(m) considerare He(n)ricum oportebat. Nec enim hanc orationem meam latiùs vagari, sed terminis illius ta(n)tùm temporis circumscribi volo, quo Hiberni sub Britannorum imperium, & ditionem ceciderunt. Quandoquidem malos quosdam latinitatis interpretes non defuturos præuideo, qui singulis libelli mei syllabis, literarum tendiculis, insidiari, & omnia minima puncta peiorem ad partem verbi deprauatione rapere pertentabunt. Quare Henrici consultationem oratione explico, ab eius posteritate mentem
p.141
& manum cohibeo. Quod si huic prouinciali muneri nullum Britannum, qui in Hibernia domicilia habet, præpositum esse rex velit, sed Anglo domestico, maximi consilij viro, & Hibernis noto, imperium mandet, multa etiam incommoda consequuntur. Nam verisimile est, veteranos molestissimè ferre, ipsis ereptum esse illius prouinciæ imperium, in quam primi aduenerunt, in qua seipsos infinitis periculis obiecerunt. Quid etiam nouus iste præfectus adfert, quòd tantus ei honos sit decernendus? Nobilitatem? Quasi verò Strangbous, Stephanides, Mauritius, & Reimundus Giraldus non sint amplissima cognatione. Virtutem? Atque hæc scilicet illis defuit, qui toties in Hibernia, ad perpetuam Hibernici nominis gloriam, triumpharunt. Experientiam? In qua cum his, qui in Hibernicis negotiis optimè exercitati sunt, nullo modo est conferendus. Fidelitatem? Quod integritatis specimen is vnquam dedit in quo primos victores superauit? Habuit in ditione sua Strangbous Dublinium, Waterfordiam, & omnem ferè Lageniam. Stephanides & Mauritius Giraldus principem locum in opido Guesfordia, iure victoriæ tenuerunt. Regi omnia, libentissimis animis, concesserunt. Quod se vlla infidelitas eorum animos occupasset, satius esset, venienti regi resistere, quàm iam victori repugnare. Præsagire itaque rex poterat, veteres duces, quorum animi, in hac principatus riualitate, facillimè essent irritabiles, cum ipsis Hibernis contra nouum hunc insulæ moderatorem coniuraturos. Interdum enim dynastæ prouinciales factiosi exsistunt, & depeculatores, partibus infectos, ad seditiones excitandas clàm instigant: non vt regi resistant, sed vt nouo procuratori, in seditionibus
p.142
sedandis, molestiam pariant, & eius gratiam prorsus exstinguant. Accedit etiam horum aduentu aliud incommodum, quod prouincialium commodis multùm officit. Cùm externus homo prouinciam accipit, accolas oportet, eius beneuolentiam honorariis colligere. pluribus etiam accensis, & sequestribus est succinctus, qui vocem habent venalem, quorum amicitiæ fluxæ sunt, & suffragatoriæ. Item eius coniunx, si constrictus sit vxore, muneribus est delinienda. Siquidem blanda est stomachantis viri conciliatricula mulier, & plus interdum, in pulninari, nocturna calantica, quàm in eo foro, in quo iuris nundinatio exercetur, vetusta membrana valet. Omnes sanè ad prouincias confluunt, eo solùm consilio, vt magnos sibi quæstus instituant, & cùm in quouis loco, pecunia, rerum humanarum domina, plurimùm possit, tum in prouinciaru(m) administratione, vbi omnia ad lucrum prædamque reuocantur, & summa, & sola dominatur. Iam verò cùm gubernatorum imperium non sit in insula statarium, imò sæpius bimum, ratò amplius trimum exsistat, alijque, vt moris est, succedant: omnes fortunas, quas, in captanda beneuolentia, prouinciales hactenus dissiparunt, iam nunc mutatis rebus, coguntur amittere, atque nouis muneribus designatos nouosque magistratus, & eius adstipulatores demulcere. Vnde consequitur, prouinciales indigenas, vbi eorum bona, summo labore quæsita & collecta, exteri homines comesse solent, in horribiles miserias incurrere, & ponderoso inopiæ egestatisque pressu intoleranter ingrauscere. Hæc atque alia magni momenti argumenta (vt redeam ad id, vnde diuerti) regi, & eius consiliariis se offerunt. Tandem Richardo
p.143
Strangbous tandem gubernacula Hiberniæ accipit.Strangboo insulæ gubernationem non modò dandam, verùm etiam credendam, vna mente consentiunt. Venit itaque Strangbous ex Hibernia; regis accitu, qui tum in vrbe Rothomagensi fuit. Rex consilium suum cum illo contulit; nimirum eius fidei, sedulitatique Hiberniæ præfecturam esse committendam. Respondit Strangbous, se quidem paratum esse, vt officij eius ratio postulat, regis excellenti dignitati operam, & studium nauare: tamen sine collega Hibernis moderari, illi prorsus displicere: multos se habere inuidos, qui ei iam olim graues contumelias imposueru(n)t, & in regis auribus illius nomine ad inuidia(m) vsi sunt. Quod si regiæ magnifice(n)tiæ visum esset, illum solum in insulam, cum imperio, mittere, hoc inimicissimis suis ansas criminationis daret, vnde in eum, nihil perfidiæ cogitantem, odium & offensionem conferrent, omnia etiam eius benefacta, tamquam malefacta damnatoria maleuolentia reprehenderent. Collegam & inspectorem petit Reimu(n)dum Giraldum.Quod si rex animu(m) inducat, Reimundum Giraldum (is autem fuit, quemadmodum antè explicaui, Henrici doriphorus, apud quem plurimum auctoritatis habuit, & gratiæ) collegam ei adiungere, se quidem oblatum munus minimè recusare. Munera ei à rege dantur.Magna laude honestauit consideratissimum Strangboi responsum princeps, atque vt viri integerrimi industriam acueret, Guesfordiam ei, & castellum Wickloense in perpetuum adsignauit. Etenim summis viris plerumque vsu venit, vt magis in turbulentis rebus munifici, quàm in pacatis grati inueniantur.In Hibernia(m) aduenit, qua(m) repperit turbatam.Strangbous regis secundarius constitutus, simulac Hiberniam attigit, ægras & quafi depositas omnes Britannorum partes inuenit. Nam vbi manauit sermo in Hibernia, Angliæ regem ciuili bello domi distineri, incolæ,
p.144
Hiberni co(n)spirant ad liberatatem recipiendam.quorum animi temporibus illis incerti erant, deposito metu, se erexerunt; libentibus animis decreuerunt, ex Britannorum laqueis fortunas suas exsuere, atque intermissam insulæ libertatem armis recipere. Bello ad hunc modum vndique renato, Strangbous & Reimundus co(n)silia ineunt, quibus præsidiis hostibus occurrere, & his belli vulneribus mederi possint. Consilia & difficultates Anglis ducibus, in resistendo.Multa hîc eorum conatui obstare, atque officere videntur. Primùm regis pecuniam adesam intelligunt. Siquidem isti, qui quæstores, vel potius pecuniæ publicæ auersores erant, data & accepta ad tam fallaces calculos reuocabant, vt principis ærarium planè exhaustum esset. At ibi bella geri, & tolerari nequeunt, vbi angustiæ ærarij exsistunt: qua(n)doquidem neruos à corpore distrahunt, qui à bellicis rebus fiscos diuellunt. Nam si oscitans, & meridiatione torpens bubulcus in campis, aut virgetis cottidiè securus delitescens, salarium, pro quo, cum hero depactus est, iure mereatur: an non multò magis militibus diaria, attributaque pecunia, numerari debent, quorum corpora dies noctesque, inimicorum telis sunt proposita, qui cum hostibus conflictantur, qui in acie, si in discrimen veniatur, occumbunt? Nulla quidem maior, aut laudabilior fidei, & integritatis significatio dari potest, quàm ob patriæ, & principis dignitatem mortem obire. Milites itaque stipendiis non adficere, nihil aliud est, quam ius ac fas omne delere. Accessit deinde huic malo aliud incommodum. Militum alienatio, odio Henrici.Omnes Britannici milites, qui ductorem Reimundum iam olim habebant, post illius in Angliam cum rege transuectionem, Herueij sub manu erant. Is verò siue in milites durior fuit, siue nimis sordidè cum illis egit, nec pecuniam soluens, nec eos in
p.145
hostium fortunas incurrere permittens, in odium acerbissimum totius exercitus venit. Reimundu(m) Ducem consensu petunt. Adeunt ergo omnes Strangboum, palamque dictitant, ipsis statutum esse, nisi Reimundum rursus eis præficiat, aut in Britanniam remigrare, aut ad hostes transfugere. Et impetrant.Strangbous id efficit quod rogant: ad Reimundi ductum se applicant. Fausta hæc mutatio militum animos recreat. Statimque in hostes eunt.Diutius frigore non frigescunt, sed ad Ophellanos, sempiternos hostes, inflammatis animis rapiuntur (nam depopulandi licentiam illis Reimundus permisit) prædas capiunt, & ingentibus manubiis diuturnam egestatem sustentant. Istis territoriis populatis diuexatisque, Lesmoriam, ad spem maioris commodi deuoluti, veniunt; castra apud opidum faciunt; tectis ac moenibus totum ferè nudant; agros, nullis resistentibus, populantur; captisque prædis decem & tres corbitas onerant. Verùm perdifficilis nauigatio eorum cursum Waterfordiam versus impediebat. Vt primùm Corcagiæ ciues tenuem de his rapinis auditionem acceperunt, duas & triginta naues firmis copiis instruxerunt, & parum secundo cursu ad Britannicam classem prouecti sunt. Nauale prælium in lacu.Britanni subitò hostium appropinquatione obstupefacti, se, vt temporis angustiæ ferebant, animosè colligere, & pugnam naualem, nam eò res vocabat, in primis committendam statuere. Corcagienses, spe atque animis inflati, conglobatis proris celerrimè, & acerrimè, in Britannica nauigia inuehuntur. Illi contrà raribus coniunctis, & contento cursu, milites suos Hibernis opponunt, in eos arcus, extentis brachiis, intendunt; impetum pilis, missilibus, sagittarumque spiculis, retardant. Vtrimque acriter pugnatur. Rem bellicam, in Britannica classe,
p.146
Adami Herefordiensis virtus.militari imperio administrauit Adamus Herefordiensis. Is industriæ & virtutis suæ neruos in tanto discrimine intendens, cum senis decemscalmis in constratam nauim vtcunque magnam vehementissimo remigio incurrit, in qua vehitur Gilbertus, Curgerij filius, qui prætorio imperio classi Corcagiensi præfuit. Præfectus hostium occiditur.Philippus Walseus, miles Britannus, iuuenis ad rem militarem bene appositus, cum Gilberto districto ense concertat, eumque, prima aggressione, leui brachio pugnantem, vita expellit. Ipsi fugiunt. Corcagienses, prætoris interitu permotos, horror perfundit. impetu pulsuque remorum fugiendo, saluti consulunt. Persequuntur eos Britanni, octo triremes in fuga postremas, in præda primas, remigando capiunt: nautas contumaces in aquam mergunt. Ceteri ad resistendum imbecilli, partim celeritate nauigandi euadunt, partim sese in terram è dicrotis eiiciunt, fugam omni contentione capiunt. Hoc prælio viam sibi victores patefecerunt ad vrbem Waterfordiam, ad quam naues suas, exsuuiis nauticis confertas, non sine magno triumpho, appulerunt. Reimundus, simulac victoria in peruagato sermone erat, viginti satellitum, & quadraginta equitum stipatione comitante, per maritima ad istum locum, vbi pugnatum erat, contra Corcagienses venit; si quos fortè palantes intercipere posset. Dermicius serò opitulatur Corcagiensibus.Dermicius Desmondiæ princeps, illas etiam oras peruasit, vti Corcagiensibus, auxiliario comitatu, dexteram tenderet. Ast Brita(n)norum tam victoria promulgata & cognita, quàm nouo aduentu nuntiato, magno animi motu perturbatus, referre, quàm conferre pedem maluit. Reimundus interim, compulsis totius territorij armentis (erant autem circiter quattuor millia pecudum) ex agris ingente(m) hausit
p.147
prædam, quam nullis obsistentibus Waterfordiam adduxit. Latitarunt abditè, per hæc tempora, in siluis, prope Waterfordiam, nonnulli Hiberni, ad Britannorum cædem imminentes. Isti apposuerunt de suis quosdam bellicos excursores, qui prædarentur villulas vrbi vicinas & finitimas. Hi vt omnia diripere, atque diuexare contenderunt, vicinitas vlulantibus clamoribus percrepuit.Reimundi in depopulatores audax eruptio.Reimundus, vno tantùm satellite comitatus, Waterfordia egreditur, & direptores equitando persequitur. Prædones pecora compellunt ad spinosiorem siluæ saltum, occultatorem Hibernorum hostium. Reimundus quando nullam spem recuperandæ prædæ videt, in vrbem reuertere incipit. Satelles, relicto suo officio, Reimundo se ducem præbet, & reuertentem ad inseque(n)dum acuit. Insidias incidit.Reimundus veritus, ne stipator eum debilitatis animi insimularet (quod minimè tame(n) oportuit, fortis enim & animosi viri est, potius ex periculo desperatis rebus euadere, quàm præcipiti amentia ad necem ruere voluntariam) in ipsum lucum insidiosum, & audacissimorum hostium refertum, se committit. In mediis armis se, & adseclam versari videt. Seruus temeritatis multam sustinet, quem telis dimidiatum, insidiatores ictibus incisè membratimque lacerant, & post membrorum direptum, feris corpus dilaniandum proiiciunt. Alij interim in Reimundi corpus tela immittere sunt conati.Quas miraculosè illæsus euadit. Ille, stricto geso, iter sibi admodum viriliter, & valdè mirabiliter patefecit: huic lacertos, illi toros, alteri caput amputauit: tandem in campestrem planitiem ex densis siluis, ad properantes commilitones, absque sauciatione rediit. Secum tamen maximi discriminis insignia duxit, nam tres secures in equo, &
p.148
tres in vmbone fixas habuit. Reimundus in Angliam reuocatur, patris morte.His rebus ita gestis, venit ex Britannia, qui Reimundo acerbum nuntium detulit. Significatum est enim illi, patrem eius, Gulielmum Giraldum, è vita abiisse: quocirca amici eum impensè rogant, reditum domum maturare, quò paterno funeri iusta persoluat, atque in patrimonij possessionem, quod ei satis amplus genitor reliquerat, quàm primùm veniat. Herueius iterum exercitui præficitur.Reimundus in Cambriam tristis & atratus renauigauit. Post eius abitum, Herueius exercitus magisterium sumsit. Is, quò rerum gestarum specimen, & exemplum aliquod daret, comitatus est Strangboum, cum militum cateruis, prope Cassiliam. Omnes copiæ coguntur.Strangbous non ita multò pòst, omnes Britannicas copias, tam distantibus insulæ partibus positas, vnum in locum cogi imperat, vti pugnantes repugnantesque Hiberni expeditius confici possint. Porro Dublinij ciuibus negotium dat, ad Cassiliæ confinia agmina accelerare; cuius mandata dum duces exsequuntur, casu in Ossiria pernoctant. Cùm multi hanc Dubliniensem percursionem sermonibus diuulgassent (neque enim hanc occultè ciues fecerunt) Duuenaldus Dublinij ciues incuriosos opprimit.Duuenaldus, Limmerici princeps, cum expedito exercitu, coniecit se in noctem, atque hostium sternutamentis insidiatus, primo diluculo, in eorum castra improuisò irrupit, & somniculosos ciues, nullis excubiis præmunitos, ita furenter oppressit, vt ceteris Hibernicis proceribus nullum atrocitatis locum reliquerit. Cæsorum numerus.In hac clade quattuor Ductores & quadringenti milites Oostomanni desiderati sunt. Hoc rumore disseminato, Strangbous districtus (nihil enim tam præter optatum eius accidere potuit) tamen fronte occultans moestitiam Waterfordiam remeauit.
p.149
Hiberni insolescu(n)t hac victoria.Dici vix potest, quantam dat hæc victoriola lætitiam Hibernis, qui elata intenti infolentia ad renouandum bellum reuirescunt. Coniurationis non modò particeps, sed etiam princeps efficitur Rothericus, Connaciæ regulus, infestissimus Britannorum exagitator. Quibus caput & regimen, Rothericus accedit.Ille signa Britannis infert, in Mediam cum exercitu firmo hostiliter peruadit, & fugato Hugone Tirello (siquidem necesse habuit, tantæ multitudinis tela & incursus refugere) castella diruit, varios pagos, succensis ignibus, inflammat: quod quidem incendium per finitimos agros percurrit, & multorum domicilia obit. Strangbous anxius consilij.Strangbous temporum caliginem aduertens, his malis, priusquam longius serpant, & peiores exitus habeant, sine mora, resistendum existimauit. Ad Reimundum reuoca(n)dum inclinat.Et hanc incudem diu multumque tundenti, nemo mortalium appositior, ad insulam recuperandam, Reimundo Giraldo obuersatur, cuius in Hiberniam aduentum belli fore confectionem ei persuasissimum est. Erat sanè Reimundus cùm fortis, tum etiam felix bellator, atque Hiberniæ non rudis, & tiro. Ast quali incitamento, hominem fecundissimis rebus domi florentem, & in domesticis negotiis occupatum, ad insulam, belli sumtibus & iacturis exhaustam, communibusque miseriis conquassatam alliciat, difficile factu videtur. Sed attende, quàm argutum embolium Strangbous excogitauit.Quem, matrimonio sororis promisso, pertrahit.Illi fuit soror grandis, & nubilis, nomine Basilia, virgo sine exceptione pulchella, germanis ornamentorum insignibus adeò cumulatè dotata, vt familiam venustas, venustatem humanitas, humanitatem castimonia plurimùm decorarit. Huius non modò amicus, sed etiam amator Reimundus
p.150
fuit, seque Strangboo putidiusculum petitorem, de sorore collocanda, sæpenumero præbuit. Procrastinauit hactenus, impediuit numquam coniugium Strangbous: sed iam nunc cum se tantis periculis cinctum perspiciat, hoc hamo piscem, escæ auidissimè inhiantem, capiendum sentit. Scripsit ad Reimundum, breui tempore post patris decessum è vita, epistolam, amicissimi desiderij plenam; ea verò hanc habuit summam. Litteræ Strangboi ad Reimundum.RICHARDVS STRANGBOVS
REIMVNDO GIRALDO,
S. P. D.
“Si non animi tui magnitudini, mi Reimunde, plus tribuerem, quàm communi hominum conditioni tribuendum censerem, communi etiam modo dolorem tuum consolandum iudicarem. Verùm cùm tua te virtus, contra omnem mundanarum rerum impressionem, adeò, tectè armarit, vt dissipabilis naturæ fragilitatem, si non æquo, saltem forti animo, tolerandam scias; non mihi assumendum putabam, vt sus Mineruam, id est, vt Strangbous Reimundum, lugendi modum facere, philosophorum, seu potius Christianorum more, perdoceret. Ab his ergo abeo, quæ virtutis tuæ præconem, non debilitatis consolatorem postulant: ad Hiberniam venio, quæ tuum aduentum summo desiderio exspectat, cuius incolæ te absente facultatem bellandi arripiunt. Vereor, vt omnia nobis teterrimè cedant, nisi quàm primùm te ad nos receperis, & præcipitanti reipub(licae) subueneris. A te igitur maximopere, mi Reimunde, etiam atque etiam peto & quæso, adflictis, &
p.151
abiectis tuis necessariis, qui vehementer te requirunt, & perpetuum communium fortunarum propugnatorem agnoscunt, plures ac præsentes vires dare; & in primis Basiliam, sororem meam, atque vxorem, simul atque huc te conferes, tuam, quæ tui profectò desiderio oblanguet, teque, quantum virginalis verecundia patitur, mente ac complexu tenet, ab hostium insidiis, & telis eripe. A denicalibus ad nuptias, ab inferiis ad hymenæum, à viscerationibus ad genitalem lectum confestim aduola: vt tristiculam tuus reditus recreat, cuius abscessus hactenus adflixit. Ad te scriberem verbosiorem epistolam, nisi tua prudentia contractiorem postularet. Vale, Basiliæ amorem ama, ad eam appropera.”Reimundus accingitur ad expeditionem, & copias conscribit.Acerrimos Reimundo stimulos istæ litteræ admouebant, quandoquidem non tam sedentem erigere, quàm omnibus celeritate præcurrentem videbantur incitare. Copias itaque in Cambria contraxit, in quibus eius consobrinus Meilerius, principem locum obtinuit, cum aliis triginta equestris ordinis viris, qui illum aliqua cognitione attigerunt. Duxit item sub signis centum stipatores equestres, & trecentos sagittarios. In Hibernia(m) venit.Mox cursu vsus secundo, in tredecim veliuolantibus nauigiis mare transiens, Waterfordiam milites transportauit. Hic dies non potuit non pulcher videri Strangboo, & reliquis Britannis, qui Waterfordiæ consedebant.Periculum Anglorum eius opportuno aduentu discussum.Nam posteaquam ciues Britannorum res in angustum venire perspexeru(n)t, militum cædem, in clamdestinis colloquiis, eructarunt, omnesque ad vnum Britannos necandos trucidandosque tempore oblato denotarunt. Verùm ea ipsa hora, qua res in manibus futura erat, ecce tibi Reimundum, ad dubia reipub(licae) tempora
p.152
reseruatum, in portu nauigantem videbant. Cuius fortunatus ad vrbem accessus ciuium furori finem, nouo timori principium adferebat. Reimundus, conspiratione manifestò inuenta, atque deprehensa, Strangboum armatis cateruis bene comitatum, ac à metu communis cædis respirantem, ex hostili ciuitate Guesfordiam perduxit.Strangbous Waterfordiam deserit.Frecello, Waterfordiæ custodi, dum in lintre Strangboum vrbe egredientem prosequitur, remiges vim & manus adferunt. Ciues apertè desciscunt, & vim Anglis adferunt.Quo scelere perpetrato, interfectores relictis transtris, Waterfordiam incredibili celeritate, conuolant; se cum aliis homicidis consociant; Britannis in publicum prodeuntibus, atque adeò domesticis parietibus se includentibus vitam adimunt; singulis tam fæminis, quàm pusionibus necem offerunt. Angli in arce se defendunt.Verùm Britanni, qui in arce Reginaldi, quasi in statiuo præsidio, erant constituti, perfidis falcariis, dum arcem attentant, pugnacissimè se opponunt. Hostes turris ianuam saxis cædere; lapidum coniectu fenestras frangere; faces ardentes in tecta iactare. Britanni eorum impetum excipere, tela depellere, furorem reprimere, incensione arcem liberare. Ciues tande(m) ad pacem coacti redeunt.Tandem post grauem vrbis disturbationem, coacti sunt ciues, ab armis discedere, atque duriores, quàm hactenus, pacis conditiones accipere. Reimundus ad nuptias properat.Reimundus autem, ne connubium, ad quod iamdiu, insaniens ferè ob amorem, exarsit, rebus ex Strangboi sententia constitutis, intercalaretur (quippe intimæ calliditatis est, amantem ludificare) exercitu(m) in vllam adducere expeditionem recusat, antequam Basiliam in matrimonio habeat. Tam huic orationi fauebat Strangbous, quàm qui maximè, nihilque temporis amantibus prorogari passus, sororem ad se arcessit, quæ tum Dublinij
p.153
Eæq(ue) Guesfordiæ confectæ.consistens, lectis fratris litteris peramanter scriptis, Guesfordiam cursim petit, multis amicorum gregibus, & pedissequis, quæ illi ancillabantur, stipata. Ne multis, nuptiali sole(n)nitate sponsi sponsa efficitur. Quod coniugium exoptatissima totius exercitus gratulatione celebratum est. Postridie cùm lucesceret, Reimundus à coniugis aspectu, aut potius amplexu se eripiens (nam commune regni stabilimen priuato oblectamento anteposuit) Dublinium versus viam, cum omnibus copiis, direxit. Reimundus Dublinium properat, cu(m) exercitum.Etenim Rothericus, sicut antè exposui, magnam in Media demolitionem fecit, & ad Dublinij disperditionem, illo tempore, accelerauit. Nam vrbem solutam, & præsidio nudam esse, recentes nuntij, qui speculandi caussa in eam irrepserant, post reditum declararunt.Terrore solo omnia pacat.Verùm simulac Rothericus veterem Hibernicorum armorum domitorem, & id temporis nimis potentem, appropinquantem resciit, in ultimas Connaciæ sedes se coniecit. Reimundus in Mediam iter facit, ibi diruta castella reconcinnat, concussos opidorum muros reficit. Hostium ferocia edomita, & compressa, tota insula nonnihil vacuitatis à bellico tumultu habuit. Herueij occultum odiu(m) in Reimundum.Ast Herueius, inuidiæ aspide ad mentem admota, auctam exaggeratamque Reimundi fortunam immodicè tulit: atque vt in intimam hominis fortunati familiaritatem se penitus immergeret, & eius consiliis exploratis, facilius ei obesse posset, occultum virus affinitatis integumentis obuoluendum statuebat. Affinitaseius subdola cum eodem.Quocirca Nestam, Mauritij Giraldi filiam, fretus Reimundi benignitate, cuius erat consobrinus, sibi despondit.Praui mores & ingenium Herueij.Herueius, se Giraldo Cambrensi fides adhibenda sit, erat veterator perquàm versutus, artificio dissimulandi mirabiliter
p.154
Quem vbiq(ue) infectatur Giraldus historicus, nescias an satis sincerè.eruditus. Verè, an secus, pro certo affirmare non queo. verisimile tamen mihi videtur, Herueium Giraldi voluntatem læsisse, quandoquidem in quauis ferè libelli sui paginula eius famam omni contumelia attingit. At si deprauatos hominis mores sincerè expresserit, historici integritatem, religionemque plurimùm laudo: sin domestici odij publicos testes colligere voluerit, maledicam bacchandi calumniam multùm reprehendo. Sed de hoc satis superque scriptum puto: redeo ad cetera. Guilielmi Giraldi nuptiæ, cum Alma Stra(n)gboi filia.Gulielmus Giraldus, Mauritij filius, Reimundo hoc negotium præcipuè procurante, harum enim nuptiarum auspex erat, cum Alma Strangboi filia, Euæ, vxoris secundæ priuigna, matrimonia se copulauit. Atque hac affinitate, omni ex parte arctius adstricta, victores, maiori anima alacritate, & voluntatis consensione, insulæ præsidia in posterum munire, bellicas res maturare, hostium copieas depellere ac dissipare confidunt. Præterea Strangbous Mauritium Giraldum, ex Cambria, in Hiberniam reuocauit, atque eum Offaliæ atque Wikloniæ hereditate perliberaliter munerauit: pari item possessione Meilerium, & geminos Herefordenses fratres donauit. Hæc dum in Hibernia geruntur, Henricus rex interea, tametsi plurimis negotiis districtus & obligatus fuit, propter varias belli ciuilis tempestates, tamen aliquam curæ & consilij sui partem in Hiberniam deriuauit. Salisburiensis ad pontifice(m) legatur, pro confirmatione dominatus Hibernici.Iohannem Salisburiensem, qui non multu pòst Carnote(n)sem pontificatum obtinuit, ad Adrianum Pontificem Maximum, Anglia etiam oriundum allegat: à quo priuilegium regis nomine, Iohannes petit, cuius vi ac auctoritate rex omnem conatum adhibere fidem dat, Hibernicam rempub(licam) constituere, insitam barbariam
p.155
ex agrestium moribus delere, & quod caput est, conserere leges Catholicæ fidei consentaneas. Nam multi tum in Hibernia vitam degebant, quibus aut sacra mysteria magna ex parte ignota erant, aut superfluentibus, & inter se discrepantibus cæremoniis deuoti, magnam religionum confusionem habebant. Assensum præbuit Adrianus Henrico, in tam Christianum negotium operam curamque impendere. Diploma super eo impetrat.Eum pontificio diplomate Hiberniæ Dominum designauit, quem honorem aureo annulo ad regem misso approbauit.Quis primùm regni titulo in Hibernia vsus.Hic dominationis titulus in Henrici Secundi posteritate semper permansit, vsque eò dum Henricus Octauus, suffragantibus publicis insulæ comitiis, primus Hiberniæ rex appellari coeptus est, cùm à patris morte annum tum tertium & trigesimum regnasset, qui fuit post Christum natum 1541. Litteræ pontificis recita(n)tur publicè.Missus est in Hiberniam, cum hoc priuilegio, Nicolaus Galingefordensis, gymnasij Malmesburiensis præfectus, & Gulielmus Aldellini filius, sed præcipuè Iohannes Salisburiensis: qui, conuocato Waterfordiæ antistitum concilio, pontificias litteras publicè recitauit. Verùm hæc regiæ auctoritatis confirmatio politicos Hiberniæ principes in officio continere non potuit. Duuenaldus ab Anglico imperio deficit.Siquidem Duuenaldus, Limmerici rector, perinde ac si pacis & quietudinis pertæsum esset, conflato latronum ac proditorum tumultu, ab Henrici imperio subitò defecit. Expeditio Reimundi in eum.Postquam Reimundus de hac coniuratione nuntium accepti, bellicum canere, & exercitum coepit armare, in quo, præter Hibernos qui officium & fidem secuti à regis partibus erant, sequens Britannorum numerus arma gerebat. Centum & viginti equestris ordinis milites, armigeri, seu satellites equestres trecenti,
p.156
sagittarij quadringenti. Rebus ritè constitutis, Reimundus alaudas suas prope Limmericu(m) perduxit, circiter calendas Octobris, vti perfidam ciuitatem quâ ferro, quâ famæ suffocaret. Limmericu(m) copias adducit.Limmerice(n)ses, partim quòd ciuitas muris fuit armata, partim quòd cellas, & horrea habuerunt magno frume(n)ti hornotini numero repleta, nihil magnoperè, visis Britannis, metuerunt. Verùm iuuenes prædæ, & direptionis cupidi, vrbem attentare, quoquo modo se res haberet, statuebant. Dauidis Walshei audax facinus.Militiæ sacrame(n)to obligatus erat iam tum, in Britannico exercitu, Dauid Walsheus, Reimundi nepos, militari laude, & si externa ista naturæ libramenta ad rem pertinent, egregia formæ dignitate antecellens. Is primus omnium salutem suam in discrimen offert, quippe calcaria equo admouens, in flumen bene rapidum delabitur, quod, non sine intuentium stupore, auspicatò transnat. Veruntamen no(n) rectà, sed obliqua & tortuosa via, hic atq(ue) illic sensim incedit, & ea diligenti indagatione, equus, in quo erat, vadu(m) repperit. Istud idem commilitonibus, signo dato, declarat. Galfridus submersus.In eandem viam, quoad potuit, ingressus est Galfridus, audax ad conandu(m) eques, verúm cùm parum cautè ambiret, torrentis voragine submersus est. Meilerius eiusdem tamen audic(a)e comes.Hic fatalis casus non retardauit Meileriu(m), tacita æmulatione instigatum. Etenim multis angoribus implicabatur, qui antea, in rebus difficillimis, primus haberi solitus est, in hoc discrimine, tertius numerari. Is itaq(ue) equo calcaria adhibens, in profluentem se coniicit. Quem ciues conferti inuadunt, & proturbant.Cùm aduersam adscendere ripam cogitasset, paludati ciues, partim ex vrbe euolantes, partim in murorum præsidiis consistentes, telorum tormentis, & lapidum emissionibus, eum continentis aditu arceba(n)t. Duo itaq(ue) hostium genera Meilerium vexarunt: ciuiu(m) iacula,
p.157
Reimundus ad auxiliandum suos hortatur.& amnis violentia, è quo emergere, propter hostium concursum atq(ue) impetum, non potuit. Milites trans fluuium clamorem sustulerunt. Reimundus, qui in vltima turma fuit, harum rerum inscius (nam eum homines adolescentes hunc conatum celabant, in quo militaris disciplinæ fines transibant) ad ripam accurrens, statim vt nepotem, vidit, in tanto capitis discrimine versari, totum exercitum hac oratiuncula est affatus. “Fortissimi viri, animos adferamus, qui huc corpora adtulimus. Videmus diuinam benignitatem nobis, in nostris rebus, certam & præsentem opem ferre. Cernimus (quod nouum, & ante hodiernum diem inauditum est) peruias transitiones, nostrorum virtute, in his vndis, patefactas esse. In eandem viam nos demus. Hoc bellicus honor rogat, commilitonis periculum postulat, nostrum officium efflagitat, imò verò sacrosancta diuinitatis maiestas illud ipsum à nobis exigit. Antegrediar, sequimini. Hoc factis, quàm dictis perficiam libentius. Longiorem cohortationem vestra quidem virtus repudiat, præsens autem celeritas breuiorem desiderat. Attentè auditis, quæ dico; animosè imitamini, quæ facio.” Ipse Reimu(n)dus in flume(n) se demisit.Atque hic simulac perorauit, equum calcaribus ad viuum resecans, ex ripæ margine in aquem præcipitauit, quam, cauta frenorum moderatione, transiuit. Itemq(ue) totus exercitus è quo tres submersi.Reliqui equos in flumen dimittunt; multi pedestres enatant; ad terram omnes salui adspirant; duos excipio armigeros equestres, & Guidonem militem, qui in transitu, fluctibus obsiti, in profundo dermersi erant.Opidum eodem impetu capiunt.Britanni cum debito ordine, & dispositione militu(m), in muros, vehementissima conte(n)tione virium incursant; multi demoliuntur parietes; nonnulli pinnas scandunt; alij fores effringunt;
p.158
repagula conuellunt; ciuitatem introeunt; per medias hostium turbas peruadunt; vicos corporibus ciuium consternunt. Complures in ædes fusi profugiunt; ad expugnatorum pedes strati iacent, illis se dedunt. Quibus rebus fortunatè confectis, & militibus ad vrbis præsidium sub ductu Milonis Meneuensis relictis, Reimundus in Lageniam lætus ob partam victoriam reuertitur. Dies Martis, quasi fato quoda(m), Hibernis semper infelix.Attendendum est hoc loco, vnum insigniter diem, Hibernis perpetuò infestum, & quasi fatalem illuxisse. Limmericum, die Martis, Britanni expugnabant. Eodem die, obsessos Limmerici milites obsidionis periculo liberare: quod paullò pòst intelligetur. Die item Martis, Guesfordia fuit dedita: die Martis, Waterfordia ab obsessoribus occupata: die Martis Dubliniensis ciuitas armis oppressa. Hæc quidem notatio vnius diei & animaduersio, diuinantibus, qui natalitiis prædictis superstitiosè sunt illigati, magnam disputationis materiam daret, Martis maiestatem suo præcipuè die in castris fataliter dominari. Superstitio tamen in eo non pone(n)da, aut astrorum vlla vis.Verùm Seruator noster, dierum fabricator & moderator; qui in sua, non in siderum potéstate vnumquodque temporis punctum collocauit, sola numinis sui prouidentia tales euentus ita ordinat, vt eius clementiam victores agnoscere, iustitiam autem victi pertimescere debeant, quorum calamitas non ex stellarum instinctu, aut fati omine, sed ex putidis vitiorum cloacis profluere est putandum. Reimundi felix virtus in Hibernia.Ceterùm Reimundi, eiusque gentilium, cùm felicitatem, tum virtutem mirari satis nequeo. Felicitatem, quòd omnia eis in quouis conatu optimè processerunt: virtutem, quòd Hibernos, homines absque dubio (ne eis, qui temporibus illis vixerunt, nihil tribuamus) natura non
p.159
timidos, vsu bellicosos, multis partibus plures, in quouis prælio, in omni dimicatione, semper peruicerunt. Polydori in Cambrenses conuitium. Polyd(ori) Virg(ilii) lib(er) I. Angl(icae) Histo(ricae)Vnde perspicuè intellegi potest, graue istud conuitium, quod ex Gilda se sumsisse testatur Polydorus Virgilius, nihil, præter calumniam & vanitatem continere. Cambrenses, scilicet, seu Wallos, nec in bello fortes, nec in pace fideles esse. Hoc tantùm abest à veritate, vt nihil veritati magis aduersetur. Id refutatu(m).Quicunque in Britannicæ vetustatis monumentis exquirendis studium suum collocabit, facillimè comperiet, Wallos, in omni memoria ætatum & temporum, tum domi fidelissimos, tum militiæ valentissimos euasisse. Atqui hoc Polydorum, sagacem Britannicæ antiquitatis inuestigatorem, minimè fugisset, dummodo in veterum aduersaria oculorum aciem acutius intendisset. Sed qui de industria inuidiæ squamis pupillam obcæcat, no(n) mirum est, si in rebus perspicuis, & in communi hominum sensu positis, lippire videatur. Admonuit me hîc historiæ integritas, in hunc sermonem delabi, & Wallorum famam, quam falsò alij lædunt, verè defendere. Atque vt maxima illa, & posteritatis memoriæ commendatissima bella, quæ alibi peruariè gesserant, prætermittam, cùm non mei instituti sit, ea scriptis illustrare & celebrare, ipsa maleuolentia eorum laudes, in Hibernicis negotijs, extenuare no(n) potest, qui ea fidelitate in pace vixerunt, ea fortitudine in prælijs dimicarunt, vt omnes insulæ locos & lucos, Wallici nominis gloria, implerint. Sed vt ad genorosam illam Reimundi Giraldi stirpem, & quasi virgula diuina circumscriptam, oculos conuertamus, externa corporum liniamenta, orationis penicillo depingere, animorumque studia lectori indicare, huic loco alienum non erit. Fuit
p.160
Forma & effigies Reimundi.Reimundus Giraldus vir longæ & proceræ staturæ; multum cincinnatus; cæseis ac eminentibus oculis præditus: nasum habuit incuruatu(m), & leuiter à medio inflexum: vultus erat familiaris, & vt plurimu(m) idem. Mores & ingenium.Crasso fuit corpore: verùm membroru(m) tarditate(m) animi virtus compensauit: summa vigilantia, belli præsertim ardore: ad proeliorum euentus mirificè felix exstitit: ita etia(m) industrius, vt fortuna(m) nauitas superarit. Nihil non cogitatò & consultò pertentauit, in his rebus, quæ ad reipub(licae) salute(m), aut interitum spectabant: non multi cibi, nec delicati homo: inediæ admodu(m) perferens: vestibus pompa(m) pro derelicto habens: in alge(n)do, æstunadoq(ue) patiens: profuit militibus, quibus præsuit: quoru(m) mira erant studia erga eum, quo semper careba(n)t ægrius. Nemo in amicitia comior, nullus in odio capitalior: & vt re(m) in pauca co(n)feram, nihil ei deerat, quod ad impigru(m) bellatore(m), & peritissimum duce(m) pertinebat. Meilerij descriptio.Verùm Meilerius erat subcrispo capillo; nigris & toruis oculis, acri & seuero vultu; statura perpusilla. Fabrica membroru(m) fuit tolerabilis; summa corporis gracilitas, tame(n) neruosior. In bello audacia(m) hominis magis reprehenderes, quam virtute(m) desiderares. Fuit enim miles no(n) solùm strenuus, sed etia(m) fortis. Mente(m) ei natura dedit, tam acribus gloriæ stimulis concitatam, vt citius alienæ laudis fructu(m) percerperet, quàm quidqua(m) de sua delibraret. Veruntame(n) iusta reprehe(n)sione no(n) caruit, quòd Christianu(m) sanguinem, no(n) insolita militibus atrocitate, extra modu(m), profuderit. Nec verò his duobus viris flore(n)tissima familia laudes suas terminauit; quandoquide(m) Robertus Barre(n)sis, Milo Meneue(n)sis, Robertus Meilerius, alterius, vt puto, frater germanus, Reimu(n)dus Hugo, Mauritij Giraldi filij, & plures alij eiusde(m) arboris rami in domos ac familias suas sempiterna(m) bellic(a)e vitutis memoria(m) intuleru(n)t.
p.161
IV. RICHARDI STANIVRSTI
DVBLINIENSIS DE REBVS IN
HIBERNIA GESTIS,
LIBER QVARTVS.
At verò insidiosa omnium benefactorum famula, inuidentia, compressum & constrictum maleuolentiæ suæ virus diutius non potuit continere. Nam simul atq(ue) Herueius perspexit, Reimundi nomen magis ac magis augeri, fortuna & felicitate hominis commotus, varices ferè dirupit, atque maximis quibusdam vinculis affinitatis laxatis, omnem vim ingenij in præpotentis viri exitium, pessima, & infidelissima mente, consumsit. Herueius clanculum admordet Reimundi famam, apud regem.Clàm ad Henricum regem litteras, acerbè & asperè scriptas dedit, in quibus Reimundi nomen detulit: illum in Hibernia omnia populariter agere; publicam pecuniam dilapidare; Accusat vt defectorem, aut defecturum.incolarum plausum istis humanitatis illecebris captare, vt verendum sit, ne de fidelitate sua deflectat, atque hominum, mutationis rerum cupidorum, auxilio fretus, regem à reipub(licae) gubernaculis deiiciat: illum non ita pridem Limmericum recepisse, imò verò ciues vrbis principatum vltrò ad illum detulisse. Cùm autem plus roboris eius ambitioni pedetentim, & gradatim accesserit, credibile esse, eum officio suo ac muneri defuturum, & ad regis imperium, in prouincia delendum, exercitum maleficiosè conflaturum. Quare cùm istam perfidiam à Reimundo metuerit, maximè conuenire officio suo existimauit, regem huius proditionis quàm celerrimè
p.162
admonere. se esse sanguinis, non sceleris Reimundiani affinem; personam in sinu, atque in delitiis habere, crimen detestari; nullam coniunctionem cum à principis partibus, quoad spiritum & vitam duxerit, disiuncturam. Quamobrem ad diuturnitatem regiæ dominationis in primis expedire, hunc seditionis stimulatorem, insulæ imperio imminentem, in ipso ambitionis suæ exorsu, ex omni dignitatis gradu præcipitare, & sine vlla mora, ei summittere. Iis & eiuscemodi maleuolentismis querelis, regem suspicione incendere, aliquem sibi bonam gratiam quærere, Reimundi potentiam criminari Herueius conabatur.Rex nimis credulus calumniis.Rex his litteris experrectus, (nam grauem ei suspicionem excitarunt,) statim est adductus, vt hæc omnia Herueio crederet. An quòd, in læsæ maiestatis delatione, omnis accusatorum oratio aditum ad principum aures facillimè habeat? An quod propinqua affinitas, quacum Reimundo Herueius se coniunxit, maiorem ei fidem faciat? Etenim plerique affinium, ac consanguineorum scelera libenter reticere solent. Ceterùm dupliciter, in hac criminatione, peccauit Herueius; primùm, quia necessario suo, fidelissima gratia ei coniuncto, acerbissimam iniuriam, minimè lacessitus intulit; tum deinde, quòd publica auctoritate, ad satiandum priuatu(m) odium, perfidè abusus fuit: quo vno nihil sceleratius, nihil perditius, in omni bene constituta repub(lica) obtingit. Excursus in calumniatores benè meritorum ciuium.Nam cùm homines, intra lege(m) viuentes, legis præsidio armari debeant, tu quis es, qui bono bonorum præmia adimere, aut ciui minimè malo malorum supplicia proponere audeas? Nam hunc optimè sentientem ciuem, quem intolleranda tua insolentia amicum tibi esse non permittit, regis inimicum fraus
p.163
tua efficiet? Quid enim? vulticulum tuum subire nolui; voluntatem tuam fortasse offendi. Quid tum inde? Num ideo legum reticulo me illaqueabis? Quid? Qui apud regem, aut legem nullo modo prorsus offendi, méne perduellionis reum proclamabis? Tu gratia, auctoritate, opibus flores: alter infimæ fortis, integri tamen capitis homuncio æreo innocentiæ muro se vallat, ad aram legum, ad tuos impetus reprimendos ac retardandos, confugit. Num igitur in repub(lica) tantum tibi arrogabis, in virum, nihil fraudis facientem, imò nihil sceleris cogitantem, & ciuilis officij non ignarum, venenata acerbitatis tuæ tela coniicere? Aut ciuem, à legibus digitu(m) nusquam discedentem, lege, sine lege, tanquam maleficum mirmillonem iugulare? Neque enim propterea tua voluntas ab illo abhorret, quòd fraudem capitalem admisit, sed ideo in hominem innoxium criminia fingis, quia tuas inimicitias suscepit. Tales quidem hominum pestes non modò à quauis libera, & iuris æquabilitate fulta repub(lica) penitus sunt exturbandæ, sed etiam infra omnes inferos amandandæ. Nam quo iure tolerari debet, qui impia eruptione integritatem oppugnat? Etenim nihil omnium rerum innocentia præstantius: siquidem hæc patrona tutatur inopes, firmat diuites, iuuentutem recreat, senectutem ornat, tranquillitatem adfert, fortunas conseruat, omnia iniqua pericula, in quauis composita & constituta repub(lica) à ciuibus propulsat. Vbi hæc non valet,ibi leges non vigent, ibi omnia diuina & humana iura peruertuntur. Magno igitur opere, omnes qui ad gubernacula reipub(licae) sedent, prouidere debent, ne præposteri, & immanitate efferati emissarij in viros, innocentia tectos, & legibus septos, odium iniquissimè
p.164
struant & in primis ne iuris operimento domesticas inimicitias tegere, & velare audeant. Quattuor inquisitores missi in Hiberniam.Hoc si Henricus secum reputaret, Herueij querelas facilè opprimeret, contraque de Reimundi fide atque integritate dubitans, quattuor inquisitores, bonis omnibus summè probatos, in Hiberniam, abiecta omni cunctatione, legabat. Eorumque mandata.Hoc autem negotij illis conficiendum dedit. Primùm, totius Hiberniæ statum, curiosis oculis, inspectare, & occultos, si qui latitarent, coniurationis mæandros sagacissimè odorari, quinetiam, in ipsum cubile, Herueio duce, venire; regem insuper de omnibus rebus, cuiusmodi sunt, certiorem facere. Tum deinde, omnia consilia, de Reimundo, clausa habere; nullum verbum de immutata regis voluntate facere; hominem comiter appellare; perbenignè alloqui; regis studium prolixè illi polliceri. Ad extremum, vnum aut alterum, de eorum collegio, constituere, qui prima nauigatione in Angliam cum Reimundo transmittat. In Hibernia(m) veniunt.Horum nomina fuerant Robertus Poërus, Osbertus Herloterius, Adamus Gernemuthius, Gulielmus Bendengius. Lætus atque alacer eos Reimundus excipit.Regis mandata isti exponunt: eisdem Reimundus, egregia animi alacritate, dicto audiens est. Nec verò sine caussa. Nihil enim virum, in vitæ grauitate, & integritate excellentem, magis in omni fortunæ vicissitudine solari ac lætificare potest, quàm conscientia optimæ mentis seipsum sustentare. Dum ergo in maritimis ventum Reimundus exspectauit, bellum subitò exarsit. Motus armorum iterum in Hibernia.Quippe nuntiorum sermone perferebatur, Duuenaldum, Tomondiæ principem, foedera rumpere, & Britannorum statum labefactare. Hæc omnia satis testata esse confirmabant, quia contra milites, qui Limmerici relicti erat præsidij caussa,
p.165
exercitum duxit, quin etiam ad moenia accessit, vrbem armatis sepsit. Quamobrem periculum esse, ne obsessi, fame dominante, extremum spiritum effundant, nisi commilitones hostium copias, sine retardatione & mora dissipent, & sociorum salutem incolumitatemque defendant. Milites in solum Reimundu(m) proni & pro(m)pti.Strangbous cum militibus rem communicat. Illi vno ore, in vllam expeditionem, nisi sub Reimundi ductu, pedem inferre renuunt. Militarem hanc suffragationem ad inquisitores Strangbous retulit. Cui bellum commissum est.Illi, sumto spatio ad cogitandum, tandem consilio, post longam deliberationem, mutato, Reimundo bellum commiserunt. Hoc enim, eo præsertim minus bono tempore, non solùm oportebat, sed prorsus etiam necesse erat. Britannorum numerus hic fuit. Copiæ Anglicanæ.Octoginta equestris ordinis viri; equites stipatores ducenti; sagittarij trecenti. Præsto fuerunt magnæ Hibernorum cateruæ, qui, testificandæ debitæ obedientiæ gratiâ, Britannicas partes suscepere. Primi horum euocatores habiti sunt Murchardus, Kinceliæ gubernator, & Duuenaldus, Ossiriæ princeps. Hostes recedunt ab vrbe obsessa.Britannorum aduentu exeunte, & in vulgus emanante, Limmerici obsessores Cassiliam versus, cum exercitu, progrediuntur; arctissimam viam, propinquam finitimamque opido præoccupant; truncos, secuti oportunitatem loci, decussant; operibus munitionibusque præsidia incingunt. Posteaquam Reimundus accepit, iter longuriis interpositis esse interceptum, hostesque fossa & vallo redimitos includi, nonnihil temporis, vno aut altero die intermisso, ad proelij comparationem distulit. Rebus ritè constitutis, Reimundus milites decuriauit. Cùm omnes in procinctu fuerunt, Duuenaldus Ossiriæ rector, qui suum auxilium Reimundo adiunxerat,
p.166
& qui Duuenaldum Tomundiæ principem acerbè & penitus oderat, ita Britannos est adloquutus. Duuenaldi Ossiriensis oratiuncula.“Victores valentissimi, qui nostram insulam, non tam cursibus, quàm proeliis, illustratis; etiam atque etiam considerate cum vestris animis, in quantum discrimen hodierno die vobis incidendum sit. Cauete, vestra languescat virtus. Si Tomundienses euerteritis, quod mihi maximè in optatis est, totum hoc ad communem nostrum fructum, qui isdem in armis sumus, redundabit; & quorum latera vestri mucrones non perforabunt; eorum corpora nostræ secures, sicut officia sodalitatis postulant, cæsim lacerabunt. Verùm si fracti & debilitati animos contraxeritis (quod deus omen auertat) verè hoc mihi videor esse vobis prædicturus, nos, qui contra hostes à vestris partibus stamus, cum hostibus bellum coniungemus, & contra vos armati congrediemur. Nam cum animis statutum, ac deliberatum habemus, ad victores, singulari animi inductione & voluntate, concurrere, victis & reformidantibus nos, nostrasque vires opponere. Quamobrem cùm hoc vobis antè denuntiem, agite viriliter, vt soletis, intendite neruos, reuocate vires; prius de quauis fortunâ excipienda, quàm de fugâ cogitate. Nullus est locus ad tergiuersandum. Absunt longè vestra effugia, adsunt propè hostium tela.” Quam ad finem has minas Duuenaldus iactauit.Totum hoc callidus ad astutias veterator subdolè & versutè dixit, non quò Britannorum virtuti diffideret, sed vt hisce minis inflammati, si quas fortitudinis aculeos reconditos ac sopitos haberent, iam eos inter dimicandum exsererent, & in hostes erigerent. Nihil enim ei potius fuit, quàm Duuenaldi ruinam, quocum diuturnam simultatem gessit, intueri. Ergo vbi perorauit,
p.167
Meilerius, qui primo agmini præpositus erat, Tomundiensium stationem; machina admota, hostiliter verberat: & fragmentis septorum deiectis, ac funditus euulsis, fit via vi. Hostes contra impressionem Britannorum, omnibus neruis, contendunt, vi vim illatam repellunt, verumtamen parùm viribus conatuque inualent. Tomundie(n)ses victi.Nam Britanni, vt erat hominum propria & perpetua, in Hibernicis proeliis, felicitas, arcubus sagittas emittunt, hostes de præsidiis, iaculorum multitudine, depellunt, & maxima Tomundiensium vi enecta, insignem victoriam consequuntur. Atque hæc cædes & occisio (quod quidem euentum, quasi aliquo fato obtigisset, superstitiosæ sagæ permirum videretur) die Martis facta erat. Peruasit illius diei victoria in singulas Hiberniæ oras, & omnibus, qui alieni erant ab imperio Britannico, timorem ac desperationem iniecit. Rothericus & Duuenaldus pacem petunt.Quin etiam Rothericus, Connaciæ præfectus, & Tomundiensium dux Duuenaldus (voluntate hostes, necessitate supplices) legatos & deprectores ad Reimundum, de concordia constituenda, miserunt. Ambo, vno eodemque die, sed non eodem loco, cum Reimundo, de pace, sunt collocuti: atque obsidibus datis, adfirmatè promiserunt, quin etiam conceptis verbis iurarunt, in Henrici potestate, & ditione permanere. Filij contra partem conspiratio.Per hos dies exsecrandus quidam furor Cormachum, Dismondiæ principis natum, inuasit: nam non modò contra patrem arma tulit, sed etiam de eius exactione totus cogitauit. Murchardus pater, his rebus allatis (neque enim hæc occultè filius fecit) nuntios ad Reimundum legauit, qui pestilentissimas dementissimi filij machinationes illi enodarent, eius item fidem, & opem implorarent. Nuntij Reimundum &
p.168
Reimundus Murchardo suppetias fert.precibus rogare, & præmiis iniutare, vt Cormachi ferociam comprimat, & à Murchardi capite proditoris impetus terroresque depellat. Porrexit seni calamitoso fidem dextramque militarem Reimundus, qui cum exercitu; prope Corcagiam excurrens, adfectum illud intestinum bellum confectum reliquit, & vt Murchardus, cum vsitata auctoritate, regnaret, perfecit. Murchardus pater per nati insidias captus.Verùm post militum discessum, Cormachus in perfidiâ, instinctus furore, perseuerans (nam qui semel officij sui lineas transit, eum insigniter improbum esse, iterum atque sæpius videmus) pacificatoriæ legationis tegmine proditionem occultans, credulum patrem cepit, atque in carcerem coniecit. Cormachus occiditur.Captiuus in ergastulo non diu includebatur, cùm paribus paria referens (neque enim adeò notabiles iniurias impunitas & inultas diutius esse voluit) percussorem, ad cædem faciendam; proposito auctoramento, subornasset, qui Cormacho comprehenso, & confosso patrem è vinculis emisit. Atque ad hunc modum proditio, malis initiis exorsa, tristes habuit & exitiales exitus. Strangbous moritur.Hæc dum aguntur, interea redditæ sunt Reimundo à coniuge litteræ, quarum sententia fuit, Strangboum fratrem vitam cum morte comutasse. Hoc tamen verbis, subobscuros explicatus habentibus, argutula vxor marito significauit. Nam si vel tenuis huius rumoris aura subitò efflaretur, verendum erat, vt tota insula bellum Britannis, communi conspiratione, indiceret & denuntiaret. Intellexit tristificum vxoris ænigma Reimundus, & sine mora Dublinium censuit aduolandum; partim vt rempub(licam) (quæ Strangboi morte in extremum pænè discrimen adduci videbatur) armis tegeret, & consiliis stabiliret; partim vt præsentia sua demortui
p.169
exsequias cohonestaret, cuius cadauer euisceratum, & vnguentis, ne subrancidum putresceret, delibutum, vsque ad Reimundi reditum domi insepultum iacuit. Etenim Strangbous, quando testamentum moribundus fecit, sepulturam in Reimundi aduentum differri iussit. Verùm enimuero Reimundi animus anxiferis hîc curis suspensus erat. Nam necesse habuit, dispersas per insulam Britannicas cohortulas in Lageniam compellere; quoniam conductis copiis melius, quàm dissipatis, regnum firmari, considerauit. Quod si, reductis Limmerici custodibus, vrbem ciuium tutelæ committeret, credibile erat (cùm, in exulceratis animis, fraudis & perfidiæ reliquiæ vtplurimum resideant) eos in posterum Britannorum imperium repudiaturos. Quare cùm hæc ei accurata consideratione de liberanda atq(ue) concoquenda sint, prudentioribus, qui iam tùm Limmerici erant, & quorum taciturnitatem sæpè est expertus, Strangboi mortem secretò impertit; tum etiam, quid in his angustiis explicandum sit, consiliat. Post longam disquisitionem, vna est adsessorum vox, nullos Britannos Limmerici relinquendos, sed omnes in Lageniam reducendos: alioquin rempub(licam) in magnum periculum adduci, non solùm ob mortem Strangboi, sed etiam, quod magis ad caussam pertinet, propter subitum ipsius Reimundi discessum, qui in Angliam, ex præscripto regis, iam cogitabat. Limmerici autem imperium statuunt ad Duuenaldum, Tomundiæ præfectum, differendum. Horum languido consilio vtitur Reimundus.Duuenaldus Tomundie(n)sis Limmerici præfectus constituitur.Duuenaldum accersit: cui, vbi eum ad obedientiam integritatemque grauiter & sententiosè hortabatur, vrbis custodiam commendabat. Arripuit Duuenaldus imperium,
p.170
Duuenaldi perfidia.omnia prolixè & religiosè promittens. His rebus malè contractis, Britanni se Limmerico proripiunt. Commodùm autem transgressi sunt pontem, cùm eo à tergo interciso, ciuitatem ex omni plagâ flammis non fortuitis, sed oblatis conflagrantem videres. Atque hoc impurissimum periurij & infidelitatis specimen, proditor ingratificus dare voluit. Dolet erratum suum Reimundo, etsi non voluntatis, sed necessitatis erratum erat. Nam credulitas per prouidi cuiusque mentem peragrare potest, atque vt quisque est castissimus, ita alios perfidos effe, difficiliter opinatur. Sed vt ad prima redeam, tandem vsque Dublinium Reimundus venit, & Strangboi funeri veste mutata, operàm dedit. Sacra eo die summa religione confecit antistes Laurentius, quibus peractis, humatus est Strangbous, magnis & solennibus c(a)eremoniis in fano sacrosanctæ Trinitati dedicato, quod Christi delubrum communiter dicitur. Strangboi descriptio.Erat Strangbous vir subrusus, perpusillis næuis interpunctus; cærulei oculi, amabilissima oris dignitas, cuius exsuperantiâ vix vllam formosissimis fæminis pulchritudinis laudem relinquebat. Vox mollis; ceruix modicè contracta; longum & procerum corpus; in beneficiis remunerandis nusquam tardus; facultatis exilitatem voluntatis largitate compensabat; fortis vir & experiens; in gestione negotij diligens; togatus obsecundare potius, quàm imperare voluit; armatus imperare totus, obsecundare noluit; non ita tamen, in rebus gerendis, sibi confidebat, quin tectos homines consuleret, quibuscum suos sensus propensè coniungebat; otium bello, multis gradibus, prætulit: atque hæc pacifica optio, & à bello reuocatio ex iudicij firmitate, non animi abiectioine effluxit. Inter ancipites
p.171
belli euentus eandem, saltem ad speciem, mentis æquitatem præ se tulit: ne aut victor, hostibus superbus, aut victus, commilitonibus abiectus videretur. Vix apud regem gratiosus, semper inimicorum plenus vixit. Ex Eua vnicam sustulit filiolam, quæ Isabella vocitata est, bella & mellita virgo, pudore ac disciplinâ munita. Hæc annos ad decem & quattuor nata Gulielmo, Comiti Mariscallo, nupsit. Secum in Hiberniam Strangbous filium adduxit, adolescentem mirifica virtutis indole præditum. Huic, vt à maioribus posteritas accepit (nihil enim, in hac narratione, præter auditum habeo) Strangbous pater vitam abstulit. Strangboi filius quam ob caussa à patre occisus.Hæc est facti subiecta ratio. Posteaquam Hiberni Lageniam, Britannorum armis, deuictam videbant, ne ceteras insulæ partes sub imperium ditionemque suam homines extranei subiungerent, supra modum incolæ verebantur. Proceres, communis libertatis propugnatores, rem cum consiliis, diuturnis cogitationibus euigilatis, prospicere, magnum & exitiabile bellum consociati apparare, vti grauem Britannici mali molem à ceruicibus depellerent. Cùm Strangbous de hac coniuratione plenè planeque cognouit (neque enim erat obscura) contra Hibernos, proeliis promulgatis, exercitum comparauit. Strangboi filius, cùm vix iam primam pubertatem attigisset, primigeniis bellicæ virtutis scintillulis accensus, ad patrem acie instructa accedere, & genu terram suppliciter tangens, eum maiorem in modum obtestari & obsecrare, ne illum præsentis gloriæ occasione priuet: priuaret autem, si eum, ab vnius turmæ ductu, & primo conflictu, eo die, auocaret. Respondit pater, eum esse pusionem perimbecillum, militiæ adhuc insuetum, hostes multitudine esse infinitos,
p.172
& viribus etiam Britannicis cohortibus, nisi eis diuina benignitas opitulari dignetur, longè superiores. Quod si is, in prima excursione, in qua sæpenumero vtriusque partis salus aut interitus agitur, ad metus formidolosus hæreret, aut hostium tela & incursus refugeret, illi derepentè ingressi in spem victoriæ, incredibili lætitia exsultarent, & effrenata ferocitate concitati, in ceteras turmas se ingurgitarent. Quocirca, inquit, nate, vide quid agas; apud animum propone, in quantum discrimen te, & totum exercitum voces, introspicias in gentilitatem tuam, cuius splendorem nulla ignauiæ labecula hactenus maculauit. Quod si in hac militari præfectura (quam vt accipias, non suadeo; neque item vt reiicias, iubeo) aliquid timidè pueriliterque gesseris, hoc tibi verè adfirmo, ego ipse, qui vitæ tuæ, secundum Deum, sator sui, mortis profectò auctor ero. Ista ergo, inquit natus, lege, in prima turma velitati licebit. Bene habet, ego omnem timiditatis culpam sustinebo. Quare forticulus peradolescens, bene sibi fidens, & parua equitum stipatione comitatus, incitato equo immisit se in hostes. Híberni istam equestrem exiguitatem flocci facientes, ante victoriam de Britannis triumphant, & coaceruato agmine, in hominem adolesce(n)tem celerem progressionem, falsa spe inducti, faciunt. Ille hostium aduenientes impetus nulla dimicatione frangere potuit: quare se, & suos turmales ex eorum telis eripiens (parum enim abfuit, quin ab hostibus exciperetur) in paternum gremium, contrà quàm proposuerat, tanquam ex turbine aliquod in portum, plenus formidinis, profugit. Parens ira excanduit, & vnicum filium, districto ense, adeò violenter subter vmbilicum secuit, vt viscera
p.173
& exta ab adolescentis aluo, sanguinem miserabiliter stillantia, profluerent: atque ita confectus & saucius vitam dimisit. Seueritatem hanc nec dilaudare licet, nec reprehendere, in præsenti, libet: sed vt vt erat, Strangbous furibunda me(n)te incitatus, nihilo segnius ob interfectum filium, sed multò acrius pedem, cum suis, in hofte(m) inferre, & terribili sæuitia pugnantes, ac vulneribus concidentes prosternere, fundere, occidere. Abesse enim no(n) potuit, quin in aduenientes hostes durus, & truculentus fuerit, qui in fugatum filium acerbè seuerus exstitit. Hoc à Giraldo Cambrenfi obliuione obscuratum miror, cùm tamen omnium sermone celebratissimum sit, & Strangboi monumentum, quod in sacra Trinitatis æde etiam vsque ad hoc tempus, exstat, huius facti memoriam significantius repræsentet. Etenim ibi videre licet lapideum sepulchrum, Strangboi statua, è marmore sculpta, coopertum: cui è sinistro latere adhærescit secti filij tumulus, eiusque simulachrum in marmore incisum, vbi vtraque manu ilia supportat. Corruit magna pars huius templi, circiter annum salutis 1568: quâ ruinâ vetus illud monumentum fuit deformatum. Henricus Sidneius Hiberniæ præfectus Stra(n)gboi tumulu(m) reædificandu(m) curauit.Statim atque templum reædificatum erat, Henricus Sidneius, vir antiquitatis amantissimus, qui iam tum summæ reipub(licae) præfuit, coactis fabris, marmoreum parentis & nati tymbon singulari opere artificioque interpolandum curauit. Calus sanio facetus.Vixit tunc temporis sannio facetissimus, cui nomen Calus fuit, in omni dicacitate, si quis vnquam alius, planè Roscius. Statim atque hic facetus scurra accepti, columnas & fastigium templi concidisse, eaque ruina Srangboi sepulchrum fuisse dirutum, dixisse fertur, hunc casum nihil admirationis habere: Illustre, inquit, notumq(ue)
p.174
sutoribus, & zonariis omnibus est, Hibernos à Strangboo edomitos esse & compressos. Cùm igitur, quo ad vixit, patriæ nostræ funus exstiterit, neminem mirari oportet, si Hibernica ligna & saxa tumulum, qui corpus Strangboi contexit, quasi quodam inexpiabili odio, & naturali dissidio instigante diruperint. Huius sermo omnis politissimis dicteriis refertus erat, in quibus nihil erat frigidum, nihil domo ablatum, sed omnia sale facetiisq(ue) ita aptè perspergebat, vt nullum vspiam Diogenem in apophthegmatum lepore, & festiuitate, conditiorem iudicares. Verùm hîc, cùm veteres annales Richardum Strangboum, in subigenda Hibernia, principem ponant, hoc epitaphio demortui memoriam celebrandam putaui. Strangboi epitaphum.
Victor es, et victus: sed rursus victor haberis,
Victor et inuictus, tempus in omne, manes.
Victor Hibernorum, per proelia multa, fuisti,
Victus et à sæuo vulnere mortis eras.
Non tamen est aliquid, per quod mors ipsa triumphet,
Rursus ab inuicto victa superba viro.
Ista tuum corpus naturæ lege subegit,
Vicit victricem splendida fama grauem.
Hæc inuicta manet, sed & hæc inuicta manebit;
Ossa sepulta iacent, non tamen acta tacent.
Dum non acta tacent, Strangboi fama manebit;
Fama manet mundo, ménsque beata polo.
Strangboi exsequiis omni solennitate cohonestatis, procuratores, qui à rege in Hiberniam, ad inquirendum in Reimundum, missi erant, cautè & diligenter dubios ac ventosos Hibernorum animos, præcipuè atroci ac difficile reipub(licae) tempore, considerantes, coniunctis sententiis,
p.175
Reimundus Hiberniæ gubernator relinquitur.regiam in insula potestatem Reimundo Giraldo, tanquam fidelissimo & experientissimo viro, permittunt. Siquidem res, nuper gestæ promptæ fidei & integritatis perspicuum ei testimonium dederant. Credibile etiam esse existimant, magnum tumultum reipub(licae) iniectum fore, si iam ab incolis semigrauerit. Inquisitores in Angliam reuertuntur.Quare eo in prouincia relicto, phaselum conscendunt, ac prospero fauonij flatu vsi, mare transeunt. Etsi autem illi Henrico regi declarabant, quanta nuper Reimundus bella gessisset, quàm firmiter & constanter officij sui rationem conseruasset, & mutandi consilij iustas caussas, rationesque attulissent: Gulielmus Aldelinides Hiberniæ prætor constituitur.tamen Gulielmus, Aldelini filius, vir neque vsquequaque stultus, neque perfectè prudens, insulæ præfectus est assignatus. Huic rex consessores, adiutoresque adiunxit Iohannem Curceum, durum & rigidum bellatorem, & Milonem Coganum, qui iam integrum biennium, tum in Britannicis, tum in Gallicis bellis, industriam, ac fidelitatem suam regi promptam expositamque præbuit. Cùm primum Reimundus inaudiuit, tresuiros, quadraginta militibus stipatos, ex alto in Hiberniam prouectos esse, obuiam illis, cum maximo ornatissimoque comitatu, processit, & de illorum aduentu, deque triumuiratu illis gratulatus, magistratu abiit. Dum Guesfordiam versus iter coniunctim habe(n)t, Reimundi gentiles, ferocibus equis aduecti, gymnicis cursibus iuueniliter se exercent. Qui sanè adspectus inuido Aldelinidis animo non mediocrem dolorem intussit; & ad eos, qui in eius famulatu erant, conuersus, Cernitis, inquit, hanc Giraldidarum magnificentiam? Quantam pompam adferant? Quàm insolenter se efferant? Quàm gloriosè incedant? Quàm regio apparatu
p.176
se nobis venditent? veruntamen si vita suppeditauerit, ego horum fortunas dissipabo, ita vt nullum præsentis dignitatis vestigium relinquatur. Hoc non modò dixit, verùm etiam, paucis post deibus quantum potuit, fecit. Omni enim rabie & acerbitate Giraldinorum familiam insectatus est. Sed cum diuina prouisione effectum esset, vt plus voluntatis ad nocendum haberet, quàm facultatis, non poterat, eam feraciorem stirpem, quæ admodum altas in Hibernia radices egit, & patulis ramis per insulam se diffudit, fodicantibus maleuolentiæ sarculis exstirpare. Mauritij Giraldi mors.Per hæc tempora Mauritius Giraldus, graui morbo oppressus morte(m) Guesfordiæ obiit: in quem diuina bonitas maxima & prudentiæ & doctrinæ ornamenta congessit. Eius descriptio.Vir erat staturâ non admodum celsâ, sed erectâ; caput habebat nigris capillis coopertum; in hominis vultu singularis quædam grauitas pellucebat. Nam vt hominem antea nunquam vidisses, tamen eum ex ore prudentissimum diuinares. Nulla in fronte nubecula; nulla ruga, sed sereno semper, eodemque vultu; barba procera, tenuis tamen & fusca, collum peruenustum. Largas habebat, & prolixas palmas, digitos articulis & commissuris egregiè conbinatos, cum vnguibus, laudabili proceritate eminentibus; apta fuit vtriusque pedis compositio, & ne multis morer, ab imis vnguibus ad summum verticem nitidissima cute circumclusus erat. Verùm corporis dignitatem animi virtus excellebat. In omni vita modu(m) & mediocritatem tenuit; grauitatem sine morositate amplectens, dicacitatem, absque scurrilitate, frequentans; vnde hoc inter familiares suos fuit adsecutus, vt omnium grauissimorum hominum facetissimus, facetissimorum grauissimus haberetur.
p.177
Vir, vt temporibus illis, non indisertus, & plus etiam quàm no(n) indisertus; omni diligentia Laconismum adfectauit; orationis pigme(n)ta despexit: rationis momenta multi existimauit, infantem prude(n)tiam verbosæ stultitiæ præponens. Vir sapientis consilij fuit. In explicanda sente(n)tia tardus, verùm certus, in omnes rei propositæ partes acutissimè introspicere solitus, perinde ac si abditos, ac intimos negotij recessus meditata circumspectione peragraret. In acie bellicosissimus; armis positis, quietissimus; nusquam amicorum desertor; offensionem facilè accepit; acceptam citò deposuit; quæ agilitas, & naturæ mollities in eius posteritatem deriuata fuit. Aldelinidis erga Mauritij filios iniuria.Ceterùm mortui patris viua memoria relictos liberos ab Aldelinidiana expilatione no(n) vindicauit. Vix enim parentalia peracta erant, cùm fratrum fortunas, contra ius fasque, in suam rem conuertens, de illis non conquieuit, donec castellum Wickloense ex eorum manibus eripuit. Sic voluit, sic potuit, sic effecit. At ne Britannicos conuenas in se dicaces redderet, Fernasiam, villam pusillam, nullo præsidio munitam, & in hostium ore ac saucibus positam, germanis fratribus, compensationis ergô, donauit. Giraldidæ castellum Fernasiæ co(n)struunt.Etsi verò ea sedes nimis periculosa erat (nam Hibernici direptores habitatorum vitas inibi appetere impunè poterant) tamen Giraldini fratres locum incolere, & prout res postulabat, castellum, longâ operâ insumtâ, construere; quod substructionum magnis molibus sustentatum, ac sepibus vdniq(ue) circumdatum, multum firmitudinis, ad grassatorum impetus frangendos habebat. Castellana hæc constructio vicinos Hibernos in magnas perturbationes coniecit. Nam talibus munitionibus sparsim fixis, & stabilitis, se breui non solùm reprimi, sed etiam
p.178
Gualterus Alemannus Giraldidis aduersatur.opprimi posse, acri & sagaci mente, præuiderunt. Verùm cùm armis fabricam demoliri minimè auderent, ad Gualterum Alemannum supplices veniunt, & eum largitionibus corruptum ad castellum in totum eradicandum inducunt. Gualterus erat Aldelinidis nepos, homo nullo numero, planè perditus ære alieno. Ast auunculus aduersam Gualteri fortunam non solùm leuare, verùm etiam honestare cupiens, ei Guesfordiæ imperium dedit, & alios in eum honores effudit. Is, vt cognatione, ita viperinis moribus Gulielmo Aldelinidi proximus & geminus fuit.Castellum Fernasianum solo æquatur.Hunc vt Hiberni muneribus demulserunt, haut scio, quâ cretulâ caussam dealbauit, sed castellum, vbi iam ad tectu(m) fere peruenit, solo exæquari imperauit. Quod quidem certissimum continebat & iniustitiæ & perfidiæ argumentum. Nam vel parietis tectoriolum, inuito possessore, ascia abradere, & multò magis structuram funditus demoliri omnino iniurium erat. Quid porro amplius ad rempub(licam) labefacta(n)dam facere potuit? Siquidem sociorum firmame(n)ta euertere, nihil aliud fuit, quàm vince(n)tibus accolis hastas ministrare. Ex quo sanè intelligitur, nihil esse tantis munitionibus firmatum, quod non pecuniâ attentari, & comminui possit. Aldelinides Reimundum iniuria adfuit.Præterea Reimundus Giraldus possessionem habuit, in quibusdam agellis fertilissimis, non ita procul ab opido Guesfordia sitis. Aldelinides non contentus prima illa iniquitate, sed aliam inimicitiarum caussam quærens, manus rapaces Reimundi fortunis infert, inuitu(m) ex prædio exterminator detrudit. Ad hæc, Gulielmus à rege mandatum accepit, vt publico auctoritatis subsidio, Robertus Stephanides, cui eximios honores mandare constituerat, amissam in Ophillania possessionem sine mora
p.179
vsurparet. Tantum abfuit vt Gulielmus mandata effecerit, quæ recepit, vt Hibernicâ pecuniâ emtus & retardatus, Stephanidis negotium procrastinarit. Quocirca simulac Hiberni perspexerunt, hominem auaritia ardentem, administrandæ prouinciæ principatum tenere, ad illius aulam, tanquam ad mercatum, se conferre, & iudicia ab illo cottidie nundinari. Ex quibus licitationibus breui consequens erat, vt Hiberni Britannos, demersis legibus, pecuniâ oppugnarent, aliena patrimonia, incolumi domino, retinerent, victi in cultissimis agris residerent, victores, non caussâ, sed tempore oppressi, vastis & desertis fundis, exili ac macro solo circumclusis, inhærerent. Iohannes Curceus Vltoniam inuadit.Harum iniuriarum fastidiosus Iohannes Curceus, Aldelinidis collega, audire quàm spectare easdem maluit. Quadruplatoribus itaque cum egente hoc, & sordido gubernatore Dublinij relictis, ad Vltoniam, quadringentis ferè militibus comitantibus descendit, in qua primus ex omnibus Britannis pedem posuit. Ex quo effectum erat, dum alia Hiberniæ territoria, calamitosis funestisque proeliis premebantur, nullam belli partem in hanc portionem peruasisse. Quod ipsum percommodè Curceo accidit. Nam quantò minus aliorum expilationi, direptioniq(ue) Vltonia patuit, tantò maiorem pecuniarum aceruum indidem aufere(n)dum sperauit. Dunum expugnatur.Quatriduo, quo Vltoniam versus viæ se commisit, ex Vriliensi territorio discedens, postridie mane ad Dunensem ciuitatem, prorsus imminutam, adeò inexspectatus penetrauit, vt ciues, metu vacui, Britannicas copias in Vltoniam influere minimè somniarint, vsque eò dum, in variis partibus vrbis disturbatis, buccinarum clangor prima luce intonuit. Dunenses itaque cum nec pares, nec
p.180
præparatas copias ad confligendum habuissent, coacti erant, repentinam & inopinatam incursionem deuitare, aut ad direptorum clementiam, perditis vitæ rationibus, confugere. Dunlenus Dani præfectus fugit.Fæminarum gemitus, querela, clamor, fuga. vrbis præfectus Dunlenus, non rudis imperator, vbi obsistere, ac hostes arcere non potuit, ex eorum telis, per pseudothyrum, euasit & erupit. Milites, effractis & euulsis ianuis, domos exinaniunt; in ciuium pecunias inuadunt: absconditas arculas perscrutantur; quibus spoliis miseras ac diuturnas egestates explent.Viuianus Romanæ sedis legatus, pro Vltonie(n)sibus pacem à Curceo petit.Euenit, vt Viuianus, Romanæ sedis legatus, à Scotia euectus asportatusque in Vltoniam, Duni id temporis, relaxandi animi caussa, diuersaretur. Is ciuium, & ceterorum Vltonie(n)sium vicem dolens, ad Curceum pacificator venit, quocum magnis precibus egit, ab armis prorsus recedere. Nam si ei placeret, cum Dunleno foedus icere, & cum toto territorio pacem habere, Vltonienses in se reciperent, tributa Henrico regi, in singulos annos, persoluere, & se totos Anglico imperio deinceps dare. Verùm Curceus acri acie dispiciens, primum hunc introitum faustè feliciterq(ue) sibi & suis euenisse, reipsa omnem, pacem repudiauit, verbis tamen pontificum legatum blandissimè accepit.Curceus pacem oblatam repudiat, & qua superstitione co(m)motus, obstinatè se gerit.Ex his radicibus nata fuit hæc Curcei confidentia, qua sibi Vltoniæ expugnationem desponsam esse, & quasi ex æterno tempore destinatam, persuasit. Merlinus Magus.Primùm Merlinus Magus, cuius futilitatem † antea peruellimus, Vltoniæ euersionem, vt putabatur, antedixit; formam, & naturam corporis, atque adeò amictum & insignia bellatoris expressit, qui huius victoriæ coryphæus foret. Deinde adductus est Curceus, vt crederet, D. Columbam, virum planè pium, Hibernicis litteris vaticinatum,
p.181
Vltoniam, fatali euentu, superandam fore, atque deprimendam. Atque hic libellus ita in amore ac deliciolis Curceo erat, vt vigilans eum non dimitteret è manibus, ad dormiendu(m) proficiscens, eundem sub cubicularis lecti puluino collocaret. De S. Columba, viro veridico, no(n) disputo, qui cælesti instinctu concitatus, nescio quid calamitatis præsagire potuit. Diuinus enim adflatus, vbi vult, spirat, & humanæ inscientiæ caligine discussa, eorum mentibus futura, extraordinario priuilegio, quandoque præsignificat, quorum animos, à concretione terrena seuocatos, numinis sui maiestate sacrare dignatur. Merlinus reprehenditur.Verùm Merlini insulsitas omniu(m) irrisione illudi debet. Ille nescio quid de candido equo, de pelta pictis auibus repleta, & quibusdam aliis nugatoriis notis somniauit. Atque hoc quidem loco, annalium nostrorum tabularium peruoluens risum vix continebam, cùm legerem, Curceum, ineptis Merlini hariolationibus ductum, primùm in amictu, deinde gestu, deinde scuto, deinde albo equo, se totum Merlino, vsq(ue) eò plenè acco(m)modasse, vt in Vltoniam, ta(n)quam personatus comoedus, aduolarit. Casu, inquiet aliquis: imò sanè compactò. Nam cùm superstitio per se facilè in animum improuidum penetret, tum istis præstigiis mentis aciem libe(n)tius perstringimus, quarum triumphalem euentum auidè exoptamus. Dunlenus contra Brita(n)nos exercitu(m) comparat.Sed vt reddamus, quæ restant, vt primùm Dunlenus intellexit, castris rem geri oportere, sibi aliquot diebus sumtis ad bellicas rationes confirmandas, omnes vires in Vltoniæ libertatem defendendam contulit. Quare conglobatis congregatisque decem millibus virorum Dunum cingere statuit. Ast vbi hostium consilia, ex peruagato hominum sermone, rumor ad Curcei aures attulit, post
p.182
aptam & militum & signorum instructionem, progressus est in propatulum campum. Nam optabilius ei fuit, in aperto prato proeliari, quàm vrbis moenibus, ta(n)quam cingulis coarctari. Vltonienses, vt est hominu(m) genus naturâ & vsu valdè bellicosum, na(m) consueti in armis æuum agunt, visis Britannis, non timidè ac diffidenter, sed ordinatè & audacter processum efficiunt. Proelium.Alter exercitus alteri appropinquat. Clamor tollitur, proelium initur. Britanni Vltonienses sagittis configunt; Vltonienses Britannos hastarum coniectionibus, & crebis lapidationibus appetunt, atq(ue) vbi cominus accedunt, Britanni lanceis & gladiis, Hiberni securibus acriter, & vehementer depugnant. Vltonienses victi.Nulli parti militaris virtus deest, sed victoriæ elargitor, Deus, Curceu(m) Vltoniensium dominatorem, euersis ac prostratis hostibus efficit. Roberti Poëri virtus.Atq(ue) his quidem in pugnis virtus enituit egregia Roberti Poëri, barbatuli iuuenis, cui omnes Britanni, secundum Curceum vna mente & voce, palmam dederunt. Atque eam virtutis laudem, rebus in Ossiriæ, & Lechelinæ co(n)siniis, paucis post diebus, animosè gestis iuuenilis bellator meritissimò geminauit.Quinq(ue) notabilia proelia cum Vltoniensibus Curceus co(m)misit.Quinque, in veterum rerum monumentis, commemorantur notabilia proelia, quæ cu(m) Vltoniensibus Curceus co(m)misit. Primum hoc erat, de quo iam explicatum est. Alterum subsequente æstate, etiam propè Duni muros, vbi, quindecim milibus Vltoniensium fractis & deuictis, Britanni decesserunt superiores. Tertium non procul à Fernia, in qua pugna, extremam belli fortunam Curceus subiit. Nam cùm in illo territorio prædas fecisset, militibus suis, ab hostibus exceptis & interfectis eâ ex pugnâ vix se, & vndecim commilitones eripuit: atque in ipsâ fugâ, coactus erat, amissis equis per triginta milliariorum
p.183
interuallum se & suos defendere à continuis hostium cursibus, qui fugatorum perfeque(n)tissimi erant: & biduum cum contubernalibus ieiunus, pedester, armatus, fatigatus, itineri infesto, & periculoso se committens, incredibiles molestias, summo animi robore deuorans, tandem ad turrim suam incolumis peruenit. Quo euento tanquam miraculi admirabilitate, & eius ætas, & omnes posteri obstupefacti manus sæpe sustulerunt. Quartum feru(n)t in Vriliæ finibus obtigisse, in quo complures Britannos, quòd glomerati in hostilem turbam nimis festinanter se coniecerunt, Curceus amisit. Postremum iniuit propter ponte(m) Iuoriensem, posteaquam Etesiarum diebus, ex Anglia reuersus est. Sed istam dimicationem ei Deus fortunauit, in qua integras hostium copias, parua conflictione, repreffit. Qua victoria constituta, in Vltonia, tantis bellis superata, multum requietis habuit. Perangustè hæc refersit, in co(m)mentariis suis, Giraldus Cambrensis, quo magistro breuitatis vsus, eadem perquambreuiter perstringenda, atq(ue) attingenda putaui. Viuianus legatus concilium Dublinij celebrat.Dum hæc in Vltonia geruntur, Viuianus, cuius mentionem modò feci, conuocato Dublinij antistitum concilio, religiosis decretis promulgauit, eos, qui ad posterum, in quacunq(ue) Hiberniæ particula, contra Henricu(m) regem arma sumerent, à fidelium contubernio, primo quoquo tempore seiungendos fore. Et quoniam apud Hibernos iam olim in more positum erat, in tumultuosa rerum perturbatione, bona & fortunas ad templa transportare, in quibus, tanquam in religioso effugio, ab expilatorum rapinis liberantur, nunc verò commeatum in delubris veluti in cellâ penuariâ subdolè ad hunc fine(m) recondunt, ne Britanni cibaria mercari valeant: cunctis concilij sententiis,
p.184
decretum erat, Britannis tempore reliquo, quoties in expeditionem eunt, fas esse, modò alimenta aliunde nec pretio, nec precariò suppetant, rei frumentariæ inopiam templi custodibus com(m)unicare, & penus indidem numerato auferre. Milo Coganus Connaciam inuadit.Hoc interim spatio, Milo Coganus, qui rursus Dublinij magistratum habuit, in vrbe, instar desidiosissimi cessatoris, vsque obtorpere noluit. Saraca, clitellaria iume(n)ta, saccos vicinis aurigis imperauit. Militibus ergo primoribus quadraginta, adfectatoribus equestribus ducentis, & 300. sagittariis coaceruatis, Co(n)naciam ante istum diem, à Britannicis cursibus & victoriis vacuam, infestis signis inuasit. At Connactenses, qui hactenus refutati potius bello, quàm lacessiti erant, simulac primùm intellexerunt, Britannos eoru(m) bona ad prædam proposuisse, vbi properantem exercitum excludere non ita citò valuerunt, hostium consilium, hoc modo, præuenere. Connactensium Stratagema.Vsus eos erudiuit, in Britannoru(m) consuetudine esse, non tam viros & mulierculas proterere, quàm domos & pecuniarias pixides compilare. Quare ex vicinoru(m) spoliis ita sibi prouident. Nulla præsidia ad Britannorum aduentum opponunt; contraq(ue) omnibus arcis euersis & extersis, illibatos thesauros, in effossis terræ visceribus, adeo altè humant, vt eos olfacere Britannici indagatores non valeant. Magalia, celeri excisione, complanant; ædibus flammam subiiciunt; signa ac tabulas pictas ex delubris tollunt; deniq(ue) ipsos templorum parietes nudos ac deformatos reddunt; postremò, in omni loco, notas & vestigia exustionis relinquu(n)t, ac vastos & desertos agros hostium potestati permittunt. Triduo quo hæc gesta sunt, Britanni prædæ spe præditi, ad populatas atque absumtas Connaciæ sedes peruenere. Verùm vbi perspexerunt,
p.185
incolas locum illis reliquum, non modò ad prædas, sed ne ad penus quidem fecisse, reuersi sunt Dublinium, cum clitellis, nullis exsuuiis, nullis pomparum ferculis ornatis, sed vacuis farcinis tantùm onustis. Verùm in reditu Britanni in periculu(m) ac discrimen vocati erant. Nam dum illi, totâ prouinciâ, circumcursant, intereà Rothericus, multitudine hominum coacta, castra habebat in loco, siluestribus sepibus denso, paratus Britannos intercipere. Connacte(n)ses dimicant cu(m) Britannis.Quibus redeuntibus se in conspectum dat, atque instructo exercitu, milites in cataphractas hostium copias immittit. Britanni, cùm nulla ratio ad resistendu(m) sit, in fugam, pugnæ similem, cautè & tectè se conferunt; prosequentium impetum auertunt; tres tantummodo equites amittunt; multi Connactenses in acie cadunt, complures vulnera excipiunt. Gulielmus Aldelinides ex Hibernia deuocatur. Eius mores.Eode(m) anno Henricus rex Gulielmum Aldelinidem, in capiendo & conciliando pecunias præcipuè occupatum, de Hibernia deuocare, propterea quòd neq(ue) regi, neq(ue) plebi mercenarius gubernator se probabat. Foedè & sordidè se in prouincia gessit. Nullum respectum ad iuris æquabilitatem, nummulis acceptis, habuit; æqua cum iniquis, sine vlla religione, confudit. Reipub(licae) inimicis amicus, reipub(licae) amicis inimicus, hodie læderet, que(m) herè laudabat; in huiusmodi inconstantiâ solùm constans; durus in illos, quos vlcisci valeret, clemens in eos, quibus obesse non posset; oratio melle dulcior, cogitatio felle amarior; tantus & talis perfidiæ ac simulationis architectus, ætate sua est cognitus, vt communem dissimulatorum appellatione(m) quodammodo effecerit suam. Ad summam, istis iniuriis, ex quo prouinciam tetigit, totam insulam, auaritiâ hians, cumulauit, vt non mitum fuerit, si incolis triste(m) horribilemq(ue)
p.186
Hugo Laceus Aldelinidi prætor succedit.memoriam nominis sui reliquerit. Rex Hugonem Laceum Aldelinidi in imperio subrogauit, hominem vigilantem & industrium. Robertus Poërus tam Waterfordiæ, quàm Guesfordiæ præpositus erat. Henrici regis erga suos seruos liberalitas.Missus etiam est in Hiberniam Robertus Stephanides, summis ab Henrico ornamentis adfectus. Siquidem ei, & Miloni Cogano eos Momoniæ campos perpetuò posside(n)dos concessit, qui in austrum vergunt; illos autem agros, qui ad aquilonem inclinant, Philippo Bruseo dono dedit. Vtraq(ue) territoria perlatè patent. Mare itaque, summa hieme, præteruecti, in nouas possessiones veniunt, & pacem stabilem cum finitimis principibus conficiunt. Stephanides & Coganus quinquennium belli vacationem cùm habuissent (nam tum armis, tum caritate & beneuolentia foederatorum procerum septi vixere) euenerat tandem, vt Milo Coganus, cum genero suo Radulpho, Roberti Stephanidis filio, ad Lismoriæ territoria iter faceret. Dum ambo, in campis, apricantes consident, atque nonnullis Waterfordiæ ciuibus, quibuscum res illis est, præstolantur.Macktirus insidias Mil(oni) Cogano machinatur.Macktirus, homicida vitiis omnibus vitiosus, & alij quattuor barbari ac dissoluti percussores, qui ide(m) cum eo scelus conceperunt, milites, nihil insidiarum cogitantes, securibus à tergo hostilem in modum adoriuntur, & locum, in quo sedent, & soceri & generi sanguine funesta(n)t. Mil(o) Coganus & Radulphus occiduntur.Erat ille Macktirus Milonis maximè familiaris, quocum, vt primùm aduesperasceret, co(n)uiuari, & pernoctare, propter familiaritatem notissimam, Milo statuebat. Verùm carnifex, omni carens honestate, collecta(m) nimis crue(n)tam à co(n)uiua extorsit. Atq(ue) ita impigrum & strenuu(m) militem (quod sanè dolendu(m) erat) qui apertos hostes sæpè repressit, insidiosus hospes sceleratè interfecit. Huius perfidia
p.187
documentum dedit, quid sit venenatam viperam in gremio fouere, & apud ingratum nebulonem studium atque officium ponere. Milonis & Radulphi interitio non modò priuatis amicis perluctuosa, sed etiam vniuersæ reipub(licae) acerba accidebat. Momonienses rebellant.Nam vt primùm fama hanc cædem in singulas insulæ partes exportauit, omnes Momoniæ heroes, perfidos animos capientes, perinde ac si nullus alius, Milone peremto atq(ue) sublato, superstes esset, qui eorum audaciam comprimeret, armati contra popullum Britannicum pertumultuosè concurrunt; in primis Stephanidi exitium compara(n)dum, circumfluente exercitu, censent, tanquam impio nefarioque prædoni, qui primus ex omnibus, Hiberniæ pylas Britannis referauit, & incolas in seruitutem, Anglorum regi tradidit. Remansit Corcagiæ, hoc durissimo te(m)pore, Robertus Stephanides, omni miseria præditus, magnu(m) præter ceteros dolorem sustinens, quòd fidelissimum amicum, & carissimum filium, expressam patris imaginem, insidiis & proditione amiserit. Neque enim vsq(ue) adeò suo periculo detrimentoq(ue) doluit, etiamsi Momonienses, erecti ad libertatem recuperandam, omnem belli impetum in illum conuerterunt.Corcagia à rebellibus obsessa.Nam Corcagiæ muros concursu multitudinis vndique circumseptos tenebant, vt vrbem vi & copiis caperent, atque in Stephanidem furorem suum effunderent. Reimundus Giraldus Stephanidi ope(m) fert.Hæc vbi Reimundo Giraldo nuntiata sunt, copias parauit, & Guesfordia soluens Corcagiam, cum firma militum manu, plenissimis velis, nauigauit, vti reipub(licae) dignitati, & socij saluti interuentu suo succurreret. In qua quidem expeditione, vir fidissimus, & de repub(lica) optimè sentiens, non amici modò, verùm etiam amicissimi hominis officium persoluit. Nam cùm sæpe aliâs,
p.188
tum vel maximè, in fortunæ flexu, vera amicitia à fictâ & adulterinâ secerni solet. Reimu(n)do cum suis in vrbem ingresso, milites conuentum agunt, quid optimum factu sit, diligenter exquirunt. Vna omnium sententia est, & oratio, pugnam cum hoste euestigiò committendam, inermes milites, plumbeos quasi gladios vibrantes, in metu non habendos. Britanni cu(m) rebellibus dimicant.Omnibus itaq(ue) negotiis bene constitutis, Britanni ex vrbe ad hostes adsiliunt, ferro, quàm maximè possunt, instant. Hiberni contrà pugnant omni ratione. Ast vbi suos exsangues frangi, & corruere vident, ceteri adhuc minimè saucij, animis tamen retardati, præter modum exterrentur. Rebelles victi & fugati.Quare de proelio, abiectis scutulis, effugiunt; multi celeres cursus ad siluas faciunt; nonnulli acceptis vulneribus auersis, co(n)cidunt; alij metu perterriti, & exanimati, in hostium mucrones incurrunt. Britanni timidos vehementissimè vexant, desertos, & dissipatos occupant & capiunt, vrbem ex obsessorum impetu eripiunt. Momonienses pacem petunt.Momoniensibus, ad hunc modum, domitis & excisis, prouinciæ optimates, missis ad victores legatis, pacem libentissimè coagmentarunt. His ita negotiis confectis, Reimundus Guesfordiam celeriter est deuectus. Verùm Stephanides letho misero filij sui, qui ei totus in sinu erat, illacrymare non desistit. Quod præter consuetudinem ei obueniebat, qui nusquam antea fortunæ tormentis adeò effæminatè succumbere erat visus, tametsi eius vita cum periculis & miseriis permista fuit. Stephanidis mores.Omnia in Hibernia bonis ominibus persecutus est. Fuit optimâ naturâ; insigniter prolixus, munificusque, omni auaritiæ suspicione carens: absque aculeo & maledicto, non infacetus; in eius summis laudibus antiquitas excepit vnam mulierositatem. Nam ad omnem
p.189
amiculam, calamistrata coma, & cerussatis genis fulgentem salax admissarius adhinniuit. Dolendum profectò erat, militem armis inuictum, à libidine vinci. Sub id te(m)pus Richardus Coganus, Milonis frater germanus, Corcagiam appulit, & in fratris fundos hæres successit. Postea aliquanto venit eôdem Philippus Barensis, Roberti Stephanidis nepos, vti auunculo suo, in istâ temporum tristitiâ, solatium aliquod reportaret. Giraldus Ca(m)bre(n)sis in Hiberniam venit.Siluester Giraldus Cambrensis, eiusdem Philippi frater, & Stephanidis nepos, huius itineris societatem cum Philippo coiuit. Giraldus vir erat pereruditus, acerrimus vetustatis contemplator. Scriptor, meo sanè iudicio, non ferreus, suo planè aureus; apud vtrumque Angliæ regem, Henricum & Iohannem filium, fuit in honore & pretio. Ea quæ nos his libris, magna ex parte, narrando explicauimus, eisdem ipsis temporibus, quibus gestæ sunt, perdiligenter complexus est. Insignes etiam Hiberniæ oras obiit, in qua percursatione, multi mirabilia se vidisse commemorat, quorum explicatio alium locum, & librum postularet. Inter cetera memoriæ ab eo est proditum, se in libellum quenda(m) incidisse, in minimis non ponendum. Index libri inscriptus erat de harmonia quattuor euangeliorum à D. Hieronymo colligata. Harmonia quattuor euagelioru(m).Vnaquæuis pagina certam figuram continebat, antiquo opere, & summo artificio factam. Primo quasi adspectu artificis industria horridula & obsoleta intuenti videbatur, perinde ac si lituræ potius, quàm picturæ formam exprimeret. Verùm si obtutum acutius in paginulas defigeres, atque solidam expressamq(ue) effigiem curiosis oculis dispiceres, artis præstantia vsque adeò periuncundè ac singulariter te caperet, vt nihil vnquam potuisse adeò adfabrè, ac politè
p.190
aut penicillo ab Appelle pingi, aut ferramentis à Lysippo fingi, iudicares. Custodiebatur hoc monumentum in opido Kildariensi; libellus erat D. Brigidæ, virginis commemorabili sanctitate præditæ, no(n) sine præcipuo numinis diuini auxilio, vt Giraldus adserit, scriptus. Aculeatum Matth(a)ei Cassiliensis responsum.Mandat insuper litteris Siluester Cambre(n)sis aculeatum Matthæi, antistitis Cassiliensis, responsum, quod mihi tacitum relinquendum non puto. Habebant præsul & Giraldus sermones quosdam de Hiberniæ statu. Interfuit huic communicationi alius Giraldus, Italiâ oriundus, à pontificè maximo ad Hiberniam legatus missus. Dum Siluester Giraldus nonnulla dicebat, cum quadam, vt putabatur, insulæ contumelia, tandem in eum veniebat sermonem, vt obiiceret tanquam probrum genti, etiam in tanta vbertate & copia Diuorum, quos in Hiberniâ fuisse constat, neminem martyrem in fastis numerari, qui pro Christo animam profudit. Ad hoc, inquit antistes, accipe. Non possum diffiteri, si velim pernegare, nationem nostram turpiculis quibusdam rebus oblitam esse; & satius esse existimarem, coenum, sic enim est dicendum, quo sumus oblimati, Christianum in modum abstergere, quàm nostra nobis vitia in maledictis obiicere. Sed quomodocumque se res habet, in his barbariæ fluctibus, quibus alluimur, nullus agrestis gladiator ita ab omni sensu, & humanitate vnquam vacuus erat, qui manus impias, & sacrilegas sacerdoti alicui adferret. Verùm iam nunc in eorum ditionem ac potestatem redacti sumus, qui ab antistitum cruore casti non sunt; vt credibile sit, plures posthac Hibernos (siquos diuina Maiestas, è mundo taliter pignerari velit) in eorum numero ducendos fore, qui, pro Christiana religione, morte occubuerunt.
p.191
Lusit pontifex peracutus in Henricum regem, cuius satellites paullo antè (insciente tamen principe) Thomæ, antistiti Cantuariensi, necem attulerunt. Verùm Hibernia non erat id temporis à martyribus vacua atque nuda; etsi numinis prouidentæ placuit, vt in exteris gentibus, pro religionis testificatione, sanguinem profuderint, quò melius eorum virtus non modò domi clara, sed foris etiam admiranda exsisteret.Foilanus martyr.In hunc numerum referunt annales pontificem Foilanum, quem in transmarina regione peregrinantem errantemque homicidæ, ab religione remoti, è vitâ sustulerunt. Kilianus martyr. Vide Surium de vit(a) Sanct(orum) tom(us) 4. Iul. 8. Dympna martyr. Suri tom(us) 3. Mai. 15.Cum eo consociare, & coniungere possumus, Kilianum pontificem, Colommanum, & Totmannum, & præ reliquis exemplus castitatis, Dympnam, quæ patrem, ei stuprum inferre volentem, declinans, ex Hibernia in Brabantiam se recepit. Fugientem parens, incestum stuprum anhelans, persequebatur, ac resistenti virgini vim & manus inferebat. Herueius de monte Maurisco monasticæ vitæ se tradit.Sed vt ad rem reuertar, per hos dies Herueius de monte Maurisico, tanquam rudem accipiens, atque ad meliorem mentem, voluntatemque à Deo conuersus, mundanis corruptelis nuntium remisit, in monasticam professionem se totum tradidit; denique omnem malitiam, cum militia, deposuit. Durus est in hunc scriptor, prout Lib. 3. circa finem. suprà positum est, Giraldus Cambrensis, quem inuidiosis maledictorum notis tradere voluit posteritatis memoriæ. Sed quoniam maleuolentia congruenter veritati conuenienterque perrarò loquitur, talesque suos inimicos fingit, quales eos esse, & videri optat, æquum eius, in narratione iniqua, calumniatori fidem derogare.Herueij descriptio.Formam Herueij ita depingere conatur Giraldus. Aptas & integras singulas corporis
p.192
partes habuit; articulorum compactio firma; coloris suauitas insignis; statura longa, tamen propter incuruatos humeros, non admodum recta; homo aperâ, & difficili naturâ; frons familiaris, sed mens exitalis; bonorum sector; frequens seditionis concitator; acerbus aliis; sibi tantùm dulcis; scortator tantis voluptariis illecebris mancipatus, vt corpus suum exsangue ac effoetum effecerit; in Gallicanis proeliis bellicosus, in Hibernicis neque fortis, neque felix. Talia & multa acerbiora Giraldus. Verùm vt hæc ita fuisse demus, cùm explicabili numinis clementiæ placuerit, cælestis gratiæ lucem homini, vitiis obcæcato, tendere, quorsum pertinet, humano modo peccantem tam acriter criminari, cùm liceat poenitentem, melioris vitæ sensum capientem admirari? Habet suum iuuentus feruorem, difficileq(ue) est, eam ætatem libidinis vredine non torreri. Detur igitur aliquid naturæ communis fragilitati, & aliorum vitas ad insolens illud ac Pharisaicum perpendiculum minimè exigamus. Quippe hoc nihil aliud est, quàm in alienum næuum Lynceis oculis intueri; nostram strumam, instar talpæ, non dispicere. Per hæc tempora Hugo Laceus prouinciam accurata consideratione administrauit. Multa habuit & dignitatis instrumenta, & prudentiæ præsidia, quibus incolarum gratiam colligere, collectamque conseruare præclarè nouit. Ædificauit arcem Lechelinæ, cui Rogerum Poërum præfecit. Nihil turbidè & violenter, contraque omnia pacatè & tranquillè fieri voluit. Prouincialium non saluti modò sed commodis etiam consuluit. Otij & pacis alumnus; eius aures ad omnium querelas, dum forum egit, patuerunt; iuris æquabilitati totus deditus; ast eâ fuit clementiâ, vt
p.193
Hugo Laceus accusatur.maluerit, reum, cùm co(n)demnare posset, absoluere; quàm cùm absoluere, valeret, condemnare. Postremò tantus erat incolarum dilinitor, vt no(n)nulli, quibus suspicionem mouebat, in eius nomen inuaderent, atque regi criminosè nuntiarent, Hugonem nouis rebus studere; omnes Hibernos, plausibili adfabilitatis aucupio, & ambitionis occupatione, ad suam caussam adducere. Iohannes Constabularius & Iohannes Pecus in Hiberniam à rege mittuntur.Rex veritus, ne Hugo ad regni scamma aditus sibi co(n)pararet, Iohannem Constabularium, & Richardum Pecum in Hiberniam, cum regio imperio, confestim mittebat; per quos mandata ad Hugonem dabat, prouinciam remitteret, & in Angliam, vento vsus primo, se transferret. Laceus prius quàm discederet, multum consilij nouis prouinciæ moderatoribus impertire, in quîs Lageniæ partibus castella construerent, quibus viis bellum ad pacem, & concordiam conuerterent, agrorum furta & latrocinia depellerent. Laceus in Angliam nauigat.Exin regis imperio arcessitus in Angliam traiicit. Collegæ, qui, post Hugonis abscessum, duumuiratum gesserunt, Meilerium, ex tranquillissimis Kildariæ terris, in turbulentissimas Leisiæ oras detrusere. Caussas nimirum multas & graues huius commutationis induxerunt; princeps fuit, ad Meilerij existimationem turpissimum esse, quem omnes celebrabant, tanquam veteranum, ad rem militarem exercitatissimum, otio, desidiaque diffluere. Quòd fi Leisiæ fines incoleret, non deessent prouocatores, qui & dormientem expergefacerent, & vigilantem ad pugnandum cottidie incitarent. Quid hac amoris, beneuolentiæque testificatione dici, aut cogitari potuit clarius? Moram vix semestrem, in Henrici regia, faciebat Laceus, cùm inuidorum suorum obtrectationes, prosterneret, & obtereret, omnemq(ue)
p.194
occupandi regni suspicionem obliteraret. Neque quidem certè iniuriâ. Nam vt ignitos malleolos, in profluentem coniectos, celerrimè restingui, ac refrigerari oportet; ita vana in virum integrum, & castum coniecta oratio, aut frigidissimis accusatoribus languentibus depellitur, aut ipsa per se continuò interarescit & cadit. Hugo Laceus prorex in Hibernia(m) redit.Quamobrem Peco & Iohanne in Angliam reuocatis, Hugo Laceus, à rege maximis beneficiis ornatus, in Hiberniam cum imperio, tota plaudente insula, remeauit. Collegam tamen, se auctore, accepit Robertum Shrewsburiensem, domesticum regis æditimum, summi consilij virum, vti eius oculi publicas Hugonis procurationes specularentur, ac custodirent. Laceus itaque, sicuti primis temporibus, ita tunc, imperatis operis, continuus ædificator castellorum fuit, inchoata & intermissa opera perfecit. Circa annu(m) 1184. Laurentius antistes iter ad Henricu(m) regem facit.Eo illo anno Laurentius Otolus, antistes Dubliniensis, domesticæ tempestati, propter iniquitatem temporum, cedens, iter in Normanniam ad Henricum regem arripuit. Huius peregrinationis duplex caussa perhibetur. Prima, vti se regi purgaret, apud quem malè audiebat, quòd, cùm Laurentius Lateanensi concilio interesset, (nam in hoc concilium incidit eius ætas, tametsi inter historicos, de numero annorum, esse controuersiam video) immunitates quasdam patrum decretis Hiberniæ concedendas volebat; quibus fixis, ac stabilitis, rex in tributis & pecuniarum exactione multum damni quotannis faceret. Atque hac præsulis molitione rex dignitatem suam violari, maiestatemque minui iudicabat. Deinde altera, ac princeps caussa fuit, vt æquis conditionibus ab Henrico impetratis, patriam suam, pro cuius incolumitate, quoad
p.195
vixit, se totum deuouit, ab interitu libertatis, primo quoque tempore, reuocaret. Nam Britannici milites, præcipuè cùm Laceo successum fuit, in Hibernorum fortunas, absque ratione & modo, se ingurgitarunt. Verùm sanctissimus, atque castissimus antistes, dum itineri se dedit, in morbum grauem incidit. Laurentius grauiter ægrotat.Quem vbi captum omnibus membris, ac debilem administri conspiciunt, in lectica collocatum, ad villulam quandam, in Normanniæ introitu sitam, sedato nisu perducunt. Inibi, id temporis, habitauit moderator cuiusdam religiosi coetus, omni laude laudandus vir. Is à Laurentio enixè contendit, tamdiu ibi commorari, quamdiu valetudine incommoda esset, adiungens, diuinâ benificentià effectum esse, vt eius ædicula tanti hospitis præsentiâ decoraretur. Neque verò hoc solùm perhospitalis gymnasiarcha dixit, verùm etiam præsulis seruos flagitatores acres apposuit, vt ibi interquiesceret, atque valetudini indulgeret, quoad ex morbo conualeret. Arrisit leuiter, in cruciamentis, Laurentius, & ingentes grates hospiti gratificanti agens, minimè, inquit, diuinitatis voluntatem cognitam & exploratam habetis, quæ aliud mihi hospitium præparauit. Quare cùm ad eius nutum præsto sim, longius me peregrinari permitte. Serui, præsulis exhauriunt mandata. Cùm iam progressi essent plurium horarum viam, castrum Augense, & delubrum, numini, diuinissimæ virginis nomine, dicatum, oculis creuerunt. Quod vbi ægrotus intellexit, præmeditatum mortis locum, appulsu inflatuque diuino, prospiciens, suos hoc modo est adfatus. Vltra Augense templum, fidelissimi serui, non est, quod me circumferatis; in exitu est mea vita, siquidem his finibus molestias
p.196
Psal(mus) 131. 14meas Deus terminare decreuit: ad extremum, illud ex regio vate sumens, Hæc, inquit, requies mea in seculum seculi, hîc habitabo quoniam elegi eam. Talis erat integerrimi præsulis cygnæa oratio, illum eundem versiculum iterùm atque iterùm repetens, quoad in castrum peruenit. Ibi cùm morbus ingrauesceret, & ad sempiternas beatitatis epulas, appropinquante morte, se inuitari sentiret, adstantes ad religionis ac caritatis cultum cohortabatur. Psalm(us) 56. 1.Postea intentis oculis cælum contemplans, intimis sensibus angebatur: illud perpetuis sermonibus vsurpans. Miserere Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Postremò incurrens in memoriam nationis suæ, quam summa vi atque acerbitate irretitam reliquit, O infelix, inquit, Hibernia, ô incolæ ærumnosissimi: heu quis vos miseriis deinceps leuabit? Quis vexatam & adflictam insulam eriget, & recreabit? Ad cuius perfugium, Hibernia, confugies? Cuius fidem implorabis? Quem calamitatis tuæ deprecatorum habebis? Dum ad hunc modu(m) tanquam verus, & germanus D. Pauli sectator, acerrimo quodam ad perpetuam felicitatem studio ardet, & simul graues curas cogitationesque in gentis, & speciatim in gregis sui salutem, vsq(ue) ad extremum halitum, confert, tandem eius anima è corporis ergastulo in cælitum coetum euolat, vbi eam diuinitatis claritas, & adspectus perenniter beat. Laurentij mors. Eius mores, ac instituta.Vir erat clarissimis maioribus natus, etsi generis nobilitatem doctrina, doctrinam sanctitudo superabat. Vmbratili meditationi, mira vitæ deuotione, deditissimus; ast vbi pontifex fuit, ita priuatis studiis vacauit, vt publica negotia non omiserit. Nemo in cælestis vineti cultione, diligentior; cultus moderatus, victus salubris. Etsi
p.197
enim eius hospitalitas miranda fuit, tamen corpusculum suum inediâ, cuius mirificè patiens exstitit, eneruauit. Sæpè, in orationibus, solitus est noctem peruigilare. His armis, à diuina benignitate ei oblatis & datis, bellatricem carnis corruptelam domitam & co(n)pressam tenuit. Eum habuit non dioecesis modò sua, sed tota etiam Hibernia in religione moderatorem, in controuersis rebus oraculum, in dolore consolatorem, in orbitate tutorem, in omnibus reipub(licae) fluctibus, & procellis peritissimum nauarchum. Quoties domesticarum seditionum incendia exstinxit? Quoties plebeios furores, singulari prudentia, refrænauit? Quoties proceres cum plebe, plebem cum proceribus reconciliauit? Nihil ei laboriosum accidebat, quod patriæ fructuosum iudicabat. Eius vitam Augensis gymnasij alumnus litteris & memoriâ non indiligenter celebrauit. Auctoris nomen non exstat. Tom(us) 6. Nouemb(ris) 14.Illius co(m)mentarios Laurentius Surius, egregiè industrius scriptor, in libros suos, de Sanctorum vitis inscriptos, coniecit. Iohannes Ciminus Dublinij Archiepiscopus creatur.Successorem habuit Laurentius, in po(n)tificatu, Iohannem Ciminum Anglum, præsulem omni doctrinâ, & sanctitate ornatissimum, ex religioso Eusaniæ gymnasio, ad illud pastoritium munus, electum. Henricus rex iamdudum in animo habuit, Hiberniam minimo suo filio Iohanni possidendam tradere, atq(ue) idcirco Iohannes Ciminus citius in insulam præmittitur, vti regis voluntate(m) incolis significet. Hugo Laceus iterum in Angliam redit.Hugo Laceus, Henrici iussu iterùm se magistratu abdicare, & à regenda repub(lica) in Angliam omni festinatione properare. Philippus Wigorniensis Hiberniæ prorex efficitur.Paullò pòst, Philippus Wigorniensis, vir in multis rebus non conte(m)nendus, rerum summa(m) in Hibernia administrabat. Verùm prima eius excursio multùm iniuriosa, & paru(m) religiosa censebatur.
p.198
Philippus Wigor(niensis) Vltonienses expilat.Nam statis illis quadragenis diebus (quod anni tempus precibus, non prædis ab Heroicis viris est adsignatum) Philippus, cum multis coactis & armatis militibus, Armachiam, concessit, & non modò à plebe, verùm etiam ab ipsis sacerdotibus, (quos omnis semper antiquitas exactionum immunes esse voluit) magnam pecuniæ vim inuitò & ingratis expressit. Vnde effectum erat, vt Vltoniensium non modò odia, sed pænè etia(m) arma in se conuerteret. At iniuriarum vltor, Deus, extemplò in depeculatorem animaduertere adferebatur. Pedem enim ex opido egressus non erat, cùm torminibus cruciaretur, ita vt animam ferè efflaret. Quanquam autem Vltonienses, quos expilabat, dolore(m) hunc diuinitùs immissum, quasi claram & testatam poenam, confirmarunt, tamen Philippus, simul ac seroborauit, ex Vltonia immani pecunia, vi expressa & coacta onustus, in Lageniam excessit.Hugonis Tirelli direptio.Interfuit, in hac rapacitatis coitione, Hugo Tirellus. Hic cum sacerdotum gymnasium Armachiæ diripuisset, indidem magnâ capacitate authepsam secum Dunum abstulerat. Nulla nox intercedere, præsepe, vnà cum toto Tirelli diuersorio, incendio conflagrare. Postridie mane onerarios equos, exustione consumtos, lebetem integrum inuenire. Tirellus, co(n)scientia prædæ ac rapinarum excitatus, numen diuinum horrere, ablatum ahenum reddere & remittere non pigrari. Pontifex Dunensis his rebus interfuit, qui, nescio qua animi præsagitione permotus, palam, inter militum conuenticula, dictitasse fertur, magnam sine dubio procellam Hugoni Tirello impendere, Deum insignium iniuriarum, quas pauperibus imposuit, vindictam in breue tantùm tempus detrudere, qui ab egentium querelis, & iniquissimis pupillorum
p.199
Inimicitæ inter Laceu(m) & Tirellum.compilationibus oculos nunquam auertit. Euênit ita ei, vt prædixit. Nam Hugo Laceus, paucis sanè pòst mensibus, in Hiberniam reuersus, & quasi Tirelli punitor à Deo constitutus, ei se inimicum odiosum, interposita alique offensione, apertè professus est, cumque Laceus meliorum partium vir esset, tandem ad satiandum odium suum effecit, vt Tirellus omnium Britannorum profligatissimus atque perditissimus haberetur. Verùm eorum factiones maximas in repub(lica) turbas effecerunt. Nam rem sæpius ad manus inimici reuocare; in quibus pugnis, multi vulneribus concisi extremum vitæ spiritum edere. Nullus discordiarum finis fuit, quoadusque, Tirellianis viribus debilitatis ac imminutis, Laceus armis superior euasit, & inimici salutem prorsus exstinxit. Heraclius patriarcha in Angliam venit.Sub idem tempus Heraclius patriarcha Hierosolymitanus, vir prudentissimus, & omnis officij diligentissimus, in Angliam, ad Henricum regem se supplicem contulit. Illius aduentus hæc ab historicis ratio redditur. Saladinus, Saracenorum rex potentissimus, partim suis viribus, partim intestinis Christianorum discordiis præfidens, in religionem nostram, & sacræ disciplinæ alumnos audacius insultauit. Christianorum res inclinare coepit. Heraclius impendentes ærumnas, quasi in specula constitutus, multò antè prospiciens, toto pectore ad comprimendam intolerandi tyranni ferociam incumbere; principes absens litteris sollicitare, præsens grauissimis sententiis hortari, vt Saladinum, fidei, religionis, Christi inimicum bello persequerentur. Cùm igitur magnam huius expeditionis spem in Henrico, Angliæ rege, religiosissimus patriarcha collocasset, vsque ex vltimis Hierosolymæ oris in Britanniam
p.200
Heraclij patriarchæ ad rege(m) oratio.aduenerat, & in permaximo comitio, regi, huiusmodi oratione, se supplicem exhibuerat. “Cùm multa sint, potentissime princeps, quæ tuam perillustrem famam, longè lateque diffusam, remotis orbis terrarum regionibus patefaciant, & commendent; tum nihil à Deo opt(imo) max(imo) vnquam tibi oblatum fuit, vel ad naturæ tuæ bonitatem declarandam melius, vel ad fortunæ amplitudinem percelebrandam maius; quàm quòd miseri, & miserandi Christiani ad tuam fidem confugiendum, & à te, præ ceteris regibus, opem petendam, vna mente, atq(ue) voce consenserunt. In caussa hæc sunt. Saladinus, tyrannus post homines natos immanissimus, non modò durissimum, & luctuosissimum bellum comparat, sed etiam Christianis denuntiat, nec solùm denuntiat, sed planè infert. Reimundus Tripolitanus, transfuga omnibus perfidiæ maculis notatissimus, cum Saladino copias, scelerata coniuratione, coniungens, carnifici in cæde Christianorum exsultanti, & tripudianti, plures spiritus intempestiuè adfert. Vtraque belua, ex flagitiorum impuritate concreta, omnia generatim Christianis omnibus, speciatim Hierosolymitanis ciuibus pericula intendit. Quidquid fraus in verbis, vis in armis, multitudo in acie, insolentia in victoria, feritas in tormentis præstare poterit, totum illud ab his Christiani sanguinis heluonibus (nisi Deus auerruncet) metuens. Hierosolyma, ab omni præsidio vacua atque nuda, & ferè conuulsa sedibus suis, Saracenorum irruptionem dies noctesque pertimescit. Finitimi territorij incolæ, tetro, & internecino bello pressi, nihil, præter subitam stragem, aut repentinam fugam, meditantur. Quocirca cùm eò intolerabilis Saladini dominatus
p.201
prolapsus sit, vt eius tela iugulis nostris intenta, vbique volitent, & religionis monumenta spolient atque nudent: hoc vnum à dignitate tua perculsi Christiani requirunt, huius, quam tecum profitentur, fidei caussam, defensionemque suscipere; & contra religionis hostes exercitum festinanter comparare. Haber hæc petitio multam in se dignitatem. Nam cum in bonis viris re vera numerari, præclarum sit, & cuius bonitatis studiis donato ac deuoto, omnibus rebus posthabitis, optandum; tum bonis viris, in optima caussa præesse, & malis in pessimo conatu obsistere, honorarium quoddam, ac potius supra humanam præstantiam, diuinum habetur. Si finem tam præclari facinoris cogitatione attingas, meditanti occurrunt infinita ad belligerandum inuitamenta. Etenim quid Christianus princeps carius, atq(ue) antiquius habere potest, quàm contra perfidos manum facere, numinis hostes conculcare, fidei oppressoribus fideles liberare, postremò ipsam vitam, ad breue exiguumq(ue) tempus durantem, pro Christo, si res cogat, profundere. Siquidem in hoc bello, vt in reliquis rebus, caussa non est, cur ancipites proeliorum euentus extimescas. Nam si hostes, depulsis ac dissipatis eorum copiis, prosternas; bellum confecisti, multis salutem dedisti. Si in acie cadas, in cæleste domicilium euestigiò immigras. Felix autem, & palmare illud certamen, in quo & vincere gloria, & vinci victoria est. Quare, rex magnificentissime, si Christianam fidem colis tantùm, quantùm pro certo colis, macte hac tuâ potentiâ, & eminentiâ; pro Christo propugna, qui pro te, cruci suffixus, decertauit; bella tua ad illius dignitatem refer, asperum, & difficile perpessu infidelis tyranni iugum à Christianorum
p.202
ceruicibus deiice; seruitutis vincula rumpe; excitatum bellum armis frange; nosmet nobis redde. Moneant te fidelium lamenta, fidem & auxilium tuum implorantia, ac exposcentia, qui multis partibus malunt quamlibet seruitutem seruire, quàm huic importunissimæ beluæ ceruices subiicere: quam armis subactam esse omnes exoptant, armis subigere cum primis tu potes. Moueat te Hierosolyma, plurimis religionis insignibus iam olim illustrata; moueat te tota illa terra, in qua sacra liberatoris conseruatorisque nostri vestigia sunt impressa. Sic Christianum imperium amplificabis; sic sceleratorum mucrones retundes; sic nomen tuum erit magnâ apud viuos gloriâ; sic laudem tuam omnis posteritatis fama celebrabit, sic diuina maiestas, cuius athletam te præbes, post volucrem huius vitæ cursum te in cælum tollet, atque beatitudinis perennitate hilarabit. Hæc habui, clarissime rex, quæ in præsenti dicerem; fortassis pro caussæ bonitate, nimium; pro fratrum meorum calamitate, paru(m); pro tua, vt spero, virtute, satis.” Dum hanc orationem antistes habuit, tantam vim lacrymarum profudit, vt totam pænè acroasin, licet maior pars latinè nesciuerit, flere ac lamentari compulerit. Rex perhonorificè, & amicè eum accipere, responsum in paucos dies differre, illius petitionem cum præstantibus in repub(lica) viris communicare. Optimates, sententiam rogati, in consilium frequentes conueniunt, rem huc atque illuc, ancipiti contentione distracti, versant; summa consultationis est, nihil esse regis rationibus vtilius, quàm domi considere. Quare Henricus perbenignè Heraclio, idque de procerum consilio, respondit, magnam se animo molestiam capere, quòd
p.203
homini, tam Christiana roganti, negare cogatur: cogi verò, quia graues ei inimicitias Gallorum rex denuntiauit, quæ eum distentissimum tenent. Verisimillimum etiam esse, si in Iudæam proficisceretur, Gallorum regem in totam Normanniam inuolaturum; atq(ue) ita plura fortasse domi amitteret, quàm foris recuperaret. Se tamen ingentem velle cogere pecuniam ad tanti belli apparatum. Tulit hoc responsum, non tam libenti, quàm patienti animo, patriarcha; & valdè vehementer regem rogauit, Iohannem, filium suum, saltem vicarium dare. Sed nec hîc quidem potest Henricus exorari. Partim quòd Iohannes nondum satis ætatis atque roboris habeat, & idcirco ad rem militarem minus accommodatus exsistat; partim, quòd Hiberniæ dominus sit renuntiatus, qui quàm mox in eam insulam accedat, prouinciales suspensis animis exspectant, veruntamen impensam in Christiana negotia facere, coaceruata grandi pecunia, iterùm rex promittit.Heraclius repulsam fert.Vbi præsul nihil speculæ ex principis verbis degustare potuit, eum his dictis confidentius est adlocutus. Pecunia nobis, Henrice rex, non deest, sed princeps. Teipsum, non ærarium tuum deposcimus. Omnes orbis terrarum oræ pecuniam in hæc bella impendunt, sed nulla principem mittit. Quare cùm tuas priuatas rationes communibus rei Christianæ negotiis prætuleris, hoc mihi non sumo, instar vatis, oracula fundere, sed hoc tibi denuntiare audeo, Christum, cuius dextra est inuicta, qui nec tuis nec vllius hominis viribus, aut opibus indiget, supplicium de ignauiâ tuâ acerbissimum sumturum. Ea patrimonia, quæ absens perdere extimescis, præsens fortasse non conseruabis. Diuinitatis ope & auxilio multò magis regum
p.204
præsidia, quàm humanis neruulis, & armis firmantur. Quocirca tu qui externos hostes, & longè gentium positos spernis ac pro nihilo putas, vide, ne propinqui, & domestici inimici se in possessiones tuas immittant. Obstupuit rex his dictis, & naturam suam ad tempus regens, stomachantis præsulis minas, insolitâ sibi patientiâ, deuorauit. Ast sicut prædixit, ita variæ acerbitates regi acciderunt. Nam Philippus, Gallorum rex, cùm iam tum vix ad extremam pueritiam peruenit, Henrici terris multum calamitatis importauit, eum de variis possessionibus deiecit. Belligerauit item cum illo Richardus, Pictauiensium Comes, qui, euersis, & eiectis Anglis, vrbes ac castella ad imperium suum adiunxit. Perquam breuiter hæc, quæ externa sunt, coaceruo, de quibus plures scedæ à variis historicis sunt impletæ. Ast quanta rerum permutatio in Hiberniâ, per hos dies, euènit, reliquum est, vt explicemus.Iohannes Henrici regis filius in Hiberniam venit.Non ita multò post Heraclij abscessum, Iohannes, Henrici regis filius, pompæ plenus, in Hiberniam satis feliciter nauigauit. Huic tria genera stipatorum ministros se præbuerunt. Primùm, non ex lectis, & modestis Norma(n)niæ viris, quorum frequens erat numerus, sed ex ipsa fæce & seruitio conflatum. In hunc ordinem redigebantur perductores, aleatores, gumiæ, creditorum fraudatores, qui in ludis & meretriciis amoribus vitam degebant. Secundas partes sibi vendicabant tirones Angli, qui numquam aciem videre, aut aliquam bellici muneris partem attingere. Plerique etiam eorum ganeis, & damnis aleatoriis patrimonia profundere, complura regis beneficia deuorare. In nouissimis, extra ordinem, quasi postremi homines, consistebant Britanni
p.205
veterani, qui longâ, ac diuturnâ militiâ perfuncti, & Hibernorum moribus satis diu adsuefacti, primum apud principem adolescentem locum habere debuerunt. In hoc comitatu, Henrici regis prudentiam prudentes desiderare, quandoquidem selectio bonorum virorum, malis ablegatis, in adolescentiâ necessario adhibenda erat. Quis probus pater improbis satellitibus natum suum succingi velit? Quin etiam acuti, ac intelligentes viri, ex filij seruis, de paternis moribus coniecturam vtplurimum faciunt: & rectè faciunt. Egóne in illo parente aliquid consilij, quidquam grauitatis inesse autumem, qui liberum suum, præsertim ad multorum imperium natum, malo cultu, prauaque consuetudine corrumpi permittit? Quod facilè sit, si filiolum illis committat, qui vt ad nullam partem vtiles sunt, ita nihil aliud præstare possunt, quàm se magnificè circumspicere, meretricia voluptate liquescere, dirarum fulmine ignauos terrere, crebras seditiones facere, impura obscoenitatis lue adolescentulos commaculare? Magni interest, quibuscum homines adolescentes societatem coëant, quorum sermonibus, & exemplis adsuefacti sint. Quemadmodum enim nouæ lagunculæ inueteratam odoris foeditatem, quam ex malè olentibus liquoribus primùm traxerunt, difficillimè deponunt: ita adolescentuli, scurratum impuritate, propter deprauationem consuetudinis, inquinati, in vitiorum coenum facillimè se immergunt; tum deinde integerrimis doctoribus arduum negotium exhibent, ex cæca, & tenebricosa improbitatis fuligine, ad virtutis lucem adspiciendam, illos reuocare. Vixit in Anglia, abhinc annos quinque & viginti, fæmina, quæ, siue eam ex genere,
p.206
siue ex dignitate, siue ex virtutum omnium ornamentis spectes, fuit sine controuersia primaria. Hæc annos nata viginti, necdum vlli nupta viro, apertis fenestris, duas fortuitò aniculas iurgiis concertantes adspexit. Altera alteram, vt in probrosis contumeliarum aculeis ferè fit, Anglicè meretricem appellare. Hæc ad famulas conuersa, ab illis sciscitari, quid vernaculo meretricis nomine significaretur? Castissima virginis, pudore(m) & pudicitiam inuiolatè colentis, interrogatio, & regio suo genere digna: quæ mentem ab ominbus corruptelarum illecebris vsque eò puram seruauit, vt nomen, huic turpitudini impositum, prorsus ignorarit. Sed vt hoc linquamus, quod tamen matronis tenendum optamus: Iohannes à prudentium congressu non penitus erat desertus. Giraldus Ca(m)brensis Ioha(n)nis pædagogus.Adueniebant cum illo docti, & litterati homines, inter quos Siluester Giraldus Cambrensis (quo de antè satis multa) eius quasi pædagogus, ex regis præscripto, erat constitutus. Sed gladiatores, non doctores, summam potestatem, in insula habebant. Nam posteaquam firmi rumores de Iohannis aduentu prolati erant, insulæ heroes hoc nuntio exhilarati, domino, & rectori suo honoraria elargiri, omnemque gratulationem facere, festinabant. Interea coloni è vicinia Waterfordiam profecti (nam hanc primùm ciuitatem Iohannes classe tetigit) simulac adolescentem adspexere, non modò, plausu maximo, principi gratulationem significarunt, verùm etiam in collum eius inuadere, & patrio more suauiari eum voluerunt. Rustici Hiberni à Normannis malè tractati.Normanni lictores superbè agricolas appellantes, no(n) solùm eos à Iohanne inhumaniter repulêre, sed etia(m), cincinnis vellicatis, magnis homines rusticos ignominiis adfecêre. Vicani co(n)tumelia offensi, rem pergrauiter
p.207
tulerunt, & Desmondiæ, Tomundiæ, atque aliarum prouinciarum tetrarchis obuiam facti, palam, & liberè nuntiarunt, eorum in vrbem aduentum inanem penitus ac ignominiosum fore. Neq(ue) enim principem, inquiunt, conspicietis, regia nobilitate micantem, Hibernorum animos adfabilitate sibi allectantem, sed insolentem, & superbum verberonem, huc atque illuc pueriliter volitantem, barbarâ, & incultâ stigmaticorum freque(n)tiâ comitatum. Quid multa? non prouincialium gratulationibus, sed scutica medius fidius perdignum. Tum deinde, quantis contumeliis operti oppressiq(ue) fuerint, magno vsi impetu, significaru(n)t.Hibernici proceres co(n)tra Iohannem coniurant.Hunc vbi scrupulum optimatibus rusticuli iniiciunt, proceres ad libertatem recuperandam excitati, contra Iohannem coniurant, domum se recipiunt, omnibus Britannis vim, arma, exercitus denuntiant. Nam quî, inquiunt, eorum dominatu, ac superbiâ oppressi, viuemus, quos nec precibus flectere; nec impendiis delinire; nec amore placare; nec honore pacare possumus? Hæccine sunt præclara Anglicæ dominationis primordia? Hoccine est pacem facere, an ad bellum quiescentes impellere? Siccine amabilia Britannicæ vrbanitatis blandimenta succedunt? arridentes spernere? gratulantes repellere? gestientes fustuario munerari? legibus parentes, omni dedecore cumulare? Quoties nostram nobis barbariam, vt probrum, obiecerunt, cùm tamen ipsi agrestiorem insulæ importent, quàm in insula reperiunt.Iohannes in Angliam renauigat.Iohannes de communi Hibernorum conspiratione admonitus (neque enim erat occulta) coactus est, belli terrore, se demittere in Angliam, & insulam suam, quam pacatam inuenit, tumultuosam relinquere. Harum verò perturbationum sedatio
p.208
Hugo Laceus Hiberniæ gubernator à Iohanne constituitur.Bruseo, Curceo, Giraldidis, & in primis Hugonis Lacei virtuti ac adsiduitati commendata fuit, ad quem etiam Iohannes reipub(licae) curam detulit, libentissimis omnibus. Laceus, statim atque prouinciam tutandam obtinuit, nonnihil temporis ad comparationem belli contulit. Etenim maior cura cogitatioque, in omni apparatu, ei ponenda erat, quoniam coniurati maximarum seditionum faces totâ insulâ incendebant, suamque manum vbique confirmabant. Laceus contra rebelles bellat.rebelles bellat. Rebus satis commodè ordinatis, in hostes irruptionem facit, non mediocres copias vno atque altero proelio deleuit, denique omnia coniurationis mala non modò perbreui tempore sedauit, sed penitus etiam sustulit. Rebelles vincuntur.Vt primùm Hiberni, proeliis fracti, Anglis succubuerunt, Laceus exercitum deposuit, & pristino suo more exstruendi, bellicæ architecturæ adsiduitatem præbens, arcem quandam Derwathiæ fundauit. Laceus arce(m) fundat.Complures Hiberni, mercede conducti, multo eorum sudore, ac labore, in hac structura erant occupati. Laceus eos frequenter inuisere, valdè familiariter atque hilarè baiulos salutare, donis datis, ac spe cumulatioris manupretij ad munus pensumque fabros stimulare, quinetiam inter operarios corporis sui neruos, multò plus, quàm illius pars virilis postulabat, periclitari. Atque se abiecit in humilem hanc, & familiarem societatem, vti ieiunæ plebeculæ ventos colligeret, beneuolentiamque sibi conciliaret. Verùm incautus plebicola non modò operam, sed etiam se perdidit. Hugo Laceus ab operatio occiditur.Nam dum fodicans ad terram parum solerter inclinauit, venit à tergo seruus mercenarius, qui homicidij scelere concepto, percutiebat locum, quippe securi Hugonis cerebrum persecabat. Etsi autem
p.209
multorum gladij ad homicidæ viscera celeriter adhærescerent, tamen crudelissima morte sexcenties mori malebat, quàm patriæ suæ seruitutem contueri. Atque ita Hugo Laceus, qui, magnis rebus gestis, plurima apud Hibernos fortitudinis suæ monumenta collocauit, demisso hoc, ac seruili mortis genere periit. Lacei descriptio.Multa in homine laudanda, nonnulla vituperanda erant. Qui eum ex trunco corporis æstimabant, flaccum, petulum, & verrucosum fuisse ferebant; oris etiam deprauatione, ac distortione membrorum deformem: depressum habuit, & quassatum nasum; genæ præsertim parte dextra, ineunte ætate ambustæ, adustionis notis, & veteris vestigiis flammæ fuerunt deformatæ. Restrictus, ac tenax naturâ. Ast diuitiarum hirudo, meretricius amor (in qua libidine, post vxoris obitum, immoderatè, & intemperatè erat bacchatus) maximam ex eius armario auri argentique vim exhausit. Huc vsque Giraldus Camb(rensis) in historia processit. Vir regio spiritu; attentus gloriæ suæ auditor, quam toto pectore anhelauit, in proeliis exitus habuit interdum parum fortunatos, tametsi ad vsum, ac disciplinam militarem bene peritus euasit. Gilbertus Nugentus ad Laceum in Hiberniam venit.Venit ad eius societatem in Hiberniam Gilbertus Nogentus, vel Nugentus, equestris census vir, qui, in Hibernicis bellis, multùm rerum gestarum laude processit. Is vxorem duxit Rosam, Hugonis sororem. Eum Laceus Fouriæ & Deluiniæ coloniis munerauit.Deluiniæ Barones vnde orti.Gilbertus germano fratri, Richardo Nugento, quem rerum veterum codicilli Richardum de Capella nominant, Deluiniam admodum fraternè donauit, è cuius stirpe Deluiniæ Barones enati sunt, quorum virtus cùm magna in rebus omnibus, tum summa, in re militari, semper exstitit. Ceterùm hoc in loco minuenda
p.210
Guliel(mi) Neubrig(ensis) Rerum Angli lib(er) 3. cap(ut) 9.mihi occurrit opinio, seu potius ficta Gulielmi Neubrigensis narratio, in qua Hugoni Laceo, & Viuiano videtur obtrectare. Hugonem adfirmat, cùm in suspicionem regni appetendi vocaretur, Henrici regis præscriptum, quo in Angliam redire iussus est, penitus contemsisse, magnam item lætitiam ex Lacei morte ad principem peruenisse, quoniam à religione officij declinans, Hibernico regno perfidè vti voluit. Eo insuper interfecto, regem posteà, in prætore deligendo, maiorem cautionem adhibuisse. Præterea enarrat, Viuiano, pontificio legato, quo de suprà verba fecimus, auctore & consuasore, Vltonienses bellum contra Curceum suscepisse; deinde cùm nimis diu, in Hibernia adhæresceret, insulæ præfectis denuntiantibus, auro minus onustum, cuius tamen percupidus erat, in Scotia(m) remeasse. Quàm multa errata, quàm paucis verbis?Lacei & Viuiani defensio contra Guliel(mum) Neubrig(ensem)Nam nec rex id temporis Hugonis fidei diffisus fuit, sed multò antè, vt suprà est demonstratum, non solùm ex omni læsæ maiestatis suspicione, sed etiam ex calumniatorum sermonibus (inuidiæ sanguine misso) se vindicauit. Regis auctoritati nusquam non obtemperauit. Tantum etiam abfuit, vt ob illius interitum rex gaudio triumpharit, vt etiam grauari visus sit. Quidni? Nam quo pacto benefici ac salutaris serui spiritus grato principi vilis esse potuerit? Laceus vir erat plenus officij, tametsi nimis valdè populo se daret. Ast statim atque falsam à se suspicionem imminutæ maiestatis depulit (nam laudis auidus, non regni appetens vixit) rex, vt antea, ita ab illo tempore beneficus in eum fuit, & de hominis integritate, tam re quàm opinione innocentiæ florentis, optimè existimauit. Quòd verò refert, Viuianum non
p.211
sponte ac voluntate, sed minacibus gubernatorum vocibus ex Hibernia decessisse, pecuniæque cupiditate sitienter arsisse: bis in eo labitur. Siquidem nostræ scedulæ, quod bona cum Gulielmi venia dixerim, nec præfectorum minas loquuntur, nec hominis auaritiam vehementibus verbis persequuntur, nec cuiquam Hibernicarum tabularum memoriam replicanti, vsque quod sciam, hæc occurrent. In eo etiam perspicuè alucinatur Gulielmus, Viuianum ardentes faces Vltoniensium ardori ministrasse. Nam legationis munus ad Hibernos antistes suscepit, vti prouinciales prorsus à bello discedere cogeret, & omnes à fidelium sodalitio excluderet, qui manum contra regem facerent; quam legationem castè, integreque confecit. Togatus belli exstinctor esse coepit. quippe Curceo pacis auctor fuit, quem optimis, conditionibus onerauit, quibus alter, benè victoriæ fidens, vti modo prorsus nullo voluit. Sed de his satis mihi multa verba fecisse videor, cetera pertexam. Vix dum Laceo vita exhausta fuit, cùm omnes per insulam Britanni, certis studiis, ac firmis armis diuincti, in bellum incubuerint, ad vlciscendum Hugonis interitum. Angli Hibernos omnes suspectos cædis & rebellionis habent.Etsi enim vnus tantùm facinorosus furcifer repertus erat, qui infestum hoc scelus, & immane in rempub(licam) edere auderet, tamen Britanni omnem suspicionis specum peragrantes, opinati sunt, Hibernicos optimates notasse & designasse, communi conspiratione, ad hanc internecionem Laceum, & ceteros Britannos, vt primùm vlla occasio ad talem cædem illis oblata esset. Non igitur fas esse, confirmarunt, tanti sceleris architectis veniam, & impunitatem dare. Hugo Laceus, enecti, vt arbitror, filius, huius belli gerendi administrator
p.212
fuit; qui, ad Iohannis Curcei consilium & auxilium se adiungens, inuictum exercitum ex armatissimis militibus confecit: quem in Hibernos, ab officij ratione declinantes, infestis signis immisit, & multis captis, plurimis necatis varia loca, eorum sanguine, fremebundus cruentauit. Hiberni sæpius vincuntur.Hibernis, Britannorum impetu, perculsis & prostratis, victores totam prouinciam pacatissimam reddiderunt, in qua satis quietè vixerunt, vsque eò dum Iohanni, Henrici filio, post Richardi fratris occasum, Angliæ regnum eiusdem insulæ heroes detulerunt.Ann(us) 1199. Iohannes rex inuisus suis.Iohannes omnibus æqui bonique cultoribus in acerbo odio fuit, propterea quòd Arthurum, nepotem suum, ad quem ius regni spectabat, non modò iniuriosè exhæredauit, sed suis etiam manibus, vita priuauit. Ita enim plurimi id ætatis homines non loquebantur solùm, verùm etiam personabant. Inter ceteros, Iohannes Curceus, primus Vltoniæ Comes, immoderatione verborum elatus, sibi minimè temperare, sed perturpem hanc, & flagitiosam atrocitatem detestari, & in Iohannem furiales maledictorum aculeos liberius emittere. Reperti sunt in Curceum maleuoli, qui ista conuitia Iohanni regi nuntiarent, & asperis vocibus celebrarent. Curceum in Angliam vinctum deuehi iubet.Laceus habuit per litteras mandatum à rege, quem non ita pridem ad insulæ imperium extulit, omnem fraudem ac cunctationem abiicere, & Curceum, vbi vbi sit, catenis constrictum, in Angliam prima velificatione inferre. Dum Laceus rem mandatam fideliter gerere parat, clàm ad Curceum indicia imminentis ruinæ deferuntur. Curceus effugit.Quibus patefactis, Curceus prouidens ac præcauens, ex Lacei infidiis elapsus, Vltoniam versus properè (nam properato opus erat) furtiuam fugam affectauit:
p.213
Quem bello Laceus repetit.ad quam incolumis, itineribus tamen occultis, & deuiis, perrexit. Ecce autem repentè nouum bellum conflatum. Nam Laceus pergrauiter ferens, Curceum è manibus fugisse, coactas regis copias, persequendi studio incensus, in Vltoniam immittit. Curceus timorem vtcumque deponere, ad arma virosque confugere, indagatas vias munitare, hostium imperum à suo capite depellere, in flexionibus ac diuerticulis latitans, regis milites, extra munitiones suas vagantes, ferro lacescere, interdum incautos concidere. Laceus inimici audaciam dementer stomachari, fulmina emittere, Curceum pestem, & perniciem reipub(licae) præconis voce, declarare, mortem ei denuntiare, ac palam prædicare, contra eius manipulares crebrò velitari. Curceus acie victor.Verùm vbi frequens irruptio vtrimque facta erat, tandem Curceus, satis magno exercitu, ex Vltoniensibus comparato, caput extulit, Laceum audacius irritare coepit, & contra eum, prope Dunensem ciuitatem, aciem instruxit, in qua Curceana manus, quòd plus firmamenti, & roboris habuerit, exsultauit, & triumphauit. Laceus proeliis vsus parum secundis, in Lageniam, demisso capite, excessit; mentem à pugnis, spe victoriæ exclusa, reuocat; cuniculis, non armis Curceum irretire excogitat.Proscriptio Curcei.Legem, de proditore capiendo, regis nomine fert, in qua amplissimam ei pecuniam pollicetur, qui Curceum, non solùm existimatione, sed etiam pronuntiatione rerum capitalium condemnatum, è medio tollet, aut captum in Lageniam ad protegem perducet. Atque hæ argenteæ plagæ, quas Laceus texit, luculentam Curceo plagam non ita multò pòst, imposuerunt. Nam cùm illius diei memoria, in qua salutis humanæ restitutor in crucem est actus,
p.214
anniuersaria celebritate Duni coleretur, Iohannes Curceus, vt erat pietati summè deuotus, militaribus tegumentis euolutus, nudo solorum callo sacra loca pressit. Dum huic pedestri deuotioni, cum omni reuerentia, operam dat, de eius domesticis aliqui, tempus, quod antè sæpius aucupati sunt, non dimittunt, inermi domino manus iniiciunt, comprehensum ad Laceum attrahunt. Nonnulli scriptum reliquerunt, Hugonem Laceum, posteaquem exsoluit præmium, quod promisit, de militibus supplicium morte ac suspendio sumsisse. Certum nescio. Verùm seu ita, seu secus res se habuit, vncum hunc Curceo impactum esse, Laceus pergaudere, ne fortè rex aut eius neglige(n)tiam subaccusaret, aut fidelitatem desideraret. Quare vt primum eius potestati Curceus commissus erat, nullum tanti negotij vicarium constituere, sed in Angliam, parum tempestiuo ad nauigandum mari, cum captiuo transire, & eum, regis præscripto, perpetuis tenebris vinculisque mandare. Rex Lacei nauitatem, non modò pecunia, ex ærario erogata, verùm etiam eximiis honoribus compensat. Nam eum Vltoniæ Comitem creat, & omnium prædiorum, quæ in Vltonia, & Connacia, Curceus habuit, possessorem efficit. His ad hunc modum negotiis confectis, Iohannes Curceus de maiestate damnatus, de pristino honoris gradu deiectus, ac ab omni fortuna & spe derelictus, summa ac singulari calamitate afflictus fuit, cui addita fames vix ei vitam reliquam fecit. Ex quo homine fortunæ fragilitatis perspicuum documentum capitur. Is qui non ita pridem tantos exercitus co(n)tinuerat, qui tot admiranda bella non solùm repulerat, sed etiam gesserat, qui maximis in repub(lica) honoribus perfunctus fuerat, qui multos milites
p.215
domi cottidie sustentauerat, post subitam fundatissimi status ruinam, iam exinanitus ac perditus, in foetido fornicatæ cameræ nidore, miserabiliter co(n)tabescere cogitur, tantis inediæ tormentis cruciatus, vt vix vnum tritici granum in bucca(m) coniicere possit, cuius nutrimento vitam suam, pænè mortuam, propagare valeat. Verumtamen inæstimabilis numinis bonitas non vsque eò asperè hæc vulnera captiuo inflixit, quin comploratum eius dolorem gratiæ leuamentis, idq(ue) tristissimo suo tempore, mitigarit. In hac enim afflictione Curceus constitutus, incipit, anteactæ vitæ flagitia, quæ in Deum, ac in homines impiè nefarieq(ue) commisit, in memoriam reducere, quorum recognitio eius conscientiam non mediocri dolore compungit. Tendit ad Christum manus supplices, eius benignitatem implorat, paupertatis patientia eum armare, egeftate(m) consolari, poenas, quibus est dignus, amouere, extremum eius casum & fortunam miserari. Poenitenti & supplici captiuo Christus, in hac miseriarum magnitudine, remedio atque alleuamento fuit. Aduenerunt in Angliam transmarini milites, clari & honorati viri. Habuerunt, in contubernio, palmarum plurimarum athletam, & reipsa satis virilem, tamen nimium fiduciæ in suis lacertis collocantem, qui vnum aliquem Britannum ad duellum prouocauit. Quod vbi Iohannes rex intellexit, respondit, se non multùm de gladiatorum compositionibus laborare: habere tame(n) plurimos, in ditione sua, qui manu, cum isto bustuario, confligere audent. Initur consilium de promto ad pugnam pugile deligendo; consultanti regi in mentem venit Iohannes Curceus, vnus præ omnibus, ad singulare hoc certamen quàm maximè effectus. Rex ad aulam vinctum, sine
p.216
mora, introuocari imperat. Ab eo, in medium allato sciscitatur, vellétne pro regni diademate, pro patriæ libertate, pro principis salute, cum aperto reipub(licae) hoste gladiatorium certamen instituere? Nam ita elatè, atque amplè loqui rex voluit. Hic Curceus, pro te, inquit regem appellans, gentem, & dignitatem tuam dedecorante, propugnare nolo. Verùm si salus patriæ meæ in periculum, ac discrimen, vt refers, vocatur, in ea caussa, meipsum ad omne periculum opponere, non recuso. Rex Curcei verba, tamquam hominis feruentiore, quàm prudentiore animo præditi, patientius tulit, & eum è vinculis emitti, imperauit. Præterea, quoniam perdiuturna macie torridus fuit, corpus suum saginare iubetur, quoad pristinæ lateribus vires accedant. Ast ad opima alimenta conuiuam, edacitate hiantem, adhortari, nihil necesse fuit. Siquidem adeò præter modum abdomen potu, pastuque onerabat, vt toto corpore, incredibiliter adipalis, tumesceret. Interea dum se Curceus roborat, aduenit dies, quo die pugna sit pugnanda. Prouocator in puluerem & circum, cum magna militari pompa, primus processit, horam ex hora exspectans, qua Anglus in dimicationem veniret. Occurrit eius exspectationi Curceus; & in medium se dat. Hunc vt alter adspexit, monstri granditate obstupefactus, iniquem esse certationem, proclamauit: adiungens, se illuc venisse, cum viro aliquo, non cum vasto ac immani capitone, gigantis simillimo, decertaturum. Atque ita, perinde quasi, ante pugilationem, manus daret, ex ferro ac manibus Curcei elapsus, clam se ei subrepsit. Curcei fama hîc augeri, & in omnium ore splendidè ac magnificè versari coepit.
p.217
Accessit, cùm ambo principes, stato quodam tempore, de publicis negotiis sermones habere(n)t, vt Gallorum rex Angliæ regem impensè rogaret, Iohanni Curceo in mandatis dare, insignè aliquod fortitudinis suæ specimen edere. Adfuit accersitus Curceus, & super ingentem truncum galeam collocauit: postea manu dextera tenens strictum gladium, depressis superciliis, ardentibus oculis, atque obtorto collo vtrumque regem adspexit. Tum seipsum colligens, ac omnes membrorum neruos contendens, non modò galeam gladiatoria totius corporis firmitate persecare, sed etiam ensem in trunco ita altè & firmiter defigere, vt nemo homo inter adstantes, cùm ab ipso Curceo discederes, gladium è robore, vlla corporis contentione extrahere potuerit. Posteaquam magnam fortitudinis suæ admirationem intuentibus, & respecta(n)tibus mouebat, reges ex eo caussam tetri ac terribilis adspectus comiter, & iucundè exquirere. Quid sibi fulgentis gladij quassus volebat? Quos atra frontis nubecula notabat? Qui sensus erat superciliorum? oculorum flagrantia? oris seueritas? tumidæ ceruices? Quid cogitabat? Quid intendebat? Ad hæc ille: si hic meus conatus (iam me vobis indicabo) minus prosperè successisset, ita me Deus iuuet, vestra latera (neque principes, neque populum excipio) meus ad vos intentus mucro petisset. Subagreste hoc planeque rusticum quasi vasti lanistæ responsum regum animos nihil magnoperè commouit, qui, agresti quadam morositate, factus fuit plausibilis. His rebus actis, Angliæ rex pristinam Curceo libertatem, cum fortunæ restitutione, reddidit; qua recuperata, in Anglia cunctari noluit, sed in Hiberniam se traiicere pertentans, decem & quinque vicibus, quibus
p.218
se fluctibus commisit, ventis reflantibus reiectus est in Britanniam. Veruntamen Curceus hanc nauigandi difficultatem magicis sagaru(m) præstigiis, haut numinis decretis assignans, in maritimas Galliæ oras, commutandi litoris caussa se recepit, vti exin portum aliquem Hibernicum peteret. Ast inanis hæc contentio eum frustrata erat: quod toties contingit, quoties humana audacia cum diuina potentia bellare contendit. Nam non modò Gallicanos sinus clausos inuenit, verùm inibi è vita excessit. Quis, & quantus is fuit, eius res gestæ, quas breuiter, summatimque perstrinximus, satis manifestè testificantur. Regis Maniæ filiam habuit in matrimonio, tamen nullam sobolem propagauit. Quod idem aliis quibusdam Hibernorum dominatoribus, id temporis, accidisse ferunt, quorum familiæ, cum liberorum nihil haberent, ad paucos redactæ fuerunt. Vir erat Curceus, præter communem hominum speciem & figuram, procerus; maximis viribus corporis; acri animo, magnoque; in acie, cùm dux esset, vitam suam in periculum proiicere nimis audacter consuescebat; in quo culpa non vacabat, cùm imperatorum cautio militum cautio habeatur. Commendatior autem nulla eius laus est posteritatis memoriæ, quàm quòd omnis victoriæ gloriam numinis benignitati semper vnicè tribuerit. Quæ quidem grata accepti beneficij recordato, cùm in cuiusq(ue) Christiani animo insculpta esse debeat, tum in Curceo fuit, præcipuo quodam modo, singularis.